Page images
PDF
EPUB
[ocr errors]

65

[blocks in formation]

Nondum habitas, nullas nummorum ereximus aras
Ut colitur Pax, atque Fides, Victoria, Virtus,
Quæque salutato crepitat Concordia nido.

Sed quum summus honor finito computet anno,

Sportula quid referat, quantum rationibus addat;

Quid facient comites, quibus hinc toga, calceus hinc est,

Et panis, fumusque domi? Densissima centum

Quadrantes lectica petit, sequiturque maritum

Languida, vel prægnans, et circumducitur uxor.

Hic petit absenti, notâ jam callidus arte,

Ostendens vacuam et clausam pro conjuge sellam.
Galla mea est, inquit. Citiùs dimitte. Moraris ?
Profer, Galla, caput. Noli vexare; quiescit.

Ipse dies pulchro distinguitur ordine rerum :

Sportula, deinde forum, jurisque peritus Apollo,

Atque triumphales, inter quas ausus habere

Nescio quis titulos Ægyptius atque Arabarches.—

Infremuit, rubet auditor, cui frigida mens est
Criminibus, tacitâ sudant præcordia culpâ.

Indè iræ, et lacrymæ. Tecum priùs ergò voluta
Hæc animo ante tubas: galeatum serò duelli
Pœnitet. Experiar, quid concedatur in illos,
Quorum Flaminiâ tegitur cinis atque Latinâ.

160

SATIRA II.

Nunquid nos agimus causas? civilia jura
Novimus? aut ullo strepitu fora vestra movemus?
Luctantur paucæ; comedunt coliphia pauca.
Vos lanam trahitis, calathisque peracta refertis
Vellera vos tenui prægnantem stamine fusum
Penelope meliùs, leviùs torquetis Arachne,
Horrida quale facit residens in codice pellex.
Notum est, cur solo tabulas impleverit Hister
Liberto; dederit vivus cur multa puellæ.
Dives erit, magno quæ dormit tertia lecto.
Tu nube, atque tace: donant arcana cylindros.
De nobis post hæc tristis sententia fertur:
Dat veniam corvis, vexat censura columbas.

Fugerunt trepidi vera ac manifesta canentem
Stoïcidæ. Quid enim falsi Lauronia? Sed quid
Non facient alii, quum tu multicia sumas,
Cretice, et hanc vestem populo mirante perores
In Proculas, et Pollitas? Est mœcha Labulla:
Damnetur, si vis, etiam Carfinia: talem
Non sumet damnata togam. Sed Julius ardet,
Estuo. Nudus agas! Minùs est insania turpis.
En habitum, quo te leges ac jura ferentem
Vulneribus crudis populus modò victor, et illud
Montanum positis audiret vulgus aratris.
Quid non proclames, in corpore judicis ista
Si videas? Quæro, an deceant multicia testem?
Acer, et indomitus, libertatisque magister,
Cretice, perluces. Dedit hanc contagio labem,
Et dabit in plures; sicut grex totus in agris
Unius scabie cadit et porrigine porci,
Uvaque conspectâ livorem ducit ab uvâ.

Fodius hoc aliquid quandoque audebis amictu.

Nemo repentè fuit turpissimus. Accipient te

Paulatim, qui longa domi redimicula sumunt

Frontibus, et toto posuêre monilia collo,

Atque Bonam tenere placant abdomine porcæ,

Et magno cratere, Deam. Sed more sinistro

Exagitata procul non intrat fœmina limen.

Solis ara Deæ maribus patet. Ite profane!

Clamatur: nullo gemit hîc tibicina cornu.

Talia secretâ coluerunt Orgia tædâ

Cecropiam soliti Baptæ lassare Cotytto.

Ille supercilium madidâ fuligine tactum

Obliquâ producit acu, pingitque trementes

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]
« PreviousContinue »