Page images
PDF
EPUB
[blocks in formation]

QUID dedicatum poscit Apollinem
Vates? quid orat de patera novum
Fundens liquorem? Non opimae
Sardiniae segetes feraces,

Non aestuosae grata Calabriae

Armenta, non aurum aut ebur Indicum,

Non rura, quae Liris quieta

Mordet aqua taciturnus amnis.

[ocr errors]

5

5

Premant Calena falce quibus dedit
Fortuna vitem, dives et aureis

Mercator exsiccet culullis

Vina Syra reparàta merce,

Dis carus ipsis, quippe ter et quater
Anno revisens aequor Atlanticum
Impune. Me pascunt olivae,

Me cichorea levesque malvae.

Frui paratis et valido mihi,
Latoë, dones, at, precor, integra

Cum mente, nec turpem senectam
Degere nec cithara carentem.

ODE XXXII.

POSCIMUR. Si quid vacui sub umbra
Lusimus tecum, quod et hunc in annum
Vivat et plures, age, dic Latinum,

Barbite, carmen,

Lesbio primum modulate civi,

Qui ferox bello tamen inter arma,
Sive iactatam religarat udo

Litore navim,

Liberum et Musas Veneremque et illi
Semper haerentem puerum canebat
Et Lycum nigris oculis nigroque

Crine decorum.

O decus Phoebi et dapibus supremi
Grata testudo Iovis, o laborum
Dulce lenimen, mihi cunque salve

Rite vocanti.

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

ODE XXXIII.

ALBI, ne doleas plus nimio memor
Immitis Glycerae, neu miserabiles
Decantes elegos, cur tibi iunior
Laesa praeniteat fide;

Insignem tenui fronte Lycorida
Cyri torret amor, Cyrus in asperam
Declinat Pholoën; sed prius Apulis
Iungentur capreae lupis,

Quam turpi Pholoë peccet adultero.
Sic visum Veneri, cui placet impares
Formas atque animos sub iuga aënea
Saevo mittere cum ioco.

Ipsum me, melior cum peteret Venus,
Grata detinuit compede Myrtale
Libertina, fretis acrior Hadriae
Curvantis Calabros sinus.

ODE XXXIV.

PARCUS deorum cultor et infrequens,
Insanientis dum sapientiae

Cónsultus erro, nunc retrorsum

Vela dare atque iterare cursus Cogor relictos: namque Diespiter, Igni corusco nubila dividens

Plerumque, per purum tonantes

Egit equos volucremque currum,

[merged small][ocr errors][merged small]

Quo bruta tellus et vaga flumina,
Quo Styx et invisi horrida Taenari
Sedes Atlanteusque finis

Concutitur. Valet ima summis
Mutare et insignem attenuat deus
Obscura promens; hinc apicem rapax

Fortuna cum stridore acuto

Sustulit, hic posuisse gaudet.

ΤΟ

15

ODE XXXV.

O DIVA, gratum quae regis Antium,
Praesens vel imo tollere de gradu
Mortale corpus vel superbos

Vertere funeribus triumphos,

Te pauper ambit sollicita prece
Ruris colonus, te dominam aequoris,
Quicunque Bithyna lacessit
Carpathium pelagus carina.

Te Dacus asper, te profugi Scythae,
Urbesque gentesque et Latium ferox
Regumque matres barbarorum et
Purpurei metuunt tyranni,
Iniurioso ne pede proruas

Stantem columnam, neu populus frequens

Ad arma cessantes, ad arma

Concitet imperiumque frangat.

Te semper anteit saeva Necessitas,
Clavos trabales et cuneos manu

Gestans aëna, nec severus

Uncus abest liquidumque plumbum.

5

ΙΟ

15

20

Te Spes et albo rara Fides colit
Velata panno nec comitem abnegat,
Utcunque mutata potentes

Veste domos inimica linquis.

At volgus infidum et meretrix retro
Periura cedit, diffugiunt cadis

Cum faece siccatis amici

Ferre iugum pariter dolosi.

Serves iturum Caesarem in ultimos

25

Orbis Britannos et iuvenum recens

30

Examen Eois timendum

Partibus. Oceanoque rubro.

Eheu cicatricum et sceleris pudet
Fratrumque. Quid nos dura refugimus
Aetas? quid intactum nefasti

Liquimus? unde manum iuventus

Metu deorum continuit? quibus
Pepercit aris? O utinam nova
Incude diffingas retusum in
Massagetas Arabasque ferrum!

[merged small][merged small][ocr errors]

ODE XXXVI.

Er thure et fidibus iuvat

Placare et vituli sanguine debito

Custodes Numidae deos,

Qui nunc Hesperia sospes ab ultima

Caris multa sodalibus,

Nulli plura tamen dividit oscula

Quam dulci Lamiae, memor

Actae non alio rege puertiae

5

« PreviousContinue »