LONDINI: J. ROBINSON. 1821. Quæ innosttâ editione uncinis (kunc in morem] inclusa leguntur, ea vel plane adulierina aut insiticia sunt — el, priptst söritturæ varietatem, pro incertis habenda •-- jet, ticet reipså fortasse germana, criticorius tamen dissensione in dubium vocata. FIVMET COLLECTION C. PLINII CÆCILII SECUNDI EPISTOLARUM LIBER I. (1.) C. Plinius Secundus Septicio suo S. FREQUENTER hortatus es, ut epistolas, si quas paulo accuratius scripsissem, colligerem, publicaremque. Collegi, non servato temporis ordine (neque enim historiam componebam), sed ut quæque in manus venerat. Superest, ut nec te consilii, nec me pæniteat obsequii. Ita enim fiet, ut eas quæ adhuc neglectæ jacent, requiram : et, si quas addidero, non supprimam. Vale. (2.) C. Pliniųs. Arriano suo S. Quia tardiorem adventum tuum prospicio, librum, quem prioribus epistolis promiseram, exhibeo. Hunc, rogo, ex consuetudine tuâ et legas et emendes; eo magis, quod nihil ante peræque eodem znaw scripsisse videor. Tentavi enim imitari Demosthenem, semper tuum, Calyum, nuper me um, figuris dun |