Page images
PDF
EPUB

tur, cui suus heres nec escit, ast patronus patronive liberi escint, ex ea familia in eam familiam proximo pecunia adduitor.

fr. 9. Nomina hereditaria ipso iure esse divisa. (V. 5.)

fr. 10. Hereditatem actione familiae erciscundae esse dividendam. (V. 6.) Gordianus c. 6. C. famil. ercisc. (3. 36.) Ea quae in nominibus sunt nou recipiunt divisionem: cum ipso iure in portiones hereditarias ex lege XII tabularum divisa sint. Cf. Dioclet. c. 26. Č. (2. 3) Paul. fr. 25. § 9. 13. D. famil. ercisc. (10. 2.) Iustin. Cod. VII. 40. c. 1. IV. 2. c. 1. VIII. 36. c. 1.

Gaius fr. 1. pr. D. familiae ercisc. (10. 2.) Haec actio (sc. familiae erciscundae) proficiscitur e lege XII tabularum. Namque coheredibus volentibus a communione discedere, necessarium videbatur aliquam actionem constitui qua inter eos res hereditariae distribuerentur.

I. Gothofredus haec tentat: Nomina inter heredes pro portionibus hereditariis ercta cita sunto. Caeterarum familiae rerum ercto non cito, si volent heredes, erctum citum faciunto: Praetor ad erctum ciendum arbitros tres dato (coll. Festo v. Erctum citumque Müll. p. 82. Gell. I. 9. § 12. et Servio ad Aeneid. VIII. v. 642.,,Donatus hoc loco contra metrum sentit, dicens: citae, divisae; ut est in iure: ercto non cito, i. e. patrimonio vel hereditate non divisa; nam citus, cum divisus significat, ci longa est. Ergo citae veloces intelligamus.")

TABULA VI.

fr. 1. Cum nexum faciet mancipiumque, uti lingua nuncupassit, ita ius esto. (VI. 1.)

Festus v. Nuncupata. (Müller p. 173.) Nuncupata pecunia est, ut ait Cincius in libro II. de officio iurisconsulti, nomina certa, nominibus propriis pronuntiata:,,Cum nexum faciet mancipiumque, uti lingua nuncupassit, ita ius esto": ita, uti nominarit locutusve erit, ita ius esto. cf. Cic. de officiis III. 16. § 65. cit. ad fr. 2. h. t. Cic. de Orat. I. 57. § 245. Vide etiam fr. 2. 48. D. de pactis. (2. 14.)

Nuncupare, nominare valere apparet in legibus, ubi nuncupatae pecuniae sunt scriptae. (Varro d. L. L. VI. 60. Müll. p. 95.)

Cf. Gai I. 119. II. 100. Ulp. in fr. Vat. § 50. de Scheurl, Nexum p. 21. sq. Bachofen, Nexum 12. Huschke, Nexum 23 sq.

fr. 2. Adversus infitiantem eo nomine dupli poenam statui. (VI. 2.)

Cicero de officiis III. 16. § 65. Cum ex XII tabulis satis esset ea praestari quae essent lingua nuncupata, quae qui infitiatus esset dupli poenam subiret: a iureconsultis etiam reticentiae poena est constituta.

fr. 3. Usus auctoritas fundi biennium, ceterarum rerum annus est. (VI. 5.) Cicero Topica cap. 4. § 23. Quod in re pari valet, valeat in hac quae par est, ut: Quoniam usus auctoritas fundi biennium est, sit etiam aedium: at in Lege aedes non appellantur, et sunt ceterarum rerum omnium, quarum annuus est usus.

Cic. pro Caecina c. 19. § 54. Lex usum et auctoritatem fundi iubet esse biennium. At utimur eodem iure in aedibus quae in Lege non appellantur. Cf. Gai II. 42. 54. Theophil. ad Inst. II. 6. pr.

fr. 4. De trinoctio usurpandi causa. (VI. 6.)

Gai. Inst. I. 111. Lege XII Tabularum cautum est, ut si qua nollet eo modo in manum mariti convenire, ea quotannis trinoctio abesset atque eo modo cuiusque anni usum interrumperet.

Gellius III. 2. § 12. 13. Q. quoque Mucium iureconsultum dicere solitum legi, non esse usurpatam mulierem, quae cum Kalendis Ianuariis apud virum matrimonii causa esse coepisset, ante diem quartum Kalendas Ianuarias sequentes usurpatum isset: non enim posse impleri trinoctium, quod abesse a viro usurpandi causa ex XII tabulis deberet, quoniam tertiae noctis posterioris sex horae alterius anni essent qui inciperet ex Kalendis. (Eadem repetuntur apud Macrob. Saturn. I. 3. cf. etiam Cic. pro Flacco c. 34. § 84.)

GNEIST INSTITUTIONES.

h

(VI. 7.)

fr. 5. Si qui in iure manum conserunt Gellius XX. 10. § 7-9. „Manum conserere." Nam de qua re disceptatur in iure, in re praesenti, sive ager sive quid aliud est, cum adversario simul manu prendere, et in ea re sollemnibus verbis vindicare, id est,,Vindicia". Correptio (consertio?) manus in re atque in loco praesenti apud Praetorem ex XII tabulis fiebat, in quibus ita scriptum est: „Si qui in iure manum conserunt." Sed postquam Praetores propagatis Italiae finibus, datis iurisdictionibus negotiis occupati, proficisci vindiciarum dicendarum causa ad loginquas res gravabantur, institutum est contra XII tabulas tacito consensu, ut litigantes non in iure apud Praetorem manum consererent, sed ,,ex iure manum consertum" vocarent, id est alter alterum ex iure ad conserendam manum in rem de qua ageretur vocaret, atque profecti simul in agrum de quo litigabatur terrae aliquid ex eo, uti unam glebam, in ius in urbem ad Praetorem deferrent, et in ea gleba tamquam in toto agro vindicarent. (adde Cic. pro Murena c. 12. cf. Ulp. in fragm. Vat. § 50.) fr. 6. Vindicias dari secundum libertatem. (VI. 8.)

vid. Pomponius fr. 2. § 24. D. de Or. Iur. (I. 2.)

Livius III. c. 44. Advocati puellae, cum Virginium reipublicae causa dixissent abesse, biduo adfuturum, si nuntiatum ei sit; iniquum esse absentem de liberis dimicare; postulant, ut rem integram in patris adventum differat (Appius Claudius), lege ab ipso lata vindicias det secundum libertatem.

Dionys. Halic. XI. 30. σώματος εἰς δουλείαν ἐξ ἐλευθερίας ἀγομένου, μὴ τὸν ἀφαιρούμενον τὴν ἐλευθερίαν, ἀλλὰ τὸν φυλάττοντα, κύριον εἶναι μέχρι δίκης. ἔφη τε διὰ πολλὰς αἰτίας προσήκειν τῷ ̓Αππίῳ φυλάττειν τοῦτο τὸ δίκαιον· πρῶτον μὲν, ὅτι τὸν νόμον τοῦτον ἅμα τοῖς ἄλλοις ἐν ταῖς δώδεκα δέλTois άvéygayev x. T. 1. [ut eius qui ex libertate in servitutem asseritur, non is qui in servitutem, sed is qui in libertatem asserit, dominus sit pendente lite; multasque ob causas hoc ius ab Appio servandum dicebat: primum quia hanc legem una cum ceteris in XII tabulis scripserat etc.]

Gothofredus fr. 5. et 6. ita restituere tentat: Si qui in iure manum conserunt, secundum eum qui possidet; ast si qui quem liberali causa manu adserat, secundum libertatem vindicias dato.

fr. 7. Tignum iunctum aedibus vineaeque et concapet ne solvito. (VI. 9.) fr. 8. In eum qui iunxit actionem dupli dari. (VI. 10.)

fr. 9. Quandoque sarpta donec dempta erunt (VI. 11.)

Festus v. Tignum, non solum in aedificiis, quo utuntur, appellatur, sed etiam in vineis, ut est in XII:,,Tignum iunctum aedibus vineave et concapu (Schoell: e concapi. Hugo: sei concapit) ne solvito (Müll. p. 364. et 365. not.) Ulpianus fr. 1. pr. D. de tigno iuncto. (47. 3.) Lex XII tabularum neque solvere permittit tignum furtivum aedibus vel vineis iunctum neque vindicare. Quod providenter Lex (XII) effecit, ne vel aedificia sub hoc praetextu diruantur, vel vinearum cultura turbetur; sed in eum qui convictus est iunxisse in duplum dat actionem.

Festus v. Sarpuntur, vineae i. e. putantur; ut in XII:,,Quandoque sarpta donec dempta erunt." (Müll. p. 348.) Cfr. 59. D. de rei vind. (6. 1.)

Tigni appellatione in lege XII tabularum omne genus materiae ex qua aedificia constant significatur. (Gai fr. 62. D. de V. S.)

Cf. Inst. II. 1. § 29. Paul. fr. 98. § 8. D. de solut. (46. 3.) fr. 23. § 6. D. de rei vind. (6. 1.) fr. 6. D. ad exhibendum (10. 4.) fr. 63. D. de donat. inter vir. (24. 1.)

Huschke in Comm. ad 1. XII tab. de tigno iuncto (Vratisl. 1837. 4. cf. Richter krit. Jahrb. 1838. p. 395.) Festi locos ita composuit: Tignum iunctum aedibus vineave si concapit, ne solvito; neque vinea sarpta quandoque, donec dempta erunt tigna, vindicito; ast qui iunxit duplione damnum decidito. Sed cf. Schoell. pag. 104 sq. Böcking Pand. § 140. not. 23. Puchta Instit. § 232. dd. Windscheid, Pand. § 188. not.

TABULA VIL

fr. 1. Ambitus parietis sestertius pes esto. (VIII. 1.)

Paulus Diac. ex Festo v. Ambitus, proprie dicitur inter vicinorum aedificia locus duorum pedum et semipedis ad circumeundi facultatem relictus. (Müll. p. 16. et eod. pag. 5: ambitus dicitur circuitus aedificiorum patens in latitudinem pedes duos et semissem; in longitudinem idem quod aedificium.)

Varro de L. L. V. 22. Etiam ambitus est quod circumeundo teritur; nam ambitus circuitus, ab eoque XII tabularum interpretes ambitus parietis circuitum esse describunt. (Müll. p. 9.)

Volusius Maecianus de asse: Sestertius duos asses et semissem. Lex etiam XII tabularum argumento est, in qua duo pedes et semis sestertius pes vocatur. Cf. fr. 14. D. de servit. praed. urb. (8. 2.)

fr. 2. De finium ratione ad exemplum legis Soloniae instituta. (VIII. 3.) Gai libro IV. ad L. XII tab. fr. 13. D. finium regund. (10. 1.) Sciendum est in actione finium regundorum illud observandum esse, quod ad exemplum quodammodo eius legis scriptum est quam Athenis Solonem dicunt tulisse; nam illic ita est: Ἐάν τις αἱμασίαν παρ ̓ ἀλλοτρίῳ χωρίῳ ὀρυγῇ, τὸν ὅρον μὴ παραβαίνειν· ἐὰν τειχίον, πόδα ἀπολείπειν· ἐὰν δὲ οἴκημα, δύο πόδας· ἐὰν δὲ τάφρον ἢ βόθρον ὀρύττῃ, ὅσον τὸ βάθος ᾖ, τοσοῦτον ἀπολείπειν· ἐὰν δὲ φρέαρ, ὀργυιάν· ἐλαίαν δὲ καὶ συκῆν ἐννέα πόδας ἀπὸ τοῦ ἀλλοτρίου φυτεύειν, τὰ δὲ älla dévdọa névre nódas. [Si quis sepem ad alienum praedium fixerit infoderitque, terminum ne excedito: si maceriam, pedem relinquito: si vero aedificium, pedes duos: si fossam aut scrobem federit, quantum profunditatis habuerint, tantum spatii relinquito: si puteum, sex pedes: at vero oleam aut ficum ab alieno ad novem pedes plantato, ceteras arbores ad pedes quinque.] fr. 3. Hortus. Heredium. Tugurium. (VIII. 6.)

-

Plinius Hist. Naturalis XIX. 4. 50. In XII tabulis legum nostrarum nusquam nominatur villa; semper in significatione ea hortus; in horti vero heredium.

Festus v. Tuguria, a tecto appellantur domicilia rusticorum sordida. Quo nomine.... tione XII ait etiam... (Müll. p. 355.) cf. Pomp. fr. 180 de V. S. (50. 16.)

Paulus D. ex Festo v. Hortus, apud antiq. omnis villa dicebatur. (Müll. 102.) Idem v. Heredium, praedium parvulum. (Müll. 99.)

fr. 4. 5. Finibus regundis tres arbitros dandos, si vicini iurgant. (VIII. 4. 5.) Cicero de Legg. I. 21. § 55. Ex hac autem non rerum, sed verborum discordia controversia nata est de finibus: in qua quoniam usucapionem XII tabulae intra quinque pedes esse noluerunt, depasci veterem possessionem Academiae ab hoc acuto homine non sinemus; nec Mamilia lege singuli, sed ex his (XII tab.) tres arbitri fines regemus.

Nonius Marcellus de proprietate sermonis cap. 5. § 34. (pag. 430.) Iurgium et lis hanc habent distantiam: iurgium levior res est, siquidem inter benevolos aut propinquos dissensio vel concertatio iurgium dicitur; inter inimicos dissensio lis appellatur. M. Tullius de Republ. Lib. IV.: Admiror, nec rerum solum, sed verborum etiam elegantiam: „Si iurgant," inquit. Benevolorum concertatio, non lis, ut inimicorum, sed iurgium dicitur. Et in sequenti: Iurgare igitur Lex putat inter se vicinos, non litigare.

Theod. Arcad. in Theod. Cod. II. 26. c. 5. Cunctis motionibus et machinis amputatis, finalibus iurgiis ordinem modumque praescripsimus, ac de eo tantum spatio, hoc est pedum quinque, qui veteri iure praescripti sunt, sine observatione temporis arbitros iussimus iudicare etc.

Cf. Rudorff Gromatische Institutionen p. 433 sqq.

fr. 6. De viae latitudine. (VIII. 10.)

Gaius fr. 8. D. de servitut. praed. rustic. (8. 2.) Viae latitudo ex lege XII tabularum in porrectum octo pedes habet; in anfractum, id est ubi flexum est, sedecim.

Varro de L. L. VII. 15. Anfractum est flexum, ab origine duplici dictum, ab ambitu et frangendo; ab eo leges iubent in directo pedum octo esse, in anb*

fracto sexdecim, id est in flexu. (Müll. p. 124.) Cf. Festus v. Viae. Cels fr. 5. in fine D. quemadm. servit. amitt. (8. 6.) Iavol. fr. 13. § 2. 3. D. de serv. praed. rust. (8. 3.)

fr. 7. Quomodo via immunita utendum sit. (VIII. 11.)

Cicero pro Caecina cap. 19. § 54. Si via sit immunita, iubet (lex XII) qua velit agere iumentum.

Festus v. Viae, sunt et publicae per quas ire, agere, vehere omnibus licet: privatae, quibus vetitum uti... praeter eorum quorum sunt privatae. In XII est: Amsegetes vias muniunto: dionisam lapides sunt. omsamdi lapidas. qua volet iumenta agito. (Müll. p. 371.) cf. Zeitschr. für gesch. Rechtsw. XII. 399. XIV. 144. et nunc Mommsen ad Festum, qui locum ita composuit: viam muniunto: si sam (eam) dilapidassint, qua volet iumentum agito. Cf. Festum: Dilapidata, lapide strata.

fr. 8. Si aqua pluvia nocebit. (VIII. 9.)

Pomponius fr. 21. D. de statuliberis. (40. 7.) Et quod ita scriptum est: ,,videbitur," pro hoc accipi debet: videri poterit; sic et verba XII tabularum veteres interpretati sunt: si aqua pluvia nocebit, id est si nocere poterit.

Paulus fr. 5. D. ne quid in loco publ. (43. 8.) Si per publicum locum rivus aquaeductus privato nocebit, erit actio privato ex lege XII tabularum, ut noxa domino sarciatur.

Cicero Topic. c. 9. § 38. 39.

ut aqua pluvia ultimo genere ea est quae de coelo veniens crescit imbri; sed propiore loco, in quo quasi ius arcendi continetur, genus est aqua pluvia nocens, eius generis formae, loci vitio et manu nocens; quarum altera iubetur ab arbitro coërceri, alfera non iubetur. fr. 9. De arboribus circumcidendis. (VIII. 7.)

Ulpianus fr. 1. § 8. D. de arboribus caedendis. (43. 27.) Quod ait Praetor, et lex XII tabularum efficere voluit, ut quindecim pedes altius rami arboris circumcidantur; et hoc idcirco effectum est, ne umbra arboris vicino praedio noceret. Cf. Pomponius fr. 2. D. eod. Paul. S. R. V. 6. § 13. Festus v. Sublucare.

fr. 10. De glande legenda. (VIII. 8.)

Plinius Hist. Nat. XVI. 5. Cautum est praeterea lege XII tabularum, ut glandem in alienum fundum procidentem liceret colligere.

Gaius libro IV. ad L. XII tab. fr. 236. § 1. de V. S.: Glandis appellatione omnis fructus continetur, ut Iavolenus ait, exemplo Graeci sermonis, apud quos omnes arborum species axpodova appellantur.

fr. 11. Venditas res et traditas non aliter emptori adquiri, quam si is pretium venditori solverit vel alio modo ei satisfecerit. (VI. 4.)

vid. Inst. II. 1. § 41. Theophilus h. 1. et Pompon. fr. 19. D. (181.) Sed cf. Ihering, Geist des röm. Rechts II. 568. Exner, Tradition 338.

fr. 12. Statu liberum, emptori dando pec., ad libertatem pervenire. (VI. 3.) Ulpiani fragm. II. 4.: Sub hac conditione liber esse iussus, si decem milia heredi dederit, etsi ab herede abalienatus sit, emptori dando pecuniam ad libertatem perveniet; idque lex XII tabularum iubet.

Cf. Pomp. fr. 29. § 1. Modest. fr. 25. D. de statuliberis. (40. 7.) Statuliber est qui testamento certa conditione proposita iubetur esse liber; et si per heredem stat, quominus statuliber praestare possit quod praestare debet, nihilominus liber esse videtur. (Festus v. Statuliber Müll. p. 814.)

TABULA VIII.

fr. 1. Si quis malum carmen incantassit quod infamiam faceret alleri, eum fustibus feriri. (VII. 8.)

[ocr errors]

Cicero de Republ. libro IV. apud Augustinum de civit. dei II. 9.: Nostrae XII tabulae cum perpaucas res capite sanxissent, in his hanc quoque sanciendam putaverunt:,,Si quis occentavisset," sive carmen condidisset quod infamiam faceret flagitiumve alteri. (Orell. IV. 1. pag. 476.)

Plinius Hist. nat. XVIII. 2. legum ipsarum in XII. Tab. verba sunt: qui

INCANTASSIT.

Horatius Satyr. II. 1. 82: si mala condiderit in quem quis carmina, ius est iudiciumque sed bona si quis? solventur risu tabulae. Horat. Epistol. II. 1. 152. lex

scribi.

Cicero Tuscul. IV. 2. § 4:

[ocr errors]

malo quae nollet carmine quemquam de

quamquam id quidem etiam XII tabulae declarant, condi iam tum solitum esse carmen; quod ne liceret fieri ad alterius iniuriam, lege sanxerunt.

Porphyrio ad Horat. Satir. II. 1. 81. in quemquam maledicum carmen scriberet. quitur.

Qua lege cautum erat, ne quis Eleganter iurisperitus de Lege lo

Cornutus ad Persium Satir. I. 137. propter quod lege XII tabularum cautum est, ut fustibus feriretur qui publice invehebatur. Porphyrio ad Horat. Epistol. II. 1. 152. Fustuarium supplicium constitutum erat in auctorem carminum infamium.

Occentassit antiqui dicebant, quod nunc,,convicium fecerit" dicimus; quod id clare et cum quodam canore fit, ut procul exaudiri possit; quod turpe habetur, quia non sine causa fieri putatur. (Festus v. Occentassit Müll. p. 181.)

Cf. Paul. S. R. V. 4. § 6.

fr. 2. Si membrum rupit, ni cum eo pacit, talio esto. (VII. 9.)

Festus v. Talionis mentionem fieri in XII ait Verrius hoc modo:,,Si membrum rupit, ni cum eo pacit, talio esto;" neque id quid significet indicat, puto quia notum est. permittit enim Lex parem vindictam. (Müll. p. 363.)

Gellius XX. 1. § 14. Nonnulla autem in istis Legibus (sc. XII tabularum) nec consistere quidem, sicuti dixi, visa sunt, velut illa lex talionis cuius verba, nisi memoria fallit, haec sunt:,,Si membrum rupit, ni cum eo pacit, talio esto." Cf. Gai III. 223. (ad v.,,pacit" supra Tab. I. 7.) et Cato apud Priscianum cit. infra pag. 240 not. Paul. S. R. V. 4. 6.

Talio est similitudo vindictae, ut taliter quis patiatur ut fecit. (Isidor. Origg. V. 27. § 24.)

fr. 3. Manu fustive si os fregit libero. CCC, si servo CL poenam subito. (VII. 10.) Paulus de iniuriis (Collat. II. 5. § 5.) Iniuriarum actio legitima ex L. XII. Tabb.: qui iniuriam alteri facit, V et XX HS poenam subit. fuerunt et speciales velut: manifestos (leg. manu fustive, Lachm.) si os fregit libero CCC, servo CL sestertiorum poenam subito. vid. Gai III. 223. Inst. IV. 3. § 7. Paul. S. R. V. 4. § 6. Gell. XX. 1. 32.

[ocr errors]

fr. 4. Si iniuriam faxit viginti quinque aeris poenae sunto. (VII. 7.)

Gellius XX. 1. § 12.: Ita de iniuria punienda scriptum est (sc. in XII) „Si iniuriam alteri faxsit, viginti quinque aeris poenae sunto." Cf. Gaius III. 223. Paulus in Collat. II. 5. § 5. cit. Festus v. Vigintiquinque poenae, in XII significat vigintiquinque asses. (Müll. 371.)

fr. 5. Rupit sarcito

-.

(VII. 2.)

Festus v. Rupit[ias] in XII significat damnum dederit. (Müll. p. 265.) Festus v. Sarcito, in XII Servius Sulpicius ait significare: damnum solvito, praestato. (Müll. 322.) cf. Ulp. fr. 1. pr. D. ad L. Aquil. (9. 2.)

fr. 6. 7. Si quadrupes_pauperiem fecisse dicatur; et de pastu. (VII. 5.) Ulpianus fr. 1. pr. D. si quadrupes paup. (9. 1.) Si quadrupes pauperiem fecisse dicetur, actio ex lege XII tabularum descendit; quae lex voluit aut dari id quod nocuit, id est id animal quod noxiam commisit, aut aestimationem noxiae offerre.

Ulpianus fr. 14. § 3. D. de praescr. verb. (19. 5.) Si glans ex arbore tua in meum fundum cadat, eamque ego immisso pecore depascam, Aristo scribit non sibi occurrere legitimam actionem qua experiri possim; nam neque ex lege XII tabularum de pastu pecoris, quia non in tuo pascitur, neque de pauperie, neque de damni iniuriae agi posse.

Cf. Festus v. Pauperies. Noxia. Inst. IV. 9. pr. et Theophil. h. 1.

« PreviousContinue »