Page images
PDF
EPUB
[graphic][merged small][merged small][merged small]
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][graphic][merged small]

SUMTIBUS RODWELL ET MARTIN; J. BOOKER;
BALDWIN, CRADOCK, ET JOY; G. ET W. B. WHITTAKER;
LONGMAN, HURST, REES, ORME, ET BROWN;
T. CADELL; EDWARDS ET KNIBB; ET
J. ROBINSON.

EXCUDIT T. DAVISON.

1821.

Quæ in nostra editione, uncinis kunc in morem] inclusa leguntur, ea vel plane adulterina aut insiticia sunt ―vel, priplet stripituræ varietatem, pro incertis habendd≈ vet, licet reipsâ fortasse germana, criticorus tamen dissevisioné in dubium vocata.

FMMET

COLLECTION

C. PLINII CÆCILII

SECUNDI

EPISTOLARUM

LIBER I.

(1.) C. Plinius Secundus Septicio suo S.

FREQUENTER hortatus es, ut epistolas, si quas paulo accuratius scripsissem, colligerem, publicaremque. Collegi, non servato temporis ordine (neque enim historiam componebam), sed ut quæque in manus venerat. Superest, ut nec te consilii, nec me poeniteat obsequii. Ita enim fiet, ut eas quæ adhuc neglectæ jacent, requiram : et, si quas addidero, non supprimam. Vale.

(2.) C. Plinius Arriano suo S.

Quia tardiorem adventum tuum prospicio, librum, quem prioribus epistolis promiseram, exhibeo. Hunc, rogo, ex consuetudine tuâ et legas et emendes; eo magis, quod nihil ante peræque eodem (w scripsisse videor. Tentavi enim imitari Demosthenem, semper tuum, Calvum, nuper me um, figuris dun

R

« PreviousContinue »