Page images
PDF
EPUB

§ 79. In aliis quoque speciebus naturalis ratio requiritur: proinde si ex uvis aut olivis aut spicis meis vinum aut oleum aut frumentum feceris, quaeritur utrum meum sit id vinum aut oleum aut frumentum, an tuum. item si ex auro aut argento meo vas aliquod feceris, vel ex tabulis meis navem aut armarium aut subsellium fabricaveris; item si ex lana mea vestimentum feceris, vel si ex vino et melle meo mulsum feceris, sive ex medicamentis meis emplastrum aut collyrium feceris: quaeritur, utrum tuum sit id quod ex meo effeceris,* an meum. quidam materiam et substantiam spectandam esse putant, id est, ut cuius materia sit, illius et res quae facta sit videatur esse; idque maxime placuit Sabino et Cassio. alii vero eius rem esse putant qui fecerit; idque maxime diversae scholae auctoribus visum est: sed eum quoque cuius materia et substantia fuerit, furti adversus eum qui subripuerit habere actionem; nec minus adversus eundem condictionem ei competere, quia extinctae res, licet vindicari non possint, condici tamen furibus et quibusdam aliis possessoribus possunt.

§ 25. Cum ex aliena materia species aliqua facta sit ab aliquo, quaeri solet, quis eorum naturali ratione dominus sit, utrum is qui fecerit, an ille potius qui materiae dominus fuerit: ut ecce si quis ex alienis uvis aut olivis aut spicis vinum aut oleum aut frumentum fecerit, aut ex alieno auro vel argento vel aere vas aliquod fecerit, vel ex alieno vino et melle mulsum miscuerit, vel ex alienis medicamentis emplastrum aut collyrium composuerit, vel ex aliena lana vestimentum fecerit, vel ex alienis tabulis navem vel armarium vel subsellium fabricaverit. et post multas Sabinianorum et Proculianorum ambiguitates placuit media sententia existimantium, si ea species ad materiam reduci possit, eum videri dominum esse qui materiae dominus fuerat; si non possit reduci, eum potius intellegi dominum qui fecerit. ut ecce vas conflatum potest ad rudem massam aeris vel argenti vel auri reduci, vinum autem aut oleum aut frumentum ad uvas et olivas et spicas reverti non potest, ac ne mulsum quidem ad vinum et mel resolvi potest. quodsi partim ex sua materia, partim ex aliena speciem aliquam fecerit quisque, veluti ex suo vino et alieno melle mulsum, aut ex suis et alienis medicamentis emplastrum aut collyrium, aut ex sua et aliena lana vestimentum fecerit, dubitandum non est hoc casu eum esse dominum qui fecerit: cum non solum operam suam dedit, sed et partem eiusdem materiae praestavit. § 35.2 Si quis a non domiro quem dominum esse credebat bona fide fundum emerit, vel ex donatione aliave qua iusta causa aeque bona fide acceperit; naturali ratione placuit fructus quos percepit eius esse pro cultura et cura. et ideo si postea dominus supervenerit et fundum vindicet, de fructibus ab eo consumptis agere non potest. Ei vero qui sciens alienum fundum possederit non idem concessum est. itaque cum fundo etiam fructus, licet consumpti sunt, cogitur restituere. (§ 36.9) Is ad quem ususfructus fundi

1) partim e Gai fr. 7. § 7. de A. R. D. cf. fr. 12. § 1. 24-26. 27. § 1. eod.

2) cf. fr. 48. D. de A. R. D.

fr. 40. eod. fr. 4. § 2. fin. regund.

3) cf. Paul, fr. 13. D. qu. m. ususfr. fr. 25. § 1. D. de usuris.

*) ita Lachmann, qui unum versum excidisse censet.

1) e Gai fr. 28. D. de usuris.

2) cf. fr. 68. § 2. 69. 18. D. de usufr.

3) cf. fr. 31. § 1. 63. D. de A. R. D. fr. 3. § 10. de iure fisci.

4) e Gai fr. 9. § 3. de A. R. D.
cf. fr. 20. 31. pr. eod.
Gai II. 2. 65. Ulp. XIX. 7.

5) cf. Gai II. 21.

6) Iust. Cod. VII. 25. VII, 31.
7) cf. fr. 19. 53. D. de contr. emt.

pertinet non aliter fructuum dominus efficietur, quam si eos ipse perceperit. et ideo, licet maturis fructibus nondum tamen perceptis decesserit, ad heredem eius non pertinent, sed domino proprietatis adquiruntur. eadem fere et de colono dicuntur. (§ 37.) In pecudum fructu etiam fetus est, sicuti lac et pilus et lana: itaque agni et haedi et vituli et equuli statim naturali iure dominii sunt fructuarii. Partus vero ancillae in fructu non est: itaque ad dominum proprietatis pertinet. absurdum enim videbatur hominem in fructu esse, cum omnes fructus rerum natura hominum gratia comparavit. (§ 38.2) Sed si gregis usumfructum quis habeat, in locum demortuorum capitum ex fetu fructuarius summittere debet (ut et Juliano visum est) et in vinearum demortuarum vel arborum locum alias debet substituere. recte enim colere debet et quasi bonus paterfamilias uti debet.

§ 39.3 Thesauros quos quis in suo loco invenerit divus Hadrianus, naturalem aequitatem secutus, ei concessit qui invenerit. idemque statuit, si quis in sacro aut in religioso loco fortuitu casu invenerit. At si quis in alieno loco, non data ad hoc opera, sed fortuitu invenerit, dimidiam domino soli concessit. et convenienter si quis in Caesaris loco invenerit, dimidium inventoris, dimidium Caesaris esse statuit. cui conveniens est, ut si quis in publico loco vel fiscali [vel civitatis] invenerit, dimidium ipsius esse, dimidium fisci vel civitatis.

§ 40. Per traditionem quoque iure naturali res nobis acquiruntur: nihil enim tam conveniens est naturali aequitati, quam voluntatem domini volentis rem suam in alium transferre ratam haberi. Et ideo, cuiuscumque generis sit corporalis res, tradi potest, et a domino tradita alienatur. itaque stipendiaria quoque et tributaria praedia eodem modo alienantur. vocantur autem stipendiaria et tributaria praedia quae in provinciis sunt, inter quae nec non et Italica praedia ex nostra constitutione nulla differentia est. (§ 41.7) Sed si quidem ex causa donationis, aut dotis, aut qualibet alia ex causa tradantur [res], sine dubio transferuntur: venditae vero et traditae non aliter emptori adquiruntur, quam si is venditori pretium solverit vel alio modo ei satisfecerit, veluti expromissore aut pignore dato. quod ca

6

1) e Gai fr. 9 § 4. D. de A. R. D. cf. Gai II. § 64. supra.

2) e Gai fr. 9. § 5. D. de A. R. D. cf.Paul. fr. 3. § 3. D. de acqu. poss.

3) e Gai fr. 9. § 6. D. de A. R. D. cf. fr. 1. § 21. de acq. poss. fr. 74. de contr. cmt.

4) e Gai fr. 9. § 7. D. de A. R. D. vid. fr. 5. § 1. D. pro derelicto.

5) cf. fr. 1. D. pro derelicto.

6) e Gai fr. 9. § 8. de A. R. D. cf. fr. 43. § 11. D. de furtis.

§ 62. Accidit aliquando, ut qui dominus sit alienandae rei potestatem non ha

vetur quidem etiam ex lege duodecim tabularum, tamen recte dicitur et iure gentium, id est iure naturali, id effici. sed si is qui vendidit fidem emptoris secutus fuerit, dicendum est statim rem emptoris fieri. (§ 42.1) Nihil autem interest, utrum ipse dominus tradat alicui rem, an voluntate eius alius. (§ 43.1) qua ratione si cui libera universorum negotiorum administratio a domino permissa fuerit, isque ex his negotiis rem vendiderit et tradiderit, facit eam accipientis. (§ 44.9) Interdum etiam sine traditione nuda voluntas sufficit domini ad rem transferendam, veluti si rem quam tibi aliquis commodavit aut locavit aut apud te deposuit, vendiderit tibi aut donaverit. quamvis enim ex ea causa tibi eam non tradiderit, eo tamen ipso quod patitur tuam esse statim acquiritur tibi proprietas, perinde acsi eo nomine tradita fuisset. (§ 45.3) Item si quis merces in horreo depositas vendiderit, simulatque claves horrei tradiderit emptori, transfert proprietatem mercium ad emptorem. (§ 46.4) Hoc amplius interdum et in incertam personam collocata voluntas domini transfert rei proprietatem: ut ecce Praetores vel Consules qui missilia iactant in vulgus ignorant, quid eorum quisque excepturus sit; et tamen, quia volunt quod quisque exceperit eius esse, statim eum dominum efficiunt. (§ 47.5) Qua ratione verius esse videtur, et si rem pro derelicto a domino habitam occupaverit quis, statim eum dominum effici. pro derelicto autem habetur quod dominus ea mente abiecerit, ut id rerum suarum esse nollet, ideoque statim dominus esse desiit. (§ 48.6) Alia causa est earum rerum quae in tempestate maris levandae navis causa eiiciuntur. hae enim dominorum permanent, quia palam est eas non eo animo eiici, quo quis eas habere non vult, sed quo magis cum ipsa navi periculum maris effugiat: qua de causa si quis eas fluctibus expulsas, vel etiam in ipso mari nactus, lucrandi animo abstulerit, furtum committit. nec longe discedere videntur ab his quae de rheda currente non intellegentibus dominis cadunt.

Tit. VIII. QUIBUS ALIENARE LICET VEL NON. Accidit aliquando, ut qui dominus sit alienare non possit, et contra qui dominus non sit alienandae rei potestatem habeat. Nam dotale praedium

beat, et qui dominus non sit alienare possit. (§ 63.) Nam dotale praedium maritus invita muliere per legem Iuliam prohibetur alienare, quamvis ipsius sit vel mancipatum ei dotis causa vel in iure cessum vel usucaptum. quod quidem ius utrum ad Italica tantum praedia, an etiam ad provincialia pertineat, dubitatur.

1) cf. c. 1. § 15. C. de rei ux. act.

maritus invita muliere per legem Iuliam prohibetur alienare, quamvis ipsius sit dotis causa ei datum. quod nos, legem Iuliam corrigentes, in meliorem statum deduximus. cum enim lex in soli tantummodo rebus locum habebat quae Italicae fuerant, et alienationes inhibebat quae invita muliere fiebant, hypothecas autem earum etiam volente: utrisque remedium imposuimus, ut etiam in eas res quae in provinciali solo positae sunt interdicta fiat [al. sit] alienatio vel obligatio, et neutrum eorum neque consentientibus mulieribus procedat, ne sexus muliebris fragilitas in perniciem substantiae earum converteretur. 1

§ 64. Ex diverso agnatus furiosi curator rem furiosi alienare potest ex lege XII tabularum; item procurator rem absentis cuius negotiorum libera administratio ei permissa est; * item creditor pignus ex pactione, quamvis eius ea res non sit. sed hoc forsitan ideo videatur fieri, quod voluntate debitoris intellegitur pignus alienari,. qui olim pactus est, ut liceret creditori pignus vendere, si pecunia non solvatur.

§ 1. Contra autem creditor pignus ex pactione, quamvis eius ea res non sit, alienare potest. sed hoc forsitan ideo videtur fieri, quod voluntate debitoris intellegitur pignus alienari, qui ab initio contractus pactus est, ut liceret creditori pignus vendere, si pecunia non solvatur. sed ne creditores ius suum persequi impedirentur, neque debitores temere suarum rerum dominium amittere videantur, nostra constitutione consultum est, et certus modus impositus est per quem pignorum distractio possit procedere, cuius tenore utrique parti, creditorum et debitorum, satis abundeque provisum est."

(§ 80.**) Nunc admonendi sumus neque feminam neque pupillum sine tutoris auctoritate rem mancipi alienare posse; nec mancipi vero feminam quidem posse, pupillum non posse.c (§ 81.) Ideoque si quando mulier mutuam pecuniam alicui sine tutoris auctoritate dederit, quia facit eam accipientis, cum scilicet pecunia res nec mancipi sit, contrahit obligationem.

§ 2. Nunc admonendi sumus neque pupillum neque pupillam ullam rem sine tutoris auctoritate alienare posse [cf. I. 21.] Ideoque si mutuam pecuniam alicui sine tutoris auctoritate dederit, non contrahit obligationem, quia pecuniam non facit accipientis. ideoque vindicare nummos possunt sicubi extent: sed si nummi quos mutuos [minor] dedit ab eo qui ac

*) hoc prop. Krueger. Aliter Huschke. De re cf. Inst. II. 1. § 43. et Gai fr. 9. § 4. D. de A. R. D. 41. 3. De iure distrahendi pignoris Ulp. fr. 46. D. de acquir. rer. dom. (41. 1.) et fr. 4. de pigner. act. (13. 7.)

**) Cod. Ver. h. 1. inserit rubricam: V. DE PUPILLIS AN ALIQUID A SE ALIENARE

POSSUNT.

a) scil. per L. Iuliam de adulteriis. Paul. S. R. II. 21. B. § 2.

b) est c. ult. C. de iure dom. impetr.

c) cf. Cic. Topic. c. 11. Gai I. 192. II. 47. 85. III. 171. Ulp. XI. 27. Vat. fr. § 45. Gai fr. 9. D. de auctoritate tut. (26. 8.) fr. 11. § 2. fr. 19. § 1. D. de R. C. (12. 1.) fr. 14. § 8. fr. 15. D. de solut. (46. 3.)

(§ 82.) At si pupillus idem fecerit, quia pecuniam non facit accipientis sed dominus manet, nullam contrahit obligationem. unde pupillus vindicare quidem nummos suos potest, sicubi extent, id est intendere suos ex iure Quiritium esse; mala fide consumtos vero ab eodem** repetere potest quasi possideret.** unde de pupillo quidem quaeritur, an nummos quoque quos mutuos dedit, ab eo qui accepit bona fide alienatos petere possit, quoniam is scilicet accipientis eos nummos facere videtur. *** (§ 83.) At ex contrario omnes res tam mancipi quam† nec mancipi mulieribus et pupillis sine tutoris auctoritate solvi possunt, quoniam meliorem condicionem suam facere iis etiam sine tutoris auctoritate concessum est. (§ 84.) Itaque si debitor pecuniam pupillo solvat, facit quidem pecuniam pupilli, sed ipse non liberatur, quia nullam obligationem pupillus sine tutoris auctoritate dissolvere potest, quia nullius rei alienatio ei sine tutoris auctoritate concessa est. sed tamen si ex ea pecunia locupletior factus sit, et adhuc petat, per exceptionem doli mali summoveri potest. (§ 85.) Mulieri vero etiam sine tutoris auctoritate recte solvi potest: nam qui solvit, liberatur obligatione, quia res nec mancipi, ut proxime diximus, a se dimittere mulieres etiam sine tutoris auctoritate possunt: quamquam hoc ita est, si accipiat pecuniam; at si non

cepit bona fide consumpti sunt, condici possunt; si mala fide, ad exhibendum de his agi potest. at ex contrario omnes res pupillo et pupillae sine tutoris auctoritate recte dari possunt. Ideoque si debitor pupillo solvat, necessaria est tutoris auctoritas: alioquin non liberabitur. sed etiam hoc evidentissima ratione statutum est in constitutione quam ad Caesarienses advocatos, ex suggestione Triboniani, viri eminentissimi, Quaestoris sacri palatii nostri, promulgavimus, qua dispositum est ita licere tutori vel curatori debitorem pupillarem solvere, ut prius sententia iudicialis sine omni damno celebrata hoc permittat. quo subsecuto, si et iudex pronuntiaverit et debitor solverit, sequatur huiusmodi solutionem plenissima securitas. sin autem aliter quam disposuimus solutio facta fuerit, et pecuniam salvam habeat pupillus aut ex ea locupletior sit, et adhuc eandem summam pecuniae petat, per exceptionem doli mali summoveri poterit; quodsi aut male consumpserit aut furto amiserit, nihil proderit debitori doli mali exceptio, sed nihilominus damnabitur, quia temere sine tutoris auctoritate et non secundum nostram

dispositionem solverit. sed ex diverso pupilli vel pupillae solvere sine tutore auctore non possunt, quia id quod solvunt non fit acci

ita nunc Huschke. in Cod. est sta i. e. sine tutoris auctoritate (cf. § 83.). sic ex coniect. Hollwegii.

ita ex coni. Hollw. et Huschkii. Valde discrepant quae Stud. et Krueger proponunt, qui locum ita componere volunt: (§ 82.) At si pupillus idem fecerit, quia pecuniam non facit accipientis, sine tutoris auctoritate, nullam contrahit obligationem: unde pupillus vindicare quidem nummos suos potest, sicubi extent, id est eos petere suos ex iure Quiritium esse; mulier vero minime hoc modo repetere potest, sed ita: dari sibi oportere. unde de pupillis quidem quaeritur, an si nummi, quos mutuos dedit ab eo qui accepit, bona fide consumti fuerint ex mutuo actione eos persequi possit, quoniam obligationem etiam sine tutoris auctoritate adquirere sibi potest.

†) ita ex coniect. Göschenii (cf. Iust. at ex contrario omnes res rel.)

a) est c. 25. (27.) C. de admin. tutelae (5. 37.).

« PreviousContinue »