'O CURAS hominum! O quantum est in rebus inane! Quis leget hæc?' Min' tu istud ais? Nemo hercule.' Nemo? 'Vel duo, vel nemo: turpe et miserabile.'
Ne mihi Pulydamas et Troïades Labeonem
Prætulerint? nugæ: non, si quid turbida Roma
Elevet, accedas, examenve improbum in illâ Castiges trutinâ: nec te quæsiveris extrà. Nam Romæ quis non? ah, si fas dicere! sed fas Tunc, quum ad canitiem et nostrum istud vivere triste Aspexi, et nucibus facimus quæcunque relictis, Quum sapimus patruos: tunc, tunc, ignoscite. Quid faciam? sed sum petulanti splene cachinno.
́Scribimus inclusi, numeros ille, hic pede liber, Grande aliquid, quod pulmo animæ prælargus anhelet. Scilicet hæc populo, pexusque togâque recenti, Et natalitiâ tandem cum sardonyche, albus Sede leges celsâ, liquido quum plasmate guttur Mobile collueris, patranti fractus ocello. Hîc neque more probo videas neque voce serenâ Ingentes trepidare Titos, quum carmina lumbum Intrant, et tremulo scalpuntur ubi intima versu. Tun', vetule, auriculis alienis colligis escas? Auriculis, quibus et dicas cute perditus, ohe? 'Quo didicisse, nisi hoc fermentum et quæ semel intus Innata est, rupto jecore exierit caprificus?'
Scire tuum nihil est, nisi te scire hoc sciat alter?
En pallor seniumque! O mores! usque adeòne
'At pulchrum est digito monstrari, et dicier, Hic est ! Ten' cirratorum centum dictata fuisse
Pro nihilo pendas?' Ecce inter pocula quærunt Romulidæ saturi, quid dia poëmata narrent.
Hîc aliquis, cui circum humeros hyacinthina læna est,
Rancidulum quiddam balbâ de nare locutus,
Phyllidas, Hypsipylas, vatum et plorabile si quid,
Eliquat, et tenero supplantat verba palato. Assensêre viri: nunc non cinis ille poëtæ Felix? non levior cippus nunc imprimit ossa? Laudant convivæ : nunc non e manibus illis, Nunc non e tumulo fortunatâque favillâ
Nascentur viola? Rides, ait, et nimis uncis Naribus indulges. An erit, qui velle recuset Os populi meruisse? et, cedro digna locutus,
Linquere nec scombros metuentia carmina, nec thus? Quisquis es, O modò quem ex adverso dicere feci, Non ego, quum scribo, si fortè quid aptius exit, Quando hæc rara avis est, si quid tamen aptius exit, Laudari metuam neque enim mihi cornea fibra est: Sed recti finemque extremumque esse recuso EUGE tuum et BELLE: nam BELLE hoc excute totum: Quid non intus habet? non hic est Ilias Accî Ebria veratro? non si qua elegidia crudi Dictârunt proceres? non quicquid denique lectis Scribitur in citreis? Calidum scis ponere sumen: Scis comitem horridulum tritâ donare lacernâ : Et, Verum, inquis, amo: verum mihi dicite de me. Qui pote? vis dicam? nugaris, quum tibi, calve,
Pinguis aqualiculus propenso sesquipede exstet. O Jane, a tergo quem nulla ciconia pinsit, Nec manus auriculas imitata est mobilis altas, Nec linguæ, quantùm sitiat canis Appula, tantùm! Vos, O patricius sanguis, quos vivere fas est Occipiti cæco, posticæ occurrite sannæ.
Quis populi sermo est? quis enim? nisi carmina molli Nunc demum numero fluere, ut per leve severos Effundat junctura ungues: scit tendere versum Non secus, ac si oculo rubricam dirigat uno. Sive opus in mores, in luxum, in prandia regum, Dicere, res grandes nostro dat Musa poëtæ. Ecce modò heroas sensus afferre videmus Nugari solitos Græcè, nec ponere lucum Artifices, nec rus saturum laudare, ubi corbes, Et focus, et porci, et fumosa Palilia fœno: Unde Remus, sulcoque terens dentalia, Quinti, Quum trepida ante boves dictatorem induit uxor, Et tua aratra domum lictor tulit: euge poëta! Est nunc, Briseïs quem venosus liber Accî, Sunt, quos Pacuviusque et verrucosa moretur Antiopa, ærumnis cor luctificabile fulta. Hos pueris monitus patres infundere lippos
Quum videas, quærisne, unde hæc sartago loquendi
Venerit in linguas ? unde istud dedecus, in quo Trossulus exsultat tibi per subsellia levis? Nilne pudet, capiti non posse pericula cano
Pellere, quin tepidum hoc optes audire, DECENTER? Fur es, ait Pedio. Pedius quid? crimina rasis
Librat in antithetis: doctas posuisse figuras
Laudatur: bellum hoc: hoc bellum? an, Romule, ceves?
Men' moveat? quippe et, cantet si naufragus, assem
Protulerim? cantas, quum fractâ te in trabe pictum
Ex humero portes. Verum, nec nocte paratum
Plorabit, qui me volet incurvàsse querelâ.
Sed numeris decor est et junctura addita crudis. Claudere sic versum didicit, Berecynthius Attin :
Et, Qui cæruleum dirimebat Nerea delphin: Sic, Costam longo subduximus Apennino.
Arma virum, nonne hoc spumosum et cortice pingui?
Ut ramale vetus prægrandi subere coctum.
Quidnam igitur tenerum, et laxâ cervice legendum? Torva Mimalloneis implêrunt cornua bombis: Et raptum vitulo caput ablatura superbo Bassaris, et Lyncem Manas flexura corymbis
Euion ingeminat: reparabilis assonat Echo.
Hæc fierent, si testiculi vena ulla paterni Viveret in nobis? summâ delumbe salivâ
Hoc natat in labris, et in udo est Mænas et Attin :
Nec pluteum cædit, nec demorsos sapit ungues. 'Sed quid opus teneras mordaci radere vero Auriculas? vide sis, ne majorum tibi fortè Limina frigescant: sonat hîc de nare canina Littera.' Per me equidem sint omnia protinus alba, Nil moror. Euge! omnes, omnes bene miræ eritis res. Hoc juvat? Hic, inquis, veto quisquam faxit oletum. Pinge duos angues: pueri, sacer est locus: extrà Meiite: discedo. Secuit Lucilius Urbem,
Te, Lupe, te, Muci, et genuinum fregit in illis. Omne vafer vitium ridenti Flaccus amico Tangit, et admissus circum præcordia ludit, Callidus excusso populum suspendere naso. Men' mutire nefas, nec clàm, nec cum scrobe? Hic tamen infodiam : Vidi, vidi ipse, libelle, Auriculas asini Mida rex habet: hoc ego opertum, Hoc ridere meum, tam nil, nullâ tibi vendo Iliade. Audaci, quicunque, afflate Cratino, Iratum Eupolidem prægrandi cum sene palles, Aspice et hæc, si fortè aliquid decoctius audis. Indè vaporatâ lector mihi feṛveat aure: Non hic, qui in crepidas Graiorum ludere gestit Sordidus, et lusco qui poscit dicere, Lusce, Sese aliquem credens, Italo quòd honore supinus Fregerit heminas Aretî ædilis iniquas:
Nec qui abaco numeros, et secto in pulvere metas, Scit risisse vafer, multùm gaudere paratus, Si Cynico barbam petulans nonaria vellat. His mane edictum, post prandia Callirhoën do.
HUNC, Macrine, diem numera meliore lapillo, Qui tibi labentes apponit candidus annos. Funde merum Genio : non tu prece poscis emaci
« PreviousContinue » |