Page images
PDF
EPUB

Sic possem affari: Dic, o vanissime, quis te
Festinare jubet? meliorem præsto magistro
Discipulum. Securus abi: vincêris, ut Ajax
Præteriit Telamonem, ut Pelea vicit Achilles.
Parcendum teneris: nondum implevêre medullas
Maturæ mala nequitiæ. Quum pectere barbam
Cœperit et longi mucronem admittere cultri,
Falsus erit testis, vendet perjuria summâ
Exiguâ et Cereris tangens aramque pedemque.
Elatam jam crede nurum, si limina vestra

215

220

Mortiferâ cum dote subit. Quibus illa premetur

Per somnum digitis! nam quæ terrâque marique

Acquirenda putas, brevior via conferet illi.

Nullus enim magni sceleris labor. Hæc ego nunquam
Mandavi, dices olim, nec talia suasi.

225

Mentis causa malæ tamen est et origo penes te.

Nam quisquis magni censûs præcepit amorem,
Et lævo monitu pueros producit avaros,
Et qui per fraudes patrimonia conduplicare
Dat libertatem, et totas effundit habenas
Curriculo: quem si revoces, subsistere nescit,
Et te contempto rapitur metisque relictis.
Nemo satìs credit tantùm delinquere, quantùm
Permittas adeò indulgent sibi latiùs ipsi.
Quum dicis juveni, stultum, qui donet amico,
Qui paupertatem levet attollatque propinqui;
Et spoliare doces, et circumscribere, et omni
Crimine divitias acquirere, quarum amor in te,
Quantus erat patriæ Deciorum in pectore, quantùm
Dilexit Thebas, si Græcia vera, Menaceus:
In quorum sulcis legiones dentibus anguis

230

235

240

Cum clypeis nascuntur, et horrida bella capessunt
Continuò, tanquam et tubicen surrexerit unà.
Ergò ignem, cujus scintillas ipse dedisti,
Flagrantem latè et rapientem cuncta videbis.
Nec tibi parcetur misero, trepidumque magistrum
In caveâ magno fremitu leo tollet alumnus.

245

Nota mathematicis genesis tua: sed grave tardas
Exspectare colus. Morieris stamine nondum
Abrupto. Jam nunc obstas et vota moraris:
Jam torquet juvenem longa et cervina senectus.

250

Ociùs Archigenen quære, atque eme, quod Mithridates
Composuit, si vis aliam decerpere ficum,

Atque alias tractare rosas. Medicamen habendum est,

Sorbere ante cibum quod debeat et pater et rex.
Monstro voluptatem egregiam, cui nulla theatra,
Nulla æquare queas Prætoris pulpita lauti,
Si spectes, quanto capitis discrimine constent
Incrementa domûs, æratâ multus in arcâ
Fiscus, et ad vigilem ponendi Castora nummi,
Ex quo Mars ultor galeam quoque perdidit, et res
Non potuit servare suas. Ergò omnia Floræ
Et Cereris licet et Cybeles aulæa relinquas:
Tanto majores humana negotia ludi.

An magis oblectant animum jactata petauro
Corpora, quique solet rectum descendere funem,
Quàm tu, Coryciâ semper qui puppe moraris
Atque habitas, Coro semper tollendus et Austro,
Perditus ac vilis sacci mercator olentis;
Qui gaudes pingue antiquæ de littore Cretæ

255

260

265

270

Passum et municipes Jovis advexisse lagenas?

Hic tamen ancipiti figens vestigia plantâ

Victum illâ mercede parat, brumamque famemque

Illâ reste cavet: tu propter mille talenta

Et centum villas temerarius. Adspice portus

275

Et plenum magnis trabibus mare; plus hominum est jam

In pelago veniet classis, quòcunque vocârit

Spes lucri, nec Carpathium Gætulaque tantùm
Equora transsiliet, sed, longè Calpe relictâ,
Audiet Herculeo stridentem gurgite solem.
Grande operæ pretium est, ut tenso folle reverti
'Indè domum possis, tumidâque superbus alutâ,
Oceani monstra et juvenes vidisse marinos.
Non unus mentes agitat furor. Ille sororis
In manibus vultu Eumenidum terretur et igni :
Hic bove percusso mugire Agamemnona credit
Aut Ithacum. Parcat tunicis licèt atque lacernis,
Curatoris eget, qui navem mercibus implet
Ad summum latus, et tabulâ distinguitur undâ ;
Quum sit causa mali tanti, et discriminis hujus,
Concisum argentum in titulos faciesque minutas.
Occurrunt nubes et fulgura. Solvite funem,
Frumenti dominus clamat piperisque coëmpti;
Nil color hic cœli, nil fascia nigra minatur ;
Estivum tonat. Infelix hâc forsitan ipsâ
Nocte cadet fractis trabibus, fluctuque premetur
Obrutus, et zonam lævâ morsuque tenebit.
Sed cujus votis modò non suffecerat aurum,

280

285

290

295

Quod Tagus, et rutilâ volvit Pactolus arenâ,
Frigida sufficient velantes inguina panni,
Exiguusque cibus, mersâ rate naufragus_assem
Dum rogat, et pictâ se tempestate tuetur.
Tantis parta malis curâ majore metuque
Servantur. Misera est magni custodia censûs.
Dispositis prædives hamis vigilare cohortem
Servorum noctu Licinus jubet, attonitus pro
Electro, signisque suis, Phrygiâque columnâ,
Atque ebore, et latâ testudine. Dolia nudi
Non ardent Cynici: si fregeris, altera fiet

300

305

Cras domus, aut eadem plumbo commissa manebit.

310

Sensit Alexander, testâ quum vidit in illâ

Magnum habitatorem, quanto felicior hic, qui

Nil cuperet, quàm qui totum sibi posceret orbem,
Passurus gestis æquanda pericula rebus.
Nullum numen habes, si sit prudentia: nos te,
Nos facimus, Fortuna, Deam. Mensura tamen quæ
Sufficiat census, si quis me consulat, edam :-
In quantum sitis atque fames et frigora poscunt,
Quantum, Epicure, tibi parvis suffecit in hortis,
Quantum Socratici ceperunt antè penates.
Nunquam aliud Natura, aliud Sapientia dicit
Acribus exemplis videor te claudere. Misce
Ergò aliquid nostris de moribus: effice summam,
Bis septem ordinibus quam lex dignatur Othonis.
Hæc quoque si rugam trahit, extenditque labellum;
Sume duos Equites, fac tertia quadringenta.
Si nondum implevi gremium, si panditur ultrà :
Nec Crosi fortuna unquam nec Persica regna
Sufficient animo, nec divitiæ Narcissi,

Indulsit Cæsar cui Claudius omnia, cujus
Paruit imperiis, uxorem occidere jussus.

SATIRA XV.

QUIS nescit, Volusi Bithynice, qualia demens Ægyptus portenta colat? Crocodilon adorat Pars hæc illa pavet saturam serpentibus ibin. Effigies sacri nitet aurea cercopitheci,

:

315

320

325

330

Dimidio magicæ resonant ubi Memnone chorda,
Atque vetus Thebe centum jacet obruta portis.

5

Illîc cæruleos, hîc piscem fluminis, illîc
Oppida tota canem venerantur, nemo Dianam.
Porrum et cæpe nefas violare, et frangere morsu.
O sanctas gentes, quibus hæc nascuntur in hortis
Numina! Lanatis animalibus abstinet omnis
Mensa. Nefas illic fœtum jugulare capellæ :
Carnibus humanis vesci licet. Attonito quum
Tale super cœnam facinus narraret Ulixes
Alcinoo, bilem aut risum fortasse quibusdam
Moverat, ut mendax aretalogus. In mare nemo
Hunc abicit, sævâ dignum verâque Charybdi,
Fingentem immanes Læstrygonas atque Cyclopas ?
Nam citiùs Scyllam, vel concurrentia saxa
Cyaneas, plenos et tempestatibus utres

Crediderim, aut tenui percussum verbere Circes,
Et cum remigibus grunnîsse Elpenora porcis.
Tam vacui capitis populum Phæaca putavit?

Sic aliquis meritò nondum ebrius, et minimum qui
De Corcyræâ temetum duxerat urnâ:

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][subsumed]

Solus enim hoc Ithacus nullo sub teste canebat.

Nos miranda quidem, sed nuper Consule Junio

Gesta super calidæ referemus monia Copti;

Nos vulgi scelus, et cunctis graviora cothurnis.

Nam scelus a Pyrrhâ, quanquam omnia syrmata volvas,

30

Nullus apud tragicos populus facit. Accipe, nostro

Dira quod exemplum feritas produxerit ævo.
Inter finitimos vetus atque antiqua simultas,
Immortale odium, et nunquam sanabile vulnus
Ardet adhuc Coptos et Tentyra. Summus utrinque
Indè furor vulgo, quòd numina vicinorum

35

Odit uterque locus, quum solos credat habendos
Esse deos, quos ipse colit. Sed tempore festo
Alterius populi rapienda occasio cunctis

Visa inimicorum primoribus ac ducibus, ne

40

Lætum hilaremque diem, ne magnæ gaudia cœnæ

Sentirent, positis ad templa et compita mensis,

Pervigilique toro, quem nocte ac luce jacentem
Septimus interdum sol invenit. Horrida sanè
Ægyptus sed luxuriâ, quantùm ipse notavi,
Barbara famoso non cedit turba Canopo.
Adde, quòd et facilis victoria de madidis, et
Blæsis, atque mero titubantibus. Indè virorum
Saltatus nigro tibicine, qualiacunque

45

Unguent, et flores, multæque in fronte coronæ :

50

Hinc jejunum odium. Sed jurgia prima sonare
Incipiunt animis ardentibus: hæc tuba rixæ.
Dein clamore pari concurritur, et vice teli
Sævit nuda manus: paucæ sine vulnere malæ :
Vix cuiquam aut nulli toto certamine nasus
Integer. Adspiceres jam cuncta per agmina vultus
Dimidios, alias facies, et hiantia ruptis

Ossa genis, plenos oculorum sanguine pugnos.
Ludere se credunt ipsi tamen, et pueriles

[merged small][ocr errors]

Exercere acies, quòd nulla cadavera calcent.

60

Et sanè quò tot rixantis millia turbæ,

Si vivunt omnes? Ergò acrior impetus, et jam

Saxa inclinatis per humum quæsita lacertis

Incipiunt torquere, domestica seditioni

Tela; nec hunc lapidem, quales et Turnus, et Ajax,

65

Vel quo Tydides percussit pondere coxam

Enea; sed quem valeant emittere dextræ,
Illis dissimiles et nostro tempore natæ.
Nam genus hoc vivo jam decrescebat Homero.
Terra malos homines nunc educat atque pusillos.
Ergò deus, quicunque adspexit, ridet, et odit.

70

A deverticulo repetatur fabula. Postquam
Subsidlis aucti, pars altera promere ferrum
Audet, et infestis pugnam instaurare sagittis ;
Terga fugæ celeri præstantibus omnibus instant,
Qui vicina colunt umbrosæ Ten yra palmæ.
Labitur hinc quidam, nimiâ formiline cursum
Præcipitans, capiturque: ast illum in plurima sectum
Frusta et particulas, ut multis mortuus unus
Sufficeret, totum corrosis ossibus edit

75

80

Victrix turba: nec ardenti decoxit aëno,

Aut verubus; longum usque adeò tardumque putavit

Exspectare focos, contenta cadavere crudo.

85

Hîc, gaudere libet, quòd non violaverit ignem,
Quem summâ cœli raptum de parte Prometheus
Donavit terris. Elemento gratulor, et te
Exsultare reor. Sed qui mordere cadaver
Sustinuit, nil unquam hâc carne libentiùs edit.
Nam scelere in tanto ne quæras, et dubites, an
Prima voluptatem gula senserit.
Ultimus autem,
Qui stetit absumpto jam toto corpore, ductis
Per terram digitis, aliquid de sanguine gustat.
Vascones, hæc fama est, alimentis talibus olim
Produxêre animas: sed res diversa, sed illîc

90

« PreviousContinue »