Page images
PDF
EPUB

ipse iterum illi eripuit. Idem ib. 20. Ex eo tempore rarius vel magistratus creati, vel leges latae populi suffragiis: at eo frequentius prodierunt SENATUSCONSULTA, quibus plerumque praemittebatur oratio Principis, non quidem semper ab ipso Principe, sed saepius 1) a Quaestoribus, qui candidati vocabantur, recitata: Brisson. Antiq. Rom. I. 17. p. 19. Unde oratione Principis cautum dicitur, quod erat Senatusconsulto constitutum. L. pen. D. ad SC. Tertull. L. 8. pr. D. de Transaction. L. 52. §. 10. D. Pro soc. L. 60. pr. D. de Ritu nupt. L. 32. .pr. §. 1. sq. D. de Don. int. vir. et ux. L. 1. L. 7. C. de Praed. min. non al.

1) In marmoribus saepe legimus QUAESTOR KANDIDATUS, Reines. Inscr. II. 26. VI. 4. TAMIAƐ KANAIAATOΣ, Gruter. Inscript. p. ccccxxv. 2. Vocabantur ita, qui libris, epistolis et orationibus Principum in Senatu praelegendis praeerant: L. 1. D. de Offic. Quaest. Dio Cass. LX. 2. Tacit. Annal. XVI. 27. eosque jam ab Augusto adhibitos constat ex Dione Cass. LIV. 25. et Sueton. Aug. c. 65. Ideo vero dicti videntur candidati, quia post Quaesturam statim Praetores fiebant, et inde regebant provincias. Lamprid. vit. Alex. 43. Unde haec dignitas ingressus erat et quasi primordium gerendorum honorum, et sententiae in senatu dicendae. Imo recentiore aevo saepe cum aliis dignitatibus conjungebatur haec Quaestura. Sane Anicius Auchenius Bassus in marmore Romano praeter hanc Quaesturam etiam alios gessisse honores dicitur. Reines. Inscriptt. Class. VI. 4.

ANICIO. AUCHENIO. BASSO. V. C. QUAE

STORI. CANDIDATO

UNO. EODEMQUE TEMPORE PRAETORI

TUTELARI. PROCONSULI

CAMPANIAE. PRAEFECTO. URBI. TRINI

MAGISTRATUS

INSIGNIA. FACUNDIAE. ET NATALIUM
SPECIOSA. LUCE. VIRTUTIS. ORNANTI.

Talis etiam est Inscriptio posita:

M. NUMMIO ALBINO V. C.
QUAESTORI CANDIDATO

PRAETORI URBANO COMITI

DOMESTICO ORDINIS PRIMI ET

CONSULI ORDINARIO ITERUM

NUMMIUS SECUNDUS EJUS F.

Reines. Inscriptt. Class. VI. 132. Legendus de hac dignitate idem Reines. Var. III. 16. p. 600. Hein. [*De candidatis principum exstat singularis Diss. Jo. Frid. Mageri Lips. 1733. quacum jung. Trekell ad Barn. Brissonii antiquitt. I. 17. in Hujus opp. min. p. 26. sq.] De quonam autem tempore cogitaverit Gajus, ita verba faciens:,, idque (SCtum) legis vicem obtinet, quamvis fuit quaesitum” (I. 4), nondum convenit inter eruditos. V. Hugo R. G. p. 414. Dirksen Vers. p. 219. Zimmern R. G. §. 22. not. 1. Mühl.

§. 45.

Differentia SCC. in libera republica et sub Imperatoribus.

Equidem et libera republica fiebant Senatusconsulta, sed ea vim legum non habebant "). Quamvis enim initio, pulsis regibus, aristocratiam meditarentur patres, et hinc apud Dionys. Halicarn. VI. 66. legem esse dicerent, jam inde ab urbe condita, quae omnia in Senatus potestate ponat, praeter magistratuum creationem, legum lationem, et bellum inferendi deponendique arbitrium: id tamen non persuaserunt plebi, libertatis popularis adpetentissimae. Unde non erat penes Senatum potestas legislatoria: sed quaedam tantum erant negotia, quae Senatus populi jussu ad curam suam revocaverat, ut puta, aerarium et pecunia publica, quae Senatus arbitrio dispensabatur; controversiae in Italia suscitatae, publicaque objurgatione vel graviore decreto componendae; legationes aut ad indicendum bellum, aut alia graviora negotia obeunda decernendae, aut exterorum excipiendae; prorogationes imperii et provinciarum; convocatio populi, ac denique indictio feriarum et supplicationum "). Haec enim omnia Senatus solius curationi suberant, nisi tribuniciis intercessionibus res devolveretur ad populum: sicuti praeclare suo more docet Polyb. Hist. VI. 13. et ex eo Zamosc. de Senatu Rom. II. p. 174. et sq. De his ergo solis in libera republica SCta condebantur, ut recte observatum a Bachovio in Iowτois, p. 38. sq. Sed maxime Senatus potestas excellebat in trepidis rebus ac turbatis, quibus triste illud fieri solebat Senatusconsultum : DARENT OPERAM CONSULES, NE QUID RESPUBLICA DETRIMENTI CAPERET. Quod decretum summum ac latissimum in Consules transferebat imperium, ut suo jure possent exercitum parare, bellum gerere, coercere, etiam injussu populi, unde extremum et ultimum hoc Senatusconsultum vocatur: Liv. III. 4. Sallust. de bello Catilin. 29. Cic. Catilin. I. 2. et pro Milone 26. Caesar de Bello civili II.1. Barn. Brisson. de Form. II. p. 212.

m) [* Caeterum Auctor in iis, quae dixit de vi SCC. stante republica factorum, emendandus e Bachii H. I. II. 2, 2, 1 —3. et Hugonis R. G. XI. p. 406414.] Cf. et Schilling Bem. üb. R. G. p. 116. Mühl.

n) Imo et cura religionis. Hinc quum Bacchi sacra detestanda inveherentur in rempublicam, SCto gravissimo Marciano ea coercebat Senatus: Liv. XXXIX. 8. sq. Hein. [* De senatus potestate animadvertendi in crimina intra Italiam admissa: Dukerus ad Liv. XXXIX. 14. §. 6. ad Epit. XLVII. et ad Epit. LIV. T. V. p. 322. sq. p. 916. et p. 1039. Dirksen civ. Abh. I. Nr. II. p. 105 152.]

§. 46.

Fiebant SCta non nisi in sacro auspiciisque dedicato loco o). Romulus in templo Vulcani extra urbem Senatum coegit: Plutarch. Quaestt. Roman. 47. [* Vol. VII. p. 116. sq. Opp. Plutarchi ex edit. Jo. Jac. Reiskii.] Tullus Hostilius in curia Hostilia. Libera republica aedes Apollinis, Martis, Bellonae, Quirini, Castoris, Concordiae, Virtutis, Fidei, ut et curiae Hostilia, Pompeja, Julia, Senatui habendo inserviebant: Gell. Noctt. Attic. XIV. 7. Nam et in curiis templa erant per augures dedicata: Gell. ibid. Ordinaria tamen senacula erant aedes Concordiae, aedes Bellonae, et locus ad portam Capenam: Fest. sub voce Senaculum p. 431. Conveniebat Senatus statis temporibus, hoc est, singulis Kalendis, Nonis et Idibus, exemtis tamen diebus comitialibus, (quibus convenire nefas habebatur per legem Pupiam: Cicero ad Div. I.4.) nec non diebus atris, quibus Senatum non nisi in rebus trepidis habere licebat: Dio Cass. XLV. 17. Et hi ordinarii conventus Senatus LEGITIMUS dicebantur. Si vero vel legatis vel aliis ob quamcumque caussam Senatus extra ordinem dabatur: ille vocari solebat INDICTUS: Fr. Hotom. de Senatu 5. Et tunc quidem convocabantur plerumque Senatores per edictum, quo olim frequentes adesse jubebantur QUI PATRES, QUIQUE CONSCRIPTI: Liv. II. 1. postea vero edici coepit: QUI SENATORES, QUIBUSQUE IN SENATU SENTENTIAM DICERE LICET: Fest. sub vocc. Conscripti et Senatores ibique Dacer. p. 496. Gell. Noctt. Attic. XIV. 18. Brisson. de Form. II. p. 264.

§. 47.

Relatio facta a Consule, Dictatore, Praetore.

Frequens si aderat Senatus, tum Consul, penes quem fasces eo mense erant, aut eo absente Praetor, aut Dictator, si quis erat, aut

o) Imo et non nisi peractis sacris, captisqne auguriis, fiebant: Appian. de Bello civ. II. 115. Exempla exstant apud Liv. XXII. 11. XXIV. 11. Non addicentibus avibus, negotium in alium diem differebatur: Cic. Epist. X. 12. Augustus hac molestia liberaturus Senatores, sanxit, ut, priusquam consideret quisque, thure ac mero supplicaret apud aram ejus Dei, in cujus templo coiretur: Sueton. August. c. 35. Hein. Addi potest Dio Cassius LIV. 30., prout a Casaubone est emendatus: θυμιᾶν τε τοὺς βουλευτὰς ἐν τῷ συνεδρίῳ, ὁσάκις ἂν ἕδρα αὐτῶν ᾖ, καὶ τὴν ἄφιξιν πρὸς ἑαυτὸν οὐ ποιεῖσθαι, τὸ μέν, ἵνα θεοσεβῶσι, τὸ δέ, ἵνα ἀπονητὶ συνίωσι, ἐκέλευσε (Αύγουστος). (Imperavit Augustus, ut Senatores in curia, quoties Senatus ageretur, thure supplicarent, neque ipsum prius salutatum adirent : partim ut se religiose gererent, partim ut eo minore cum molestia convenirent.) Cann.

Interrex aut Praefectus urbi, ad Senatum referebat: Gell. XIV. 7. Si quando id recusaret Consul: eas in se partes suscipiebat aliquis Tribunus plebis, cui etiam jus erat, addere relationi Consulis, quod e re videbatur, aut novam de integro ordiri. Paull. Manut. de Senatu 5. p. 859. Relationibus plerumque praefari solebant sollemni illa formula: QUOD BONUM FAUSTUM, FELIX, FORTUNATUM SIT: Sueton. Calig. c. 15. deinde addebant: REFERIMUS AD VOS, PATRES CONSCRIPTI: Brisson. de Form. II. p. 165.

S. 48.

Rogatae sententiae.

Finita relatione, sententiam rogabantur Senatores P), non verbis precativis, qualibus in comitiis utebantur rogatores, sed imperativis: DIC, SP. POSTUMI, QUID CENSES? Liv. IX. 8. vel quid fieri PLACET? QUID VOBIS VIDETUR? Brisson. de Form. II. P. 165. Qua in re non idem semper, at plerumque is observabatur ordo, ut ante comitia princeps Senatus, post comitia vero Consules designati primo loco dicere juberentur sententias. Sequebantur eos viri Consulares, hos Praetorii, tum Aedilicii, Quaestorii ac denique Tribunicii ), inter quos tamen reliquos anteibat, quem Consul priorem rogasset, modo gradus magistratuum non turbarentur. Cic. Phil. V. 13. Solebant vero Consules, quem ordinem initio magistratus instituerant, eumdem per totum annum tenere, donec eum morem antiquum C. Julius Caesar migraret: Sueton. Jul. c. 21. Imo Augustus omnem ordinem plane sustulit, promiscue perrogans sententias, ut magis quisque attenderet. Sueton. Aug. c. 35.

§. 49.

Eaedemque ordine dictae.

Sententiam singuli dicebant stantes, formula usi: QUOD C. PANSA VERBA FECIT DE--DE EA RE ITA CENSEO. Brisson. de Form. II. p. 169. Integrae ejusmodi senatorum sententiae exstant apud Cic. Philipp.

p) Qui rogabant, CONSULERE, nec non PERROGARE SENTENTIAS dicebantur: Liv. XXII. 60. XXIX. 19. Suet. Aug. c. 35. Hein.

q) Tribuni plebis non erant olim Senatores, nec jus iis erat dicendae in Senatu sententiae. Ante curiam itaque sedebant in subselliis, donec SCta ad se ferrentur, quae ipsi vel adprobabant deinde, vel rejiciebant. Val. Max. II. 2. 7. At etiam senatoria dignitas jusque dicendi sententiam iis data sunt lege Atinia: Gell. Noctt. Att. XIV. ult. Hein.

III. 15. V. 4. VIII. 11. IX. 7. et apud Livium passim. Nec licebat Consulibus interpellare dicentes, quamvis aliena multa immiscerent, quod data opera nonnumquam faciebant, qui Senatusconsultum fieri nollent r). Quum enim ante et post occasum solis illud fieri non posset: Gell. XIV. 7. solebant diem dicendo eximere, vel noctem postulare, ut ita re infecta discedendum esset Senatui: Cicero Epist. ad Quint. Fratr. II. 1. Epist. ad Att. IV. 2. Gell. IV. 10. Qui plura capita una oratione complectebatur, is jubebatur DIVIDERE SentenTIAM: Cic. ad Div. I. 2. pro Milone 6. Senec. Epist. 21. Qui alterius sententiam sequebantur, ADSENTIRI se unico verbo ajebant. Et hoc erat verbo adsentiri, quod opponitur alteri muto adsensui, quo quis pedibus ibat in alterius sententiam. Utramque loquutionem jungit Liv. XXVII. 34. L. Veturius et P. Licinius Censores eum tonderi, et squalorem deponere, et in Senatum venire, fungique aliis publicis muneribus coegerunt. Sed tum quoque aut verbo adsentiebatur, aut pedibus in sententiam ibat. Nonnumquam non omnino adsentiebatur quis sententiis antea dictis, sed aliquid praeterea addendum censebat, et tunc utebatur formula: SERVILIO ADSENTIOR, ET HOC AMPLIUS CENSEO. Cicero Philipp. XIII.21. o)

S. 50.

Pronunciatio sententiarum factaque discessio.

Dictis denique sententiis, Consulis erat vel pronunciare aliquam vel eas supprimere. Licebat ei in tanta varietate sententiarum, earum auctores et principes edere, simulque jubere, ut quisque ex pronunciatis sententiis unam amplecteretur. Et id sibi vult sollemnis illa loquutio: PRONUNCIARE SENTENTIAM, apud Ciceron. ad Div. X. 12. I. 2. Formula, qua tunc utebatur Consul, haec erat: QUI HAEC SENTITIS, IN HANC PARTEM, QUI ALIA OMNIA, IN ILLAM ITE, QUA SEN

r) Erant et aliae artes, quibus SCta impediebant Senatores. Postulare enim poterant, ut consulerentur singuli, vel, si tot non adessent senatores, quot praesentibus licebat perscribi SC. clamabant: numera Senatum. Festus sub hac voce p. 338. Coelius apud Cic. Epist. VIII. 11. SC. enim a justo paucioribus factum per INFREQUENTIAM FACTUM dicebatur, et irritum erat. Liv. xxxviii. 44. Tempore Ciceronis ducenti senatores frequentem senatum constituere videbantur: Cicero ad Q. Fratr. Epist. II. 1. Postea cccc, quod sublatum ab Augusto: Dio Cass. LIV. 35. qui tamen sequente libro c. 3. eumdem Augustum Senatorum numerum secundum singulas SCti formas definivisse ait. Hein.

s) Aliquando etiam in altercationem abibant senatorum sententiae. Cujus rei exempla collegit Brisson. de Form. II. p. 184. sq. Hein.

« PreviousContinue »