Page images
PDF
EPUB

Adeo autem hoc ita est, ut [desunt 3 lin.]* sed etiam, qui Latini nominantur: sed ad alios Latinos pertinet, qui proprios populos propriasque civitates habebant et erant peregrinorum numero. ($ 80.) Eadem ratione ex contrario ex Latino et cive Romana qui nascitur, civis Romanus nascitur. fuerunt tamen qui putaverunt ex lege Aelia Sentia contracto matrimonio Latinum nasci, quia videtur eo casu per legem Aeliam Sentiam et Juniam conubium inter eos dari, et semper conubium efficit, ut qui nascitur patris condicioni accedat: aliter vero contracto matrimonio eum qui nascitur iure gentium matris condicionem sequi. at vero hodie civis Romanus est; scilicet hoc iure utimur ex senatusconsulto, quo auctore divo Hadriano significatur, ut omni modo ex Latino et cive Romana natus civis Romanus nascatur. ($81.) His convenienter etiam illud şenatusconsulto divo Hadriano auctore significatur, ut ex Latino et peregrina, item contra ex peregrino et Latina qui nascitur, matris condicionem sequatur. ($ 82.) Illud quoque his conveniens est, quod ex ancilla et libero iure gentium servus nascitur, et ex libera et servo liber nascitur. ($ 83.) Animadvertered tamen debemus, ne iuris gentium regulam vel lex aliqua vel quod legis vicem optinet, aliquo casu commutaverit. ($ 84.) Ecce enim ex senatusconsulto Claudiano poterat civis Romana quae alieno servo volente domino eius coiit, ipsa ex pactione libera permanere, sed servum procreare: nam quod inter eam et dominum istius servi convenerit, ex senatusconsulto ratum esse iubetur. sed

e

b

nubium inter patrem et matrem non sit, id lege Mensia (?) introductum est. eadem lege illud quoque cavetur, ut si peregrinam, cum qua ei conubium non sit, uxorem duxerit civis Romanus, peregrinus ex eo coitu nascatur. Et in priore quidem specie necessaria lex Mensia fuit: nam alioquin conubio inter patrem et matrem non interveniente is qui natus est secundum iuris gentium regulam matris, non patris condicioni accedit. || qua parte autem iubet lex e cive Romano et peregrina peregrinum nasci, nihil novi introduxit: nam etiam sine ea lege e regula iuris gentium idem futurum erat. (posterior pars ex coniect. Huschkii) cf. Ulp. V. 8. et fr. 24 D. de statu hom. (1.5.) *) proponit Goeschen: Adeo autem hoc ita est, ut non interveniente conubio matrem is quoque sequatur, qui ex cive Romano et Latina coloniaria vel Iuniana nascitur, quamquam hoc casu cessat Lex Mensia (?). quae sane non eos tantum spectat qui peregrini, sed etiam qui Latini nominantur. Huschke: A. a. h. i. e., ut ex Latina et cive Romano qui nascitur, ex solo iure gentium matris condicioni accedat; quamquam lege Mensia non solum ceteri peregrini comprehenduntur, sed etiam qui Latini nominantur. (cf. § 96. not.)

a) cf. Gai I. 56. 67.

b) cf. Gai I. 30. 66 (III. 73.)

e) cf. Ulp. V. 9. (Inst. I. 4 pr.)

d) cf. Ulp. fr. 24. D. de statu hom. (1. 5.)

cf. Gai I. 91. 160. Inst. III. 12.

[ocr errors]

postea divus Hadrianus iniquitate rei et inelegantia iuris motus restituit iuris gentium regulam, ut cum ipsa mulier libera permaneat, liberum pariat. ($ 85.) Ex lege ex ancilla et libero poterant liberi nasci: nam ea lege cavetur, ut si quis cum aliena ancilla quam credebat liberam esse coierit; si quidem masculi nascantur, liberi sint, si vero feminae, ad eum pertineant cuius mater ancilla fuerit. sed et in hac specie divus Vespasianus inelegantia iuris motus restituit iuris gentium regulam, ut omni modo, etiam si masculi nascantur, servi sint eius cuius et mater fuerit. ($86.) Sed illa pars eiusdem legis salva est, ut ex libera et servo alieno, quem sciebat servum esse, servi nascantur. itaque apud quos talis lex non est, qui nascitur iure gentium matris condicionem sequitur et ob id liber est.

a

$ 87. Quibus autem casibus matris et non patris condicionem sequitur qui nascitur, iisdem casibus in potestate eum patris, etiamsi is civis Romanus sit, non esse plus quam manifestum est. et ideo superius [8 67 sqq.] rettulimus, quibusdam casibus per errorem non iusto contracto matrimonio senatum intervenire et emendare vitium matrimonii, eoque modo plerumque efficere, ut in potestatem patris filius redigatur. ($ 88.) Sed si ancilla ex cive Romano conceperit, deinde manumissa civis Romana facta sit, et tunc pariat, licet civis Romanus sit qui nascitur, sicut pater eius, non tamen in potestatem* patris est, quia neque ex iusto coitu conceptus est, neque ex ullo senatusconsulto talis coitus quasi iustus constituitur.

$ 89.° Quod autem placuit, si ancilla ex cive Romano conceperit, deinde manumissa pepererit, qui nascitur liberum nasci, naturali ratione fit. nam hi qui illegitime concipiuntur, statum sumunt ex eo tempore quo nascuntur:{itaque si ex libera nascuntur, liberi fiunt, nec interest ex quo mater eos conceperit, cum ancilla fuerit. at hi qui legitime concipiuntur, ex conceptionis tempore statum sumunt. ($ 90.) Itaque si cui mulieri civi Romanae praegnanti aqua et igni interdictum fuerit, eoque modo peregrina fiat, et tunc pariat, conplures distinguunt et putant, si

cf. Gai I. §. 55. not.

cf. fr. 2. pr. D. ne de statu defunct. (40. 15.) c. 3. C. soluto matr. (5. 18.) b) cf. Gai I. 82. 85. 89.

c) ad §§ 89. sqq. cf. Ulp. V. 8-10. fr. 18. 24. D. de statu hom. (I. 5.) fr. 2. §. 3. D. ad SC. Tertull. (38. 17.) coll. tit. J. I. 4.

« PreviousContinue »