Page images
PDF
EPUB

1) ef. c. 2. C. de ingen. manumiss.

($11.) libertini, qui exiusta servitute manumissi sunt.* 2) ex Ulp. fr. 4. D. de iust. et i. **

liberum nasci, quia non debet calamitas matris ei nocere qui in utero est. ex his et illud quaesitum est, si ancilla pragnas manumissa sit, deinde ancilla postea facta pepererit, liberum an servum pariat? et Marcellus probat liberum nasci: sufficit enim ei qui in ventre est liberam matrem vel medio tempore habuisse. quod et verum est.

§ 1. Cum autem ingenuus aliquis natus sit, non officit illi in servitute fuisse et postea manumissum esse. saepissime enim constitutum est

natalibus non officere manumissionem,

Tit. v. DE LIBERTINIS.

Libertini sunt, qui ex iusta servitute manumissi sunt.

Manumissio autem est datio libertatis. nam quamdiu quis in servitute est, manui et potestati suppositus est, et manumissus liberatur potestate. Quae res a iure gentium originem sumpsit: utpote cum iure naturali omnes liberi nascerentur, nec esset nota manumissio, cum servitus esset incognita. sed postea quam iure gentium. servitus invasit [ingenuitatem], secutum est beneficium manumissionis. et cum uno naturali [al. communi] nomine homines appellaremur, iure gentium tria genera hominum esse coeperunt, liberi, et his contrarium servi, et tertium genus libertini qui desierant esse servi. ($ 1.) Multis autem modis manumissio procedit: aut enim ex sacris constitutionibus in sacrosanctis ecclesiis, aut vindicta, aut inter amicos, aut per epistolam, aut per testamentum, aut aliam quamlibet ultimam voluntatem [manumittuntur]. Sed et aliis

haec repetuntur in Gai fr. 6. D. de statu hom. (1. 5.)

**) Ulpianus libro I. Institutionum: Est autem manumissio de manu missio, id est datio libertatis; nam quamdiu quis in servitute est, manui et potestati suppositus est: manumissus liberatur potestate. Quae res a iure gentium originem sumsit, utpote quum iare naturali omnes liberi nascerentur, nec esset nota manumissio, cum servitus esset incognita. sed postea quam iure gentium servitus invasil, secutum est beneficium manumissionis; et quum uno naturali nomine homines appellaremur, iure gentium tria genera esse coeperunt, liberi et his contrarium servi, et tertium genus liberti, i. e. hi qui desierant esse servi. fr. 4. D. de iust. et iure (I. 1).

a) de modis manumissiouum vid. Gai I. 17. Ulp. I. 6—10. Fragm. de iuris partibus et de manumissionibus ex Dosithei interpretamentis (ed. Böcking cum Ulp. fragm Lips. 1855.) § 7. Ante enim una libertas erat, et manumissio fiebat vindicta vel testamento vel censu, et civitas Romana competebat manumissis; quae appellatur iusta ac legitima manumissio. hi autem qui domini voluntate in libertate erant manebant servi: et si manumissores ausi erant in servitutem denuo eos per vim redigere, interveniebat Praetor, rel. § 8. Sed nunc habent propriam libertatem qui inter amicos manumittuntur, et fiunt Latini Iuniani, quoniam Lex Iunia quae libertatem eis dedit exaequavit eos Latinis coloniariis, qui cum essent cives Romani liberti, nomen suum in coloniam dedissent. Ius novissimum est in lust. c. 1. § 1. 2. C. de Latin. libert. (7. 6.)

multis modis libertas servo competere potest, qui tam ex veteribus quam nostris constitutionibus introducti sunt.a ($ 2.) Servi vero a dominis semper [al. saepe] manumitti solent: adeo, ut vel in transitu manumittantur, veluti cum Praetor aut Proconsul aut Praeses in balneum vel in theatrum eat.

§ 12. Rursus libertinorum tria sunt genera: nam aut cives Romani, aut Latini, aut dediticiorum* numero sunt. de quibus singulis dispiciamus; ac prius de dediticiis.

DE DEDITICIIS с VEL LEGE AELIA SENTIA. $ 13. Lege itaque Aelia Sentia cavetur, ut qui servi a dominis poenae nomine vincti sint, quibusve stigmata inscripta sint, deve quibus ob noxam quaestio tormentis habita sit et in ea noxa fuisse convicti sint, quique ut ferro aut cum bestiis depugnarent traditi sint, inve ludum custodiamve coniecti fuerint, et postea vel ab eodem domino vel ab alio manumissi, eiusdem condicionis liberi fiant, cuius condicionis sunt peregrini dediticii. [DE PEREGRINIS DEDITICIIS.] (S 14.) Vocantur autem peregrini dediticii hi qui quondam adversus populum Romanum armis susceptis pugnaverunt, deinde, ut victi sunt, se dediderunt. ($ 15.) Huius ergo turpitudinis servos quocumque modo et cuiuscumque aetatis manumissos, etsi pleno iure dominorum fuerint, numquam aut cives Romanos aut Latinos fieri dicemus, sed omni modo dediticiorum numero constitui intellegemus.

§ 16. Si vero in nulla tali turpitudine sit servus, manumissum modo civem Romanum, modo Latinum fieri dicemus. (§ 17.) Nam in cuius persona tria haec concurrunt, ut maior sit annorum triginta, et ex iure Quiritium domini, et iusta ac legitima manumissione liberetur, id est vindicta'

*) ita restit. ex Epit. 1. I. et Ulp. I. 5. Quare Iustinianus hunc tractatum de tripertito statu libertinorum (§ 12-35) praeterierit vide Inst. §3 h. t infra.

a) vide Iustiniani c. 1. § 1. 2. de Latina libert. toll. (7. 6.)

b) fr. 7. D. de manumissis vind. (40. 2.) Gaius libro I. Rerum quotidianarum s. Aur. Non est omnino necesse pro tribunali manumittere; itaque plerumque in transitu servi manumitti solent, quum aut lavandi aut gestandi aut ludorum gratia prodierit Praetor aut Proconsul legatusve Caesaris. Pauli Rec. Sent 11. 25 § 3. Emancipatio etiam die feriato fieri potest. cf. Gai I. 20.

c) de dediticiis vid. Ulp. I. 11. Gai II. 25-27. III. 74. cf. fr. 216. D. de V. S. (50. 16.) De origine Legis Aeliae S. vid. Sueton. Aug. c. 40.; cuius legis quindecim capita restituere conatus est Heineccius Antiq. Rom. I. 6. § 12.

d) i. e. ex iure Quiritium et in bonis. cf. § 17. 35.

e) cf. Ulp. I. § 12. 16. 10. 6.

f) cf. Gai IV. 16. Ulp. I. 7. fr. 23. D. de manumiss. vind. (40. 2.)

aut censu* aut testamento [11. 267.], is civis Romanus fit: sin vero aliquid eorum deerit, Latinus erit.

DE MANUMISSIONE VEL CAUSAE PROBATIONE.b § 18. Quod autem de aetate servi requiritur, lege Aelia Sentia introductum est. nam ea lex minores xxx annorum servos non aliter voluit manumissos cives Romanos fieri, quam si vindicta, aput consilium iusta causa manumissionis adprobata, liberati fuerint. ($ 19.) Iusta autem causa manumissionis est veluti si quis filium filiamve, aut fratrem sororemve naturalem, aut alumnum, aut paedagogum, aut servum procuratoris habendi gratia, aut ancillam matrimonii causa, aput consilium manumittat. [DE RECUPERATORIBUS.] ($ 20.) Consilium autem adhibetur in urbe Roma quidem quinque senatorum et quinque equitum Romanorum puberum; in provinciis autem viginti recuperatorum civium Romanorum. idque fit ultimo die conventus: sed Romae certis diebus aput consilium manumittuntur. Maiores vero triginta annorum servi semper manumitti solent, adeo ut vel in transitu manumittantur, veluti cum Praetor aut Proconsule in balneum vel in theatrum eat. ($ 21.) Praeterea minor triginta annorum servus manumissione potest civis Romanus fieri, si ab eo domino qui solvendo non erat, testamento eum liberum et heredem relictum. [desunt lin. 24].*

[blocks in formation]

*) Scripturae quae in pag. LXXVa Cod. Veron. h. 1.sequitur pauca vestigia certa extant, lin. 6: spurios; lin. 8: creditor --sex.; lin. 10: debitoris; lin. 11: legis; lin. 12: pecunia; lin. 15: ea traditione; lin. 16: mancipationibus; lin. 19: Latinum; lin 20: is quia. Gaius certe coeperat agere de altero genere libertorum, quod etiam Epitome I. 1. § 2. h. 1. indicat: Látini sunt, qui aut per epistolam, aut inter amicos, aut convivii adhibitione manumittuntur.

[ocr errors]

a) Ulp. I. 8. Cic. de Orat. I. 40. Liv. XLI. 9. (?) Dositheus § 19-21. (Lachm.) b) vid. Aug. Bethmann Hollweg Diss. de causae probatione. Berol. 1820. 8. c) de hac causa agit Ulp. I. 14. cf. Gai. II. 154. 160. 276. Inst. I. 6. §.1 fr. 42. 57. 60. D. de hered. inst. (28. 5.)

d) de hoc genere libertorum vid. Gai III. 56. Inst. III. 7. § 4. Ulp. I. 10. Dositheus cit. ad Inst. I 5. § 1. C. A. de Vangerow: Ueber die Latini Iuniani. Marb. 133. 8.

e) cf. Gai II. 110. 275. III. 72. 73. Ulp. XX. 14. XXII. 3.

« PreviousContinue »