Page images
PDF
EPUB

XXVI. Liberi

quoque

rannorú.

[ocr errors]

civi Romano injuria fieri, quam fi quis ver beribus dirifque quæftionibus in ejus corpus fæviiffet. Exemplum eft apud Afcon. Pædian. in Ciceron. Orat. Cornelian. p. 1308.

[ocr errors]

XXVI. Nec minus immunes erant cives Romani ab impotente regum dominatione. a domi- Lege enim tribunicia lata a Junio Bruto, natu ty Tribuno Celerum, ac paullo poft primo Confule, fuerat cautum, ut nemo Romæ regnaret, adactis fimul jurejurando civibus, cos neminem paffuros Romæ regnare. Dionyf. Halic. IV. p. 276. V. p. 277. Liv. I, ult. II, 1. Qua lege tribunicia, quum omni tyrannidi via occlufa effet; mirum profecto non eft, gentem Juniam præcipue de ea effe gloriatam, numifque fuis caput Libertatis prætu-liffe, cum infcriptione LIBERTAS. Fulv. Urfin. Famil. Roman. p. 139. Acceffit poftea eodem anno Lex Valeria, qua cautum ut indicta cauffa interficeretur, qui regni occupandi iniiffet confilia, idque impune ferret percuffor, fi indicia fceleris demonftraffet. Plutarch. Vit. Poplic. p. 103. Liv. II, 8. Pro his legibus dici non poteft, quanta certamina per quingentos annos adierit populus Romanus, quamvis impedire haud potuerit, quo minus ex demum a L. Sulla, ac deinde a Julio Cæfare convellerentur, ab Augufto vero ejufque fuccefforibus penitus exftinguerentur, fiquidem hi, adfpernati in fpeciem. regium nomen, titulo Principum omnia magiftratuum, legumque omnia ad fe traxerunt. Tacit. Anal. 1, 1.

[ocr errors]

XXVII. XXVII. Eadem porro libertas cives im

Liberi a

mu

munes præftabant a duriore magiftratuum im- licentia perio. Late hanc in rem fuerant leges Vale- magiftrariæ a P. Valerio Poplicola confule, de quibus tuum. Livius II, 8. Lata deinde leges non folum, que regni fufpicione confulem abfolverunt, fed qua adeo in contrarium verterunt, ut_popularem etiam facerent; inde cognomen factum Poplicola eft. Paullo diftinctius rem referunt Plutarch. Vit. Poplic. p. 102, feq. & Dionyf. Halic. V. p. 292. ex quibus conftat, prima lege fuiffe cautum, NE QUIS ROMÆ MAGISTRATUM GERERET INJUSSU POPULI : QUI SECUS FAXIT, EJUS CAPUT SACRUM ESSET: altera provocationem conceffam a magiftratibus ad populum, neque permiffum cuiquam, fupplicio extremo, aut flagris, aut muléta animadvertere in provocantem, donec populus ea de re iviffet in fuffragia. Pofterior lex quum omnium minime placeret patriciis, quippe fundamenta desoxpatías, quam adfectabant, penitus fubvertens; variis artibus aliquamdiu elufa, atque hinc relatione non una restituenda vifa eft. Retulerunt ergo eamdem A. U. C. ccciv. L. Valerius Poplicola Poti& M. Horatius Barbatus Coff. tefte Livio III, 55. Retulit tertium alter M. Valerius Corvus anno U. C. CCCCLII. Qua de re idem Livius X, 9. Tertium ea lex tum poft Reges exaltos lata eft, femper ab eadem familia. Cauffam renovanda fapius non aliam fuiffe reor, quam quod plus paucorum opes, quam n liberplebis poterant. Quum ne fic quidem confultum populo videretur, femper in contra

tus,

tas

rium nitentibus patriciis; quartum de provocatione populum rogavit M. Porcius Læca: qui etiam graviore poena animadvertendum flatuit in eos, qui civem Romanum vel verberaffent vel necaffent. Liv. X, 9. Cujus legis Porcia infigne monimentum exftat numus gentis Porcia, in quo vir paludatus, medius inter togatum provocantem & lictorem vir gas minantem, confpicitur, addita infcriptione: PROVOCO. Fulv. Urfin. de Famil. Rom. p. 229. edit. Patin. Porciam legem, quan & ipfa vetuftate obfoleviffet, denuo in ufum revocavit C. Sempronius Gracchus, ceu ex fragmento orationis Gracchanæ apud Gellium Nolt. Attic. X, 3. acute colligit Car. Sigonius de antiq. jure civ. Rom. 1, 6. Sed nec leges fa crat& hic prætermittendæ, latæ anno U. C. CCLX. Sp. Caffio Vifcellino & Postumo Cominio Aurunco II. Coff. quum plebs pertæfa ufurariæ iniquitatis, in montem Sacrum feceffiffet. Pace enim facta hac lege, ut plebi fui effent magiftratus, quibus auxiliatio adverfus confules effet, neve cui patrum capere eum magiftratum liceret. Liv. II, 33. Brutus, primus tribunus plebis, leges tulit, primo ut ne parricida effet, qui eum, qui plebiscito facer fit, occiderit. Dionyf. Halic. VI. p. 410. deinde, ut tribuni plebis facrofan&ti haberentur, eofque qui violarint, facri effent. Id. ib. Tertia lexjuffit ut tribuni plebis non nifi e plebe crearentur. Acceffere duæ aliæ leges, ne de capite civis Romani nifi comitiis centuriatis agi poffet, neve privilegia irrogarentur. Car. Sigon, de antiquo jure civ. Rom. 1, 6. p. 84.

Exque leges omnes diétæ funt facrata, quia non modo cives per omnia facra jurarunt, utique fe his legibus fempitern.s ufuros, addita imprecatione, ut earum obfervatoribus fuperi & inferi effent pro itii, tranf grefforibus vero contraria omnia acciderent: Dionyf. Hal. VI. p. 410. verum etiam quod 1oco poenæ adjectum effet, eos qui fecus feciffent, cum pecunia familiaque Deo alicui facros futuros. (b) Feft. voce Sacrata. Omnes enim leges hujufmodi fanctione poenali munitas, SACRATAS dici confueviffe, obfervat Jac. Perizon. Animadv. H'fter. p. 418. /eq.

adverfus

XXVIII. Hifce legibus ergo fatis tuti erant XXVIII cives Romani, ab omni magiftratuum tyranni- Remedia de. Primo enim, fi quid contra leges aude- magiftra rent magiftratus, maximum cuique remedium tuu info erat in provocatione ad populum, Deinde de lentiam. capite civis Romani non nifi univertus popu lus in comitiis centuriatis judicabat, & tunc facile erat, vel innocentibus fe a calumniato

rum

(b) De hac pœna Dionyf. Halic. II. pag. 84. B Joe γὰρ Ρωμαίους, ὅσες ἐβέλοντο νηπιο τεθνάναι, τα τέτων σώματα θεῶν στεῳδητινες μάλισα δὲ τοῖς καταχθονίοις, κατονομάζεσιν . Μos erat Roma nis, quos vellent impune occidi, eorum corpora devovere Deo cuipiam, præcipue Diis inferis. Feftus voce facrata; Homo facer is eft, quem populus judicavit ob maleficium, neque fas eft eum immoLari: fed qui occidit, parricidii non damnatur : Ex quo quivis homo malus atque improbus facer adpellari folet. De hoc fupplicio quædam ha bet Revard. ad XII. Tab. Cap. IV. p. 22.

FXXIX.

bis auxi

rum artibus defendere, vel poenam meritis
promiffa barba, lacrymis, cultuque triftio-
te populum ad mifericordiam flectere, co-
que modo effugere periculum. Denique nul-
li magiftratui licebat civem Romanum vel
verberibus vel fupplicio adficere. Immanif
fimas etiam eorum fententias vox illa quiri-
tantium compefcebat: CIVIS ROMAÑUS
SUM. Sæpe eo refpicit Cicero in Orat. adv.
Verrem. V, 54. Plagis confellum dico a lictori-
bus tuis civem Romanum ante oculos tuos con-
cidiffe. Ob quam cauffam? Dii immortales, ta-
metfi injuriam facio communi cauffa & JURI
CIVITATIS. Quafi enim poffit effe ulla cauf
fa, cur hoc cuiquam civi Romano jure accidat.
Et eadem Oratione V, 57. Cervices in carcere
frangebantur indigniffime civium Romanorum,
ut etiam illa comploratio, CIVIS ROMA-
NUS SUM, qua fape multis in ultimis ter-
ris opem inter barbaros & falutem tulit,
mortem iis acerbiorem & fupplicium maturius
ferret. Plura ejus generis exftant apud Ci-
ceronem Verrin. V, 62. feq. Nec ignota funt
exempla Paulli Apoftoli Alt. XXII, 24. &
martyrum Galliæ apud Eufeb. Hift. Eccl.V, 1.
qui fe illa voce CIVIS ROMAÑUS SUM
a virgarum ignominia, vel ab extremo fup-
plicio eripuerunt.

ea

XXIX. Sed non folum in legibus RoTribuno- manis civibus maximum præfidium erat porum ple- fitum adverfus magiftratuum infolentiam: verum etiam in tribunicia poteftate. Si qui enim eorum libertatem violare non vereretur; tribunos plebis appellabant, qui ipfis

lium.

omnem

« PreviousContinue »