Page images
PDF

sacrum aedificium consecratum deo; sanctum murum, qui sit circum oppidum; religiosum sepulerum, ubi mortuus sepultus aut humatus sit, constare ait. sed ut pro ratione quadam et temporibus eadem uideri possint: siquidem quod sacrum est, idem lege aut instituto maiorum sanctum esse 'putandum, (ut) 12 uiolari id sine poena non possit. idem religiosum quoque esse, quoniam sit aliquid, quod ibi homini facere non liceat, quod si faciat, aduersus deorum uoluntatem uideatur facere. similiter de muro et sepulcro debere obseruari, ut eadem et sacra et sancta et religiosa fiant, sed eo modo, quo supra expositum est, cum de sacro diximus. - Fest. v. Religiosus p. 278. Cf. v. Sanctum p. 317.

16. Remancipatam Gallus Aelius esse ait, quae mancipata sit ab eo, cui in manum conuenerit. — Fest. v. Remancipatam

[ocr errors]

17. Itaque Gallus Aelius ait: 'Inter legem et rogationem hoc interest: rogatio est genus legis; quae lex, non continuo ea rogatio est; (rogatio non potest non esse lex, si modo iustis comitiis rogata est'. - Fest. v. Rogatio p. 266.

18. Gallus Aelius ait, sacrum esse, (quod) quocunque modo atque instituto ciuitatis consecratum sit, siue aedis, siue ara, siue signum, siue locus, siue pecunia , siue quid aliud, quod diis dedicatum atque consecratum sit. quom 13 autem priuati suae religionis causa aliquid earum rerum deo dedicent, id pontifices Romanos non existimare sacrum. at si qua sacra priuata suscepta sunt, quae ex instituto pontificum stato die aut certo loco facienda sint, ea sacra appellari tanquam 'sacrificia; 14 ille locus, ubi ea sacra priuata facienda sunt, uix uidetur sacer esse. – Fest. v. Sacer mons

p. 319.

19. Senatus decretum a consulto Aelius Gallus sic distinguit, ut id dicat particulam quandam esse senatusconsulti, ut cum provincia alicui decernitur, quod tamen ipsum senatusconsulti est. — Fest. v. Senatus decretum p. 339.

20. Sepulcrum est’, ut ait Gallus Aelius, locus, in

[ocr errors]

quo mortuus sepultus est, quod antiqui bustum appellabant. isque cippis aut aliqua alia re mortui causa designatus est, intra quos fines sepultura est facta'. - Fest. v. Sepulcrum p. 339.

21. Sobrinus est', ut ait Gallus Aelius, patris mei consobriui filius, et matris meae consobrinae filius. femina iisdem de causis appellat fratrem et fratrem patruelem et consobriuum et propius 'sobrino et sobrinum. 15 iidem gradus in sobrina quoque sunt'. — Fest. v. Sobrinus p. 297.

22. .. quam (sc. stirpem) Gallus Aelius sic definit: 'Stirps est gentis propagatio, ut qui a quoque est prognatus'. Fest. v. Stirps p. 313.

23. Aelius Gallus de uerbis ad ius ciuile pertinentibus uallos tegulas grandes, quae supra collicias infimae ponuntur, appellat. — Serv. ad Virgil. Georg. 1, 261. 16

P. ALFENVS VARVS

feiusdem aetatis).

Digestorum. 1. Alfenus iureconsultus, Seruii Sulpicii discipulus rerumque antiquarum non incuriosus, in libro digestorum tricesimo et quarto, coniectaneorum autem secundo 'In foedere', inquit,

quod inter populum Romanum et Carthaginienses factumst, scriptum inuenitur, ut Carthaginienses quotannis populo Romano darent certum pondus argenti puri puti, quaesitumque est, quid esset purum putum? Respondi', inquit, 'ego, putum esse ualde purum, sicut nouum nouicium dicimus et proprium propicium, augere atque intendere uolentes noui et proprii significationem'. — Gell. 7 (6), 5. S 1.

P. AVFIDIVS NAMVSA

(eiusdem aelatis). 1. P. Aufidius: ‘$i quis alio uocitatur nomine tum, cum

165) consobrino et sobrina Cd. edd. consobrino iam correxit Augustinus. 16) Quae praeterea ab antiquis scriptoribus referuntur Aelii sententiae, aut certo Stilonis grammatici sunt, aut incertum an Galli.

IVRISPR. ANTEI, REL. ED. II.

lis 1 contestatur, atque olim uocitabatur'. - Priscian. 8, 4. S. 18. p. 793. ed. Putsch. p. 384. ed. Hertz.

Q. AELIVS TVBERO

(eiusdem aetalis). 1 1. (Ateius Capito) Tuberonem dicere ait, nullum senatusconsultum fieri posse non discessione facta, quia in omnibus senatusconsultis, etiam in iis, quae per relationem fierent, discessio esset necessaria. — Gell. 14, 7. S. 13. Cf. infra Ateium Capitonem 3. 4.

2. (?) Aelium quoque Tuberonem libro ad C. Oppium scripto 'occecurrerit’ scripsisse, Probus adnotauit, et haec eius uerba apposuit: 'Si generalis species occecurrerit’? – Gell. 7, 9. S. 11.

C. TREBATIVS TESTA

(eiusdem aetatis).

De religionibus. 1. Sacrum est’, ut Trebatius libro primo de religionibus refert, quicquid est, quod deorum habetur'. - Trebatius profanum id proprie dici ait, quod ex religioso uel sacro in hominum usum proprietatemque conuersum est. – Macrob. Sat. 3, 3. S. 2.

2. Trebatius in libro primo religionum ait, nundinis magistratum posse manumittere iudiciaque addicere. – Macrob. Sat. 1, 16. S. 28.

3. Cum enim Trebatius libro primo de religionibus doceat, hostiarum genera esse duo, * unum, in quo uoluntas dei per exta disquiritur, alterum, in quo sola anima deo sacratur, unde etiam haruspices animales has hostias uocant, utrumque

1) Cf. Zeitschr. f. gesch. RW. X. p. 339.

1) Ex ' praeceptis Aelii Tuberonis super officio iudicis', quae Gell. 14, 2. S. 20. laudat, nihil superest. 2) Incertum est, Tuberonis iurisconsulti an historici haec sint. De variis Tuberonibus vid. Kraus. fragm. vet. hist. Rom. p. 321–28.

1) Cf. Marquardt Röm. All. IV. p. 366. Hartmann Ordo iudic. hostiarum genus in carmine suo Vergilius ostendit. – Macrol); Sat, 3, 5. S. 1.

4. Nam in libro de religionibus secundo: 'sacellum est”, inquit, 'locus paruus deo sacratus cum ara'. Deinde addit uerba haec: 'Sacellum ex duobus uerbis arbitror compositum, sacri et cellae, quasi sacra cella'. - Gell. 7 (6), 12. S. 5.

5. ... secundum Trebatium, qui de religionibus libro septimo ait: 'Luci (si) qui sunt in agris, qui 'quondam bello 2 capti sunt, hos lucos eadem ceremonia moreque 'coinqui 3 haberique oportet, ut ceteros lucos, qui in antiquo agro suut'. - Serv, ad Aen. 11, 316..

6. Hoc loco non alienum uidetur de conditione eorum hominum referre, quos leges sacros esse certis diis iubent: quia non ignoro, quibusdam mirum uideri, quod cum cetera sacra uiolari nefas sit, hominem sacrum ius fuerit occidi. Cuius rei causa haec est. Veteres nullum animal sacrum in finibus suis esse patiebantur, sed abigebant ad fines deorum, quibus sacrum esset: animas uero sacratorum hominum, quos Graeci Emavas uocant, dis debitas aestimabant. Quemadmodum igitur quod sacrum ad deos ipsos mitti non poterat, a se tamen dimittere non dubitabant, sic animas, quas sacras in coelum mitti posse arbitrari sunt uiduatas corpore, quam primum illo ire uoluerunt. Disputat de hoc more etiam Trebatius religionum libro nono, cuius exemplum, ne sim prolixus, omisi. — Macrob. Sat. 3, 7. SS. 5–8.

7. Sanctum est, ut idem Trebatius libro decimo 4 religionum refert, interdum idem, quod sacrum, idemque, quod religiosum; interdum aliud, hoc est, nec sacrum nec religiosum est'. — Macrob. Sat. 3, 3. S. 5.

8. (Compita) ’ut 'Trebatio 5 placet, locus ex pluribus partibus in se uel in easdem partes ex se ’uias atque itinera 6 dirigens, siue is cum ara, siue sine ara, siue sub tecto, siue sub

p. 53. 2) Scripsi; concilio (pro quond, bello, opinor) edd. Antea post lu-ci supplevi si. 3) conquiri edd. 4) Sed testé Porphyrione ad Horat, Sat, 2, 1. init. Trebatius . . . . aliquot libros de iure civili composuit et de religionibus novem'. 5) Ex Osanni cj. ad Pompon, de orig. iur. p. 90. ut relatio edd. Fuerit locus ex libro 11. ") Scripsi; uia atque itinere edd.

diuo sit, ubi pagani agrestes buccina conuocati solent certa inire concilia. Hinc et Lares compitalicii et feriae compitaliciae. – Philargyr. ad Verg. Georg. 2, 381.

9. MACTVS HOC VINO INFERIO ESTO. 'Inferio’, inquit Trebatius, uerbum ea causa est additum eaque ratione profertur, ne uinum omne omnino, quod in cellis atque apothecis est conditum, ex quibus illud, quod effunditur, promptum est, esse sacrum incipiat et ex usibus eripiatur humanis. Addito ergo hoc uerbo solum erit, quod inferetur, sacrum, nec religione obligabitur ceterum'. - Arnob. adv. gent. 7, 31.

Ex libris de iure ciuili uel aliunde. 10. De sterili autem muliere, si natiua sterilitate sit, Trebatium contra Labeonem respondisse dicunt. Nam cum redhiberi eam Labeo quasi minus sanam putasset, negasse aiunt Trebatium, ex edicto a(gi) posse, si ea mulier a principio genitali sterilitate esset. At si ualitudo eius offendisset exque ea uitium factum esset, ut concipere foetus non posset, tum sanam non uideri et esse in causa redhibitionis. – Gell. 4, 2. SS. 9. 10.,

A. CASCELLIVS

(eiusdem aetatis). 1. Cascellius iurisconsultus urbanitatis mirae libertatisque habebatur; praecipue tamen is iocus eius innotuit: Lapidatus a populo Vatinius, cum gladiatorium munus ederet, obtinuerat, ut aediles edicerent, ne quis in arenam nisi pomum misisse uellet. forte his diebus Cascellius consultus a quodam, an nux pinea pomum esset, respondit: 'Si in Vatinium missurus es, pomum est'.1 - Macrob. Sat. 2, 6. S. 1.

2. Mercatori deinde, quemadmodum cum socio nauim diuideret, interroganti respondisse traditur: ‘Nauim si diuidis, nec tu nec socius habebis'. — Macrob. ib. S. 2.2

1) Cf. Cic. in Vatin. 15. – L. 205. D. de verb. sign. (50, 16). Plin. 15, 9 et 22. 2) Elegantius Quintil. I. 0. 6, 3. S. 87. Cascellio, qui consultori dicenti: Nauim diuidere uolo, 'Perdes', inquit'. Ceterum Cascellius haec faceta responsa libro benedictorum inseruisse videri potest. Cf. L. 2. S. 45. D. de orig. iur. (1, 2).

« PreviousContinue »