Page images
PDF
EPUB

Interreges, Dictatores, Confules, erant Tri-
buni militum conf. poteftate, Cenfores, Præ-
tores. Hinc non ignotæ leges Regia: non
ignota lex Ælia de cenfura a Dillatore; lex
Alia Sentia, a Co. lex Pinaria de ambitu a
Tribuno mil. cof. por. lex Cæcilia de fullonibus
a cenforibus, (*)(Plin. Hift. Nat. XXXV, 17.) "
lex Aurelia judiciaria a Pratore ( Flor. Epit.
Liv. CXVII.) latæ.

II. Ab his ergo magiftratibus, lex, fi qua II.Earumi opus videretur, primo domi fcribenda erat. fcriptio. Quod fiebat adhibitis viris prudentibus & neceffariis, cum quibus expendere folebant, an lex effet e republica, majorumque moribus conveniret. Unde plerumque additæ formula: SI QUID JUS NON FUIT ROGARI, EJUS HAC LEGE NIHIL ESSET ROGATUM, itemque: SI QUID CONTRA ALIAS LEGES EJUS LEGIS ERGO LATUM ESSET, UT EI, QUI EAM LEGEM ROGASSET, IMPUNE ESSET. Cic. ad Artic. III, 23. Conf. Briffon. de Form. II. p. 138.

tio cum

III. Scripta lex communicabatur cum fenatu, III. Comfine cujus auctoritate cum populo agere nefas munica habebatur. Liv. I, 17. Plutarch. in Coriol.p. 227. fenatu Quum vero Senatus nonnunquam difficilior effet in permittendis comitiis, lege Mania, cautum eft, uti, rogatore comitiorum jufto poftulante, patres ante inita fuffragia fieret auctores ejus rei, quam

(*) Alioquin non negatur, fæpe etiam leges cenforias adpellari Cenforum edicta, quibus conditiones locationum publicarum proponebant. Gell. XV, 11. Vide Gundlingiana Part XVI. obf. 1. §. XXVI. p. 61.

tio.

[ocr errors]

quam populus juffurus effet. Cic. in Brute. cap. XIV. in eandem fententiam legem tulit Q. Publilius Dictator apud Liv. XIII, 12. Et poftea quum ifte mos de fuetudine obumbraretur, ilJum denuo in ufum revocavit L. Cornelius Sulla. Vid. Appian. de bello civil. I. p. 650. IV. Pro- IV. Hinc porro legis fequebatur promulgamulgatio. Publice enim lex proponebatur, ut quilibet e populo eam legere, expendere, & ferendane effet, an antiquanda, fecum ftatuere poffet. Spatium promulgationis erat trinundinum ut lex nova etiam a ruftica plebe, quæ fingulis nundinis rure in urbem veniebat, legi ponderarique poffet. Cic. pro domo cap. XVI. & Phil. V. cap. 11. Manut. de Leg. n. 839. Addebatur edictum, ut populus in proximum trinundinum in campo Martio conveniret. Gell. Nc&t. Attic. XIII, 24. Quum tamen ipfis nundinis cum populo agere haud liceret; comitia plerumque in fequentem diem indicebantur. Macrob. Saturn. I, 16. Et his demum omnibus obfervatis, magiftratus quis POPULUM JURE ROGASSE, POPULUSQUE JURE SCIVISSE dicebatur. Cic. Philipp. 1, 10, (b)

V. Reci tatio per

V. Lex ipfa ferebatur in comitiis, olim in præcone curiatis, poftea & centuriatis, & tributis, ad nec non quæ ubi populus in campum Martium vel in diffuafio. comitium ad roftra confluxiffet, præco primum

falafio &

legem

(6) Neque tamen promulgatio fola faciebat legem, fed populi fuffragium. Sola lex Didia Licinia ranto ftudio patrum lata eft, ut SCto caveretur, ut eam promulgatam omnes fervarent. Macrob. II, 13.

VI. AR

legem recitabar; dein is plerumque, qui rogaturus erat, eandem fuadebat, quod & alii faciebant nonnunquam. Nec deerant, qui dif fuaderent, id quod cum tribuni plebis, tum etiam privati, fi quibus a magiftratu concio dabatur, facere poterant. Liv. XLV. 21. Nonnunquam & ii ipfi, qui legem rogaturi erant, eam diffuadebant, fi forte non ex fua, fed fenatus fententia legem ferrent. Exemplum Pifonis confulis refert Cic. Epift. ad Attic. I, 14. cui cum fructu addes, quæ nos nuper differuimus in Comment. ad L. Jul.& Papiam Lib.1.cap.4.p.84. VI. Auditis orationibus præfentibufque facerdotibus & divina exponentibus, ( Dionyf. fpicia & X. p. 681.) fitella vel urna deferebatur, in fortitie. quam conjiciebantur centuriarun nomina. Deinde fortibus æquatis fiebat fortitio, quæque prima centuria, quæ fecunda, quæ tertia de fitella exiiffet, ea eundem in fuffragiis locum atque ordinem obtinebat. (c) Quæ prima forte exierat prima ferebat fuffragia, atque inde PREROGATIVA, proxime fequentes PRIMO VOCATÆ vocabantur Reliquæ JURE VOCATÆ dicebantur. Afcon. Pædian. in Cic. Divinat. p. m. 1819. Liv. X, 22. XXVII, 6. Exemplum eft in lege Thoria apud Sigon, de ant. jur. Ital. II. p. 2. 638. VII. In

(c) Sequiorum temporum eft hæc fortitio. Sub Tullio enim Rege primæ ad fuffragium vocabantur maximi cenfus centuriæ, in prima & fecunda claffe defcriptæ, quæ, quia reliquas numero fuperabant, plerumque rem conficiebant, ut adeo raro vocarentur reliquæ. Dionyf. Hal. Antiq. Rom. VI, p. 224. feq. VII. p. 464. Liv. I, 43.

VII. In terceffio

Vи. Interim licebat iis, quorum intererat falta a legi intercedere. Faciebant id Tribuni plebís tribunis, follemni illo VETO. Liv. VII, 17. XXVII, 6. auguri XLV, 21. Faciebant & Confules, vel intercebus, coff. dendo, Dionyf. Hal. VIII. p. 557. vel comitia

VIII. Rom gatio.

les dies eximendo, vel fupplicationes decernendo, vel ferias Latinas indicendo. Cic.ad Quint. Fratr. II, Ep. 7. Faciebant idem & augures & magiftratus, quorum erat, de coelo fervare. Qui fi quidquam adverfi visum auditumque obnunciarent, (d) comitia impediebantur, reque infecta difcedebatur.

VIII. Si nihil finiftri obnunciabatur, ipfa jam fiebat rogatio follemni formula: VELITIS JUBEATIS QUIRITES HOC ITA UTI DIXI ITA VÕS QUIRITES ROGO. Cic. pro domo XVIII.feq. (e) Tum addebatur: SI

VO..

(d) E. g. fi fulfiffet de coelo, fi tonaffet, fi bubo volaffet a finiftra, fi aves trifte quid portendiffent fi quis morbo comitiali repente correptus concidiffet &c. Longa enim eft fabula, de qua Paul. Manut. de Legib. p. 848. Paul. Merula de comit. III. p.17. fequ. Struv. Antiq. Rom. Synt. VI. p. 269. Ceterum hæc omnia ideo inventa, ut magiftratus, vel collegarum, vel populi confilia periculofa bonis rationibus turbare poffent. Dio Caff. XXXIII. p. 66. Cic. de Leg. III, 12.

(e) Notanda hic quædam vocabula, quæ fubinde confundi folent ab iis, qui funt in Antiquitatibus Romanis hofpites. Lex ROGATUR, dum fertur: ABROGATUR, dum tollitur: DEROGATUR eidem, dum quoddam ejus capur aboletur: SUBROGATUR dum aliquid adjicitur, OBROGATUR denique, quoties aliquid in ea mutatur. Ulpian. Fragm. 1,3.

VOBIS VIDETUR, DISCEDITE QUIRITES. Quo facto in fuam quifque centuriam difcedebat, in qua erat fuffragium laturus. Afcon. Pædian. in Cic. Orat. pro Corn. Balbō p. 1310.

IX. Facta, difceffione ferebantur fuffragia, IX.Suffrag gia per olim quidem voce: poft tabellariam vero le- tabellas gem tabellis, quarum alteri infcriptum V. R. lata. uti rogas, alteri A, id eft antiquo probo. Cic. Epift. ad Attic. I, 14. Tulit ejufmodi legem tabellariam L. Caffius Trib. pleb. (f) C. Marie VI. & L. Valerio Flacco Coff. Cic. de Leg. Lib. III. Sed de judiciis publicis. Unde & innuinis familia Caffie egregium tabeliariæ iftius legis monimentum occurrit. Vid. Fulv. Ursin. de famil. Rom. p. 67. edit. Patini. De comitiis jam antea fimilis exftabat lex Gabinia.

[ocr errors]

X. Diftribuebantur hæ tabulæ per diribito- X. Modus res, quibus nongenti cuftodes adftabant, daturi & ordo fuffraganoperam, ne qua fraus in diftribuendis tabellis di in ponadmitteretur. Plin. Hift. Nat. XXXIII, 11. Et tibus exftructi quidem in campo Martio erant pontes centum nongenti tres, totidem fcilicet, quot numerabantur centuriæ. Hi nihil aliud erant, quam anguftæ quædam fubftructiones, opere fubitaneo e tabulatis folo editis adornatæ per quas iis, qui fuffragia ferrent, viritim effet tranfeundum. His ergo in capite pontium mini

*

ftra

(f) Sed non primus. Biennio enim ante legem ejufmodi tabellariam tulerat A. Gabinius Trib. pleb. Quæ ergo Gabinius ftatuerat de comitiis: ea ad judicia etiam tranftulit Caf fius, invenitque tabulas, quibus infcriptum A, abfolvo, C2 condemno, NL. non liques.

« PreviousContinue »