Page images
PDF
EPUB

nem habet potest semel et bis et ter et saepius tutorem optare. quae vero angustam habet optionem, si dumtaxat semel data est optio, amplius quam semel optare non potest: si dumtaxat bis, amplius quam bis optandi facultatem non habet. (§ 154.) Vocantur autem hi qui nominatim testamento tutores dantur, dativi; qui ex optione sumuntur, optivi.

1) cfr. 10. § 4. 22. 28. § 1. 32. § 2. D. de test. tut.

2) cf. fr. 10. § 3. D. de test, tut. Inst. I. 25. § 13.

3) cf. Ulp. fr. 8. D. eod. Gai II. 231.

4) e fr. 12-14. D. eod.

5) ex Ulp. fr. 5. 6. 16. D. eod.

Tit. XIV. QUI DARI TUTORES TESTAMENTO

POSSUNT.

Dari autem potest tutor [testamento] non solum paterfamilias, sed etiam filiusfamilias. (§ 1.1) Sed et servus proprius testamento cum libertate recte tutor dari potest. sed sciendum est eum et sine libertate tutorem datum tacite libertatem directam accepisse videri, et per hoc recte tutorem esse. plane si per errorem quasi liber tutor datus sit, aliud dicendum est. Servus autem alienus pure inutiliter testamento datur tutor: sed ita, cum liber erit, utiliter datur. Proprius autem servus inutiliter co modo tutor datur. (§ 2.) Furiosus vel minor vigintiquinque annis tutor testamento datus, tunc tutor erit, cum compos mentis aut maior vigintiquinque annis factus fuerit.

§ 3.3 Ad certum tempus vel ex certo tempore, vel sub condicione, vel ante heredis institutionem, posse dari tutorem non dubitatur. (§ 4.1) certae autem rei vel causae tutor dari non potest, quia personae, non causae vel rei datur.

§ 5.5 Si quis filiabus suis vel filiis tutores dederit, etiam postumae vel postumo videtur dedisse, quia filii vel filiae appellatione et postumus et postuma continentur. Quid si nepotes sint, an appellatione filiorum et ipsis tutores dati sunt? dicendum est ut ipsis quoque dati videantur, si modo liberos dixit; ceterum, si filios, non continebuntur: aliter enim filii, aliter nepotes appellantur. Plane si postumis dederit, tam filii postumi, quam ceteri liberi continebuntur.

§ 155. Quibus testamento quidem tutor datus non sit, iis ex lege xi tabularum agnati sunt tutores, qui vocantur legitimi. (§ 156.) Sunt autem

Tit. XV. DE LEGITIMA AGNATORUM

TUTELA.

Quibus autem testamento tutor datus non sit, his ex lege duodecim tabularum agnati sunt tutores, qui vocantur legitimi. (§ 1.) Sunt autem

agnati per
per virilis sexus

agnati per virilis sexus [personas] cognatione coniuncti, quasi a patre cognati: veluti frater eodem patre natus, fratris filius neposve ex eo, item patruus et patrui filius neposve ex eo. At qui per feminini sexus personas cognatione iunguntur non sunt agnati, sed alias naturali iure

personas cognatione iuncti, quasi a patre cognati: veluti frater eodem patre natus, fratris filius neposve ex eo, item patruus et patrui filius et nepos ex eo. * At hi qui per feminini sexus personas cognatione coniunguntur non sunt agnati, sed alias naturali iure cognati. itaque inter avunculum et sororis filium non agnatio est, sed cognatio. item amitae, materterae filius non est mihi agnatus, sed cognatus, et invicem scilicet ego illi eodem iure coniungor: quia qui nascuntur patris, non matris familiam sequuntur. (§ 157.) Sed olim quidem, quantum ad legem xi tabularum attinet, etiam feminae agnatos habebant tutores. sed postea lex Claudia lata est quae, quod ad feminas attinet, tutelas agnatorum sustulit. itaque masculus quidem inpubes fratrem puberem aut patruum habet tutorem; femina vero talem habere tutorem non potest. (§ 158.) Sed agnationis quidem ius capitis diminutione perimitur, cognationis vero ius eo modo non commutatur: quia civilis ratio civilia quidem iura corrumpere potest, naturalia vero non potest.

cognati. itaque amitae tuae filius non est tibi agnatus, sed cognatus, et invicem scilicet tu illi eodem iure coniungeris; quia qui nascuntur patris, non matris familiam sequuntur. (§ 2.) Quod autem lex ab intestato vocat ad tutelam agnatos, non hanc habet significationem, si omnino non fecerit testamentum is qui poterat tutores dare, sed si, quantum ad tutelam pertinet, intestatus decesserit. quod tunc quoque accidere intellegitur, cum is qui datus est tutor vivo testatore decesserit.

§ 3. Sed agnationis quidem ius omnibus modis capitis deminutione plerumque perimitur: nam agnatio iuris [civilis] est nomen. cognationis vero ius non omnibus modis commutatur, quia civilis ratio civilia quidem iura corrumpere potest, naturalia vero non utique.d

§ 159. Est autem capitis diminutio prioris status ** permutatio. eaque tribus modis accidit: nam aut maxima est capitis diminutio, aut minor quam quidam mediam vocant, aut minina.

e

Tit. XVI. DE CAPITIS MINUTIONE, Est autem capitis deminutio prioris status commutatio. eaque tribus modis accidit: nam aut maxima

est capitis deminutio, aut minor quam quidam mediam vocant, aut minima.

*) haec verba şi 156. repetuntur in Gai fr. 7. D. de legit. tut. (26. 4) cf. Gai III. 10. Ulp. XI. 4. XXVI. 1.

**) in Cod. est capitis. Böcking status, ut in Inst. et in Gai fr. 1. D. h. t. a) cf. Gai I. 171. Ulp. XI. 8. Leo c. 3. C. de legit. tut. (5. 30.)

b) cf. Paul. fr. 6. D. de legit. tut (26. 4.)

c) cf. Gai III. 27. fr. 8. D. de R. I. (50. 17.) Inst. III. 1. § 11. Gai. fr. 25. D. de usufr. ear. rer. (7. 4.) Gai fr. 8. D. de cap. minut. (4. 5.)

d) iure novissimo tutela legitima ad cognatos translata est novella 118. c. 2. e) de cap. deminut. vid. Ulp. XI. 9-13. Paul. fr. 11. h. t. (4. 5.) et Boeth. ad Topic. 4. § 18. (Orell. p. 302.): Capitis deminutio est prioris status permutatio. Id multis modis fieri solet, vel maxima vel media vel minima. Maxima est, cum et libertas et civitas amittitur; velut deportatio; media vēro, in qua civitas amittitur,

[blocks in formation]

§ 1. Maxima deminutio cum aliquis simul

Maxima est capitis

et civitatem et libertatem amit tit. quod accidit in his qui servi poenae efficiuntur atrocitate sententiae, vel liberti ut ingrati circa patronos condemnati, vel qui ad pretium participandum se venundari passi sunt.

§ 2. Minor sive media est capitis deminutio, cum civitas quidem amittitur, libertas vero retinetur. quod accidit ei cui aqua et igni interdictum fuerit, vel ei qui in insulam deportatus est.

§ 162. Minima capitis diminutio est, cum et civitas et libertas retinetur, sed status hominis commutatur. quod accidit in his qui adoptantur, item in his qui* coemptionem faciunt, et in his qui mancipio dantur, quique ex mancipatione manumittuntur; adeo quidem, ut quotiens quisque mancipetur, aut manumittatur, totiens capite diminuatur. (§ 163.) Nec solum maioribus diminutionibus ius adgnationis corrumpitur, sed etiam minima.b et ideo si ex duobus liberis alterum pater emancipaverit, post obitum eius neuter alteri agnationis iure tutor esse poterit.

1) cf. fr. 3. § 1. D. eod.

2) cf. Inst. I. 15. § 3. fr. 7. D. unde cognati.

§ 3. Minima capitis deminutio est, cum et civitas et libertas retinetur, sed status hominis commutatur. quod accidit in his qui, cum sui iuris fuerunt, coeperunt alieno iuri subiecti esse, vel contra [veluti si filius emancipatus fuerit a patre, est capite deminutus vel simil.] (§ 4.1) Ser

vus autem manumissus capite non minuitur, quia nullum caput habuit. (§ 5.) Quibus autem dignitas magis quam status permutatur, capite non minuuntur: et ideo senatu motos capite non minui constat.

§ 6.2 Quod autem dictum est manere cognationis ius et post capitis deminutionem, hoc ita est, si minima capitis deminutio interveniat: manet enim cognatio. nam si maxima capitis deminutio incurrat, ius quoque cognationis perit, ut

retinetur libertas, ut in Latinas colonias transmigratio; minima, cum nec civitas nec libertas amittitur, sed status prioris qualitatis immutatur, velut adoptio etc. Paul. Diac. ex Festo (Mueller. pag. 70): Deminutus capite appellabatur qui civitate mutatus est; et ex alia familia in aliam adoptatus; et qui liber alteri mancipio datus est; et qui in hostium potestatem venit; et cui aqua ignique interdictum est. De servitute poenae vid. Inst. I. 12. § 3.; de SC. Claudiano Gai I. 84. 91.; de his qui se venumdari passi sunt Inst. I. 3. § 4.

*) qui Cod. habet: quod ferri potest ut apud Gai II. 98. Ulp. IX. rubr. et alias. a) cf. Gai III. 82-84. IV. 38. de coemptione I. 110 sqq. de mancipio datis I.

116 sqq. de manumissis ex manc. I. 132. sqq.

b) cf. Inst. I. 15. § 3. Paul fr. 3. fr. 7. pr. D. de cap. minut. (4. 5.) fr. 2. D. de legit. tut. (26. 4.)

1) cf. Gai fr. 9. D. de legit. tut.

§ 164. Cum autem ad agnatos tutela pertineat, non simul ad omnes pertinet, sed ad eos tantum qui proximo gradu sunt. [desunt lin. 16.]*

puta servitute alicuius cognati, et ne quidem si manumissus fuerit, recipit cognationem. sed etsi in insulam deportatus quis sit, cognatio solvitur. (§ 7.1) Cum autem ad agnatos tutela pertineat, non simul ad omnes pertinet, sed ad eos tantum qui proximiore gradu sunt, vel si eiusdem gradus sint, ad omnes, [veluti si plures fratres sunt qui unum gradum obtinent ideoque pariter ad tutelam vocantur.]

§ 165. Ex eadem lege duodecim tabularum libertarum et inpuberum libertorum tutela ad patronos liberosque eorum pertinet, quae et ipsa legitima tutela vocatur: non quia nominatim ea lege de hac tutela cavetur, sed quia perinde accepta est per interpretationem, atque si verbis legis introducta

esset.

Tit. XVII. DE LEGITIMA PATRONO

RUM TUTELA.

Ex eadem lege duodecim tabularum libertorum et libertarum tutela ad patronos liberosque eorum pertinet, quae et ipsa legitima tutela vocatur: non quia nominatim ea lege de hac tutela cavetur, sed quia perinde accepta est per interpretationem, atque si verbis legis introducta esset. eo enim ipso, quod hereditates libertorum libertarumque, si intestati decessissent, iusserat lex ad patronos liberosve eorum pertinere, crediderunt veteres voluisse legem etiam tutelas ad eos pertinere, cum et agnatos quos ad hereditatem vocat, eosdem et tutores esse iussit: quia plerumque, ubi successionis est emolumentum, ibi et tutelae onus esse debet. ideo autem diximus plerumque, quia, si a femina impubes manumittatur, ipsa ad hereditatem vocatur, cum alius erit tutor.

eo enim ipso, quod hereditates libertorum libertarumque, si intestati decessissent, iusserat lex ad patronos liberosve eorum pertinere, crediderunt veteres voluisse legem etiam tutelas ad eos pertinere, quia et agnatos quos ad hereditatem vocavit, eosdem et tutores esse iusserat.

2) cf. fr. 1. D. de legit. tut. fr. 10. 73. de R. I.

3) cf. Gai I. § 166. 172. 175. Ulp. XI. 5. fr. 3. § 10. D. de legit. tutela.

2

[blocks in formation]

usque ad verba: inte

*) pag. haec de legitima gentilium tutela egisse videtur (Gai III. § 17); posterior pars ex Iustiniani Institutionibus restituta (§ 165 stati decessissent) in textum recipi solet.

[ocr errors]

a) de legitima patronorum tutela vid. Gai I. 175. Ulp. XI. 3. et fr. 1. 3. 5.

D. de legit. tut. 26. 4.

DE FIDUCIARIA TUTELA.

§ 166. Exemplo patronorum receptae sunt et aliae tutelae* quae fiduciariae vocantur, id est quae ideo nobis competunt, quia liberum caput mancipatum nobis vel a parente vel coemptionatore manumiserimus. (§ 167.) Sed Latinarum et Latinorum inpuberum tutela non omni modo ad manumissores eorum pertinet, sed ad eos quorum ante manumissionem ex iure Quiritium fuerunt: unde si ancilla ex iure Quiritium** tua sit, in bonis mea, a me quidem solo, non etiam a te manumissa, Latina fieri potest, et bona eius ad me pertinent, sed eius tutela tibi competit: nam ita lege Iunia cavetur. itaque si ab eo cuius et in bonis et ex iure Quiritium ancilla fuerit facta sit Latina, ad eundem et bona et tutela pertinent.

§ 168. Agnatis et patronis et liberorum capitum manumissoribus permissum est feminarum tutelam alii in iure cedere: pupillorum autem tutelam non est permissum cedere, quia non videtur onerosa, cum tempore pubertatis finiatur. (§ 169.) Is autem cui ceditur tutela cessicius tutor vocatur. (§ 170.) Quo mortuo aut capite deminuto revertitur ad eum tutorem tutela qui cessit. ipse quoque qui cessit, si mortuus aut capite diminutus sit, a cessicio tutela discedit et revertitur ad eum, qui post eum qui cesserat secundum gradum in ea tutela habuerit. (§ 171.) Sed quantum ad agnatos pertinet, nihil hoc tempore de cessicia tutela quaeritur, cum agnatorum tutelae in feminis lege Claudia sublatae sint. (§ 172.) Sed fiduciarios quoque quidam putaverunt cedendae tutelae ius non habere, cum ipsi se oneri subiecerint. quod etsi placeat, in parente tamen qui filiam neptemve aut proneptem alteri ca lege mancipio dedit, ut sibi remanciparetur, remancipatamque manumisit, idem dici non debet, cum is et legitimus tutor habeatur, et non minus huic quam patronis honor praestandus sit.

Tit. XIX. DE FIDUCIARIA

TUTELA.

Est et alia tutela, quae fiduciaria appellatur. Nam si parens filium vel filiam, nepotem vel neptem, vel deinceps, impuberes manumiserit, legitimam nanciscitur eorum tutelam; quo defuncto si liberi virilis

sexus extant, fiduciarii tutores filiorum suorum, vel fratris, vel sororis, et ceterorum efficiuntur. Atqui patrono legitimo tutore mortuo, liberi quoque eius legitimi sunt tutores: quoniam filius quidem defuncti, si non esset a vivo patre emancipatus, post obitum eius sui iuris efficeretur, nec in fratrum potestatem recideret, ideoque nec in tutelam; libertus autem, si servus mansisset, utique eodem iure. apud liberos domini post mortem eius futurus esset. Ita tamen hi ad tutelam vocantur, si perfectae aetatis sint. quod nostra constitutio 'generaliter in omnibus tutelis et curationibus observari praecepit.

1) est c. 5. C. de legit, tut.

*) Krueger excidisse censet h. 1. talia fere: quae et ipsae legitimae vocantur. nam si quis filium aut filiam, nepotem aut neptem ex filio et deinceps alteri ea lege mancipio dedit, ut sibi remanciparetur, deinde remancipatum remancipatamve manumisit, legitimus eorum tutor erit. sed sunt et aliae tutelae quae fiduciariae rel. **) ita ex coniect. Huschkii.

a) cf. de fiduciaria tutela Gai I. § 114. 115. 195. Ulp. XI. 5. fr. 3. § 10. fr. 4. D. de legit. tut. (26. 4.) vid. etiam fr. 1. pr. D. si a parente. (37. 12.) b) de tutela cessicia vid. Ulp. XI. 6-8. coll. Gai I. 157.

c) cf. Gai I. 166. 175. 192. II. 122.

« PreviousContinue »