Page images
PDF
EPUB

§. 2.

Adsignatio libertorum qualis?

Quemadmodum igitur parentes liberis certam bonorum portionem solebant dare, ita et iisdem poterant adsignare libertos. ADSIGNARE vero LIBERTUM erat testificari, cujus ex liberis libertum parens esse velit: L. 107. D. de Verb. signif. Ea adsignatio non solum testamento et codicillis fiebat, sed et per modum contractus, aut donationis inter vivos vel mortis caussa, quibuscumque verbis, epistola, chirographo, pure, sub conditione, imo et solo nutu: L. 1. §. 3. et L. 7. D. de Adsign. lib. Dabatur tamen ea adsignandi facultas tantum ei, qui duos pluresve liberos in potestate habebat: §. 2. Inst. h. t. Quodsi is, cui adsignatus erat libertus, emancipatus fuisset, evanescebat adsignatio: L. 1. fin. D. eod. §. 2. Inst. h. t. Cui non opponenda L. 9. D. h. t. ubi Modestinus et emancipato libertum adsignari posse statuit. Potest enim pater et emancipato adsignare, si velit. At si suo adsignarit, eumque postea emanciparit, mutasse videtur sententiam: Merillii Observatt. VII. 13.

§. 3.

De ea SCtum Claudianum.

De hac ergo libertorum adsignatione prodiit SCtum CLAUDIANUM A. U. C. DCCXCVIII. Vellejo Rufo et P. Ostorio Scapula Coss. suffectis a), cujus ipsa legitima verba nobis servavit Ulpianus L. 1. pr. D. h. t. SI, QUI DUOS PLURESVE LIBEROS, JUSTIS NUPTIIS QUAESITOS, IN POTESTATE HABERET, DE LIBERTO LIBERTAVE SUA SIGNIFICASSET, CUJUS EX LIBERIS SUIS EUM LIBERTUM EAMVE LIBERTAM ESSE VELLET: IS EAVE, QUANDOQUE IS, QUI EUM EAMVE MANUMISIT INTER VIVOS VEL TESTAMENTO, IN CIVITATE ESSE DESISSET, SOLUS EI PATRONUS SOLAVE PATRONA ESSET, PERINDE, ATQUE SI AB EO EAVE LIBERTATEM CONSEQUUTUS, CONSEQUUTAVE EST. UTIQUE, si ex libeRIS QUIS IN CIVITATE ESSE DESISSET, NEQUE EI LIBERI ULLI ESSENT: CETERIS EJUS LIBERIS, QUI MANUMISIT, PERINDE OMNIA JURA SERVEN

a) In §. 3. Inst. h. t. hi Consules vocantur Sabellius Rufus et Asterius Scapula: in L. 1. pr. D. eod. Vellejus Rufus et Osterius Scapula, quomodo etiam apud Hub. Golzium in Fastis p. 239. legitur. Genuina nomina restituisse sibi videtur Pigh. Annal. Lib. XVIII. p. 576. Tom. III. ubi alterum Consulem P. Suilium Rufum; alterum P. Ostorium Scapulam vocat. Ceterum alias nomina Asterius, Hasterius, Osterius, Austerius, Austerus saepe confundi, docuit V. A. Bynkershoek Observatt. III. 7. p. 242. Hein. Add. Schrader in not. ad §. 3. I. h. t. Müht.

TUR, AC SI NIHIL DE EO LIBERTO EAVE LIBERTA IS PARENS SIGNIFICASSET.

§. 4.
Ejus explicatio.

Ex hoc ergo SCto quisque libertum uni ex liberis in potestate constitutis pro arbitrio adsignabat. Quo facto non omnes patroni liberi, sed is, cui adsignatus libertus fuerat, ad successionem vocabatur. Quod jus etiam tum salvum erat illi, cui libertus adsignatus, si patronus mediam capitis deminutionem fuisset passus. Eo vero, cui libertus adsignatus fuerat, ita capite deminuto, reliquis liberis jura patronatus salva erant, perinde ac si nihil patronus de adsignatione liberti significasset: Jan. Vinc. Gravina de Legibus et SCtis c. 82. p. 652. Arn. Vinnius Comment. ad Inst. h. t. (Add. Huschke im Rhein. Mus. VI. p. 119. sqq.)

LIB. III. TIT. X. (IX.)

DE

BONORUM POSSESSIONIBUS a).

Diximus supra ad Lib. I. Tit. II. §. 24. Praetores id praecipue egisse, ut leges sub specie aequitatis edictis suis everterent, eumque in finem nova commentatos esse vocabula b). Hujus rei speci

a) Doctrina de bonorum possessione nostro tempore pláne novam formam induit, cognoscendam in primis ex Hugonis, qui etiam hac in re facem praetulit, R. G. p. 163. p. 406–408. p. 425 – 448. p. 691. sq. et p. 830. sq. ed. VIII. (s. p. 238. p. 550 — 554. p. 678 713. 940. sq. 1127. sq. ed. XI.). Add. J. C. Koch: Bonorum possessio. Giess. 1799. 8. von Löhr: Einige Bemerkungen aus der Lehre von der Bonorum possessio; in Dessen Magaz. für R. W. u. s. w. T. III. num. 8. p. 216–353. junct. p. XVIII. sq. Ejusd. Nachträge zu der Lehre von der bonorum possessio; in Dessen kurzen Bemerkungen num. 7. ib. T. IV. num. 10. p. 149-158. Haub. A. G. Foerster: de bonorum possessione liberorum praeteritorum contra tabulas parentum. Vratisl. 1823. 8. J. H. Dernburg: Beitr. zur Geschichte der Röm. Testamente (Bonn 1821.) p. 186 · 237. W. Francke: das Recht der Notherben und Pflichttheilsberechtigten (Goett. 1831.) §. 7 -- 14. C. F. Fabricius: Ursprung und Entwickelung der Bonorum possessio bis zum Aufhören des ordo judiciorum privatorum. Berk. 1837. (s. histor. Forschungen im Gebiete des R. R. I.) Quocum libro comparanda est Huschkii censura in: Krit. Jahrb. für R. W. a Richtero Schneideroque edit. 1839. p. 1–34. Mühl.

b) Alia tamen, eaque probabiliora, ut quidem speramus, eorum in locum, quae ibi ab Auctore dicta fuerant, subjecimus §. 25. d. Tit. Mühl.

men hic titulus dabit. Saepe enim, ubi HEREDITATEM negabant leges, Praetores dabant BONORUM POSSESSIONEM ), quum tamen inter ea vocabula, quod ad effectum attinet, parum differentiae esset.

§. 1.

Quid bonorum possessio, quid possessio bongrum?

Quum hic in vocabulis luserit Praetor, de ipso illo vocabulo praetorio nonnulla praemittenda sunt. Notandum ergo, plerumque differre BONORUM POSSESSIONEM, et POSSESSIONEM BONORUM. Illa enim hereditatem Praetoriam; haec illam possessionem, in quam creditores, legatarii aliive immittebantur, denotat: Brissonius de verb. signif. p. m. 4. Vocabatur etiam Praetoria ista hereditas absolute POSSESSIO, et Graecis diadoɣý vel dianaτoz. Unde Ulpianus Titulum XXVIII. Fragmentorum inscribit de Possessionibus dandis. Ad quam rubricam quidem observat V. C. Schultingius p. 671. vocabulum possessionis simpliciter hoc sensu non solere usurpari: sed aliud evincunt L. 12. D. de Carbon. edict. L. 77. §. 31. D. de Legat. 2. Aliquando et hereditatis possessionem apud veteres legi, jam observavit Cujacius Observatt. IV. 16.

§. 2.

Quid sit bonorum possessio?

Ulpiano L. 3. §. 2. D. de Bon. possess. BONORUM Possessio est jus persequendi retinendive patrimonii, sive rei, quae cujusque, quum moritur, fuit. Sed quum paullo obscurior ea sit definitio ): rectius dixeris, esse hereditatem personis quibusdam jure civili inhabilibus e)

c) Auctoris et reliquorum superioris aevi interpretum лorov veidos in eo versatur, ut sibi persuaserint, ad bonorum possessionem vocari dumtaxat eos, qui successionis ex jure civili sint expertes, a quo errore facile sibi cavere potuissent, si bonorum possessionis ex edicto Unde legitimi memores fuissent. Ceterum de notione et origine b. p. vid. von Löhr l. l. T. III. p. 217 — 224. ac num. 5. ibid. p. 250 260. atque Foerster de B. P. liberor. praeter. Praef. p.1-18. Haub. Add. Dernburg l. l. p. 186. sqq. §. 23. Francke l. l. p. 97. sqq. Fabricius l. l. p. 17. sqq. Cf. Huschke l. l. p. 6–11. Vid. et infra not. e ad §. 2. Mühl. d) At vid. Fabricius l. l. p. 44. 45. Mühl.

e) Vid. quae contra vulgarem huncce errorem Hauboldus supra (not. c) monuit. Quaedam tamen etiam addenda esse videntur, ut non modo a turpissimis erroribus sibi caveant tirones, verum etiam habeant, unde rectiora petant. Jam antiquitus bonorum possessio adjuvandi juris civilis causa data est, i. e. nihil erat, nisi hereditatis possessió, ei accommodata, qui ad se pertinere hereditatem probabiliter ostenderat. Qua de re sic edixisse videtur Praetor: si de

edicto arbitrioque f) Praetoris delatam. Unde et Graeci eam saepius vocant πραιτωρίαν διαδοχήν, vel, uti in Glossis est, υπαρχόντων διακατοχήν.

[ocr errors]

hereditate ambigetur, et tabulae testamenti obsignatae non minus multis signis, quam e lege oporteat, ad me proferentur: SECUNDUM TABULAS TESTAMENTI POTISSIMUM HEREDITATEM DABO. Si tabulae testamenti non proferentur, tum quem ei (de cujus hereditate quaeritur) heredem esse oporteret, si intestatus mortuus esset, ad bonorum possessionem admittam. Cf. Cic. Lib. I. c. 45. et L. 1. D. unde legitimi. Westenberg princ. jur. sec. ord. Dig. tit. unde legit. §. 2. Fabricius l. l. p. 33. sq. Accesserunt deinde bonorum possessiones, quae emendandi s. supplendi juris civilis gratia introductae esse dicuntur. Ejusque rei ratio haec fuit. Quodsi nec testamentum proferebatur, nec legitimus heres praesto erat, periculum imminebat, ne aut lucrativa illa usucapione, de qua supra (Lib. II. Tit. VI. §. 11.) locuti sumus, in extraneorum manus devenirent bona simul cum sacris, dissiparenturve, aut cum defuncti contumelia a creditoribus possiderentur atque publice venirent, aut certe longior mora fieret creditoribus, quippe qui non haberent, quem convenirent. (Vid. §. 8. I. h. t. L. 1. pr. D. de successorio ed. Cf. et Huschke l. l. p. 12. not. *). Praetor itaque edixit, ut ad bonorum possessionem admitterentur quoque cognati, qui in conjunctarum numero essent personarum (Vat. Fragm. §. 298. et 301. §. 5. I. de succ. cognat. Klenze in d. Zeitschr. für geschichtl. R. W. T. VI. num. I. über Cognaten und Affinen atque ibi vel maxime p. 76. sqq.), tum vero etiam defunctae personae aut vir, aut uxor, simulque tempus praestituit bonorum possessionis petendae, atque ordinem, quo alius alium exciperet. (Vid. Tit. Dig. de success. edicto). Jam quicumque ad bonorum possessionem admissi erant, heredis loco constituebantur; interdicto quorum bonorum, rerum hereditariarum persequendarum causa iis succursum est (vid. Tit. Dig. Quorum bonorum), et fictitiae actiones eis in eosve tamquam heredibus et in heredes dabantur (Gaj. III. §. 32. IV. §. 34. Ulp. Fr. XXVIII. §. 12.). Quod tamen non impediebat, quo minus heres civilis, qui aut tempore erat exclusus, aut posteriore loco vocatus, a bonorum possessore rem, i. e. hereditatem evincere posset; ejus igitur B. P., qui non nisi Praetoris edicto ad hereditatem vocatus est, sine re, i. e. sine effectu erat (Gaj. II. §. 148. 149. III. §. 35—37. Ulp. Fr. XXVIII. §. 13.), saltem usque eo, donec pro herede usucapione hereditatem suam fecerat bonorum possessor, (vid. L. Arndts Beitr. zu verschiedenen Lehren des Civilr. u. Civilproc. p. 77. sq. not. 42.). At postremo etiam impugnandi s. corrigendi juris civilis gratia bonorum possessiones additae sunt. Idque cum Praetoris fiebat edicto, tum vero imperatorum rescriptis. Praetor enim edicto unde liberi proposito, una cum descendentibus in patris defuncti potestate constitutis, emancipatos quoque vocavit, nimirum rescissa eorum capitis deminutione (L. 6. §. 1. D. de bon. poss.), adeoque pleno cum effectu, unde fieri non poterat, quin iidem etiam ad contra tabulas bonorum possessionem eodem ordine et jure ut sui heredes admitterentur (L. 1. §. 1. D. de bon. poss. contra tab.). Praeterea impp. rescriptis subinde invaluit, ut, certis ex causis qui secundum tabulas bonorum possessionem obtinuerant, civili heredi praeferrentur. Quibus in causis duae vel maxime eminent. Primum enim D. Hadrianus statuit, ut ex testamento per postumi agnationem rupto, si vivo testatore rursus decesserit postumus, secundum

[ocr errors]

§. 3. Quotuplex?

Ceterum varie dividuntur BONORUM POSSESSIONES. Aliae ORDINARIAE sunt, a Praetore introductae: L. 3. §. ult. de Carbon. edict. aliae EXTRAORDINARIAE, quae ex legibus, SCtis, constitutionibus Principum, vel jure novo descendunt: §. 3. Inst. h. t. De bonorum possessionibus extraordinariis, quae ex constitutionibus Principum natae sunt, consulendus est Cujacius Observatt. XI. 14. €). Ordinariae vel EDICTALES erant, ubi nulla opus erat caussae cognitione:

tabulas possessio cum re daretur heredi instituto (L. 12. pr. D. de injusto, rupto, irrito facto test.). Dein D. Marci rescripto agnitum est, eos, qui ex testamento non jure facto (i. e. quod non nisi praetorio jure valet) secundum tabulas bonorum possessionem petierint, posse adversus eos, qui ab intestato legitimam hereditatem vindicent, defendere se per exceptionem doli mali. (Gaj. II. §. 119. 120., ubi imp. Antonino hoc rescriptum tribuitur. At intelligendus est M. Aurelius; vid. de Savigny in d. Zeitschr. f. Gesch. R. W. T. V. p. 18. not. 24. Fabricius l. l. p. 98. not. 128. p. 114. not. 157.). At de tali id intelligi debet testamento, cui nihil deficiebat, praeter formam civilem; neque enim secundum tabulas bonorum possessio cum effectu dabatur ex testamento, quod aut nullius momenti erat propter filii sui praeteritionem, aut contra tabulas bonorum possessione impugnari poterat, aut, quum jure factum esset, propter testatoris capitis deminutionem in irritum constituebatur. (Cf. Gaj. II. §. 123. 147–149. Francke Notherbenrecht p. 117. sq. Universe autem de mutationibus hisce sub imperatoribus factis vid. Fabricius l. 1. p. 107 - 144. Huschke l. 1. p. 20 — 24.). Caeterum hic erat ordo bonorum possessionis deferendae, ut primo loco daretur contra tabulas, deinde secundum tabulas, postremo intestati b. p. Nec umquam alius observabatur ordo, siquidem jam ex Praetoris edicto in bonorum possessione petenda Secundum tabulas b. p. eam praeibat, quae ex intestati causa admittebatur. Nam rescripto illo D. Marci, quod refert Gajus (II. §. 120.), non ordinem immutavit imperator bonorum possessionis deferendae, verum legitimorum heredum jus minuit. Quae quidem semel monuisse sufficiat, ne eadem redarguere falsa in sequentibus locis Heineccianis cogamur. Mühl.

f) In Praetoris fuisse potestate, velletne bonorum possessionem dare, nec ne, satis evincunt exempla, quibus Praetor bonorum possessionem certis personis negavit, quas tamen edicto suo non exceperat. Sane Q. Metellus, Praetor, Vecilio, lenoni, bonorum Juventii possessionem secundum tabulas dare recusabat, tantum quod leno esset: Val. Maximus VII. 7. 7. Nonnumquam tamen et Consules intercedebant. Sic quum Genucius, Matris magnae Gallus, a Cn. Oreste, Praetore, bonorum possessionem secundum tabulas impetrasset: Mamercus Aemilius Lepidus Cons. Praetoriam jurisdictionem abrogare non dubitavit, non aliam ob caussam, quam quia Genucius amputatis genitalibus nec vir esset, nec mulier: Valerius Max. VII. 7.6. Hein.

g) De b. p. extraordinaria vid. von Löhr l. 1. num. 3. et 4. in Dessen Magaz. u. s. w. T. III. p. 231-250. Haub.

« PreviousContinue »