Page images
PDF
EPUB

§. 666. Iustinianus quoque statuit, ut, si heres, currente deliberationis spatio vel, si tale tempus ei datum non esset, intra annum ex tempore, quo delatam sibi hereditatem esse scierit, mortuus sit; hereditas ei delata ad heredes suos transmitteretur, qui intra reliquum tempus eam acquirere possent. Hæc transmissio Iustinianea vocatur 1).

§. 667. Denique si is, cui hereditas delata erat, reipublicæ causa absens decessisset, heredibus eius in integrum restitutio iam a prætoribus dabatur, ut defuncti loco ipsi hereditatem suscipere vel bonorum possessionem petere possent, quæ ex capite in integrum restitutionis transmissio appellatur 2).

§. 668. Amittitur quoque ei hereditas delata, qui acquisitionis tempore, eam suscipiendi incapax factus erat, item ei, cui tanquam indigno ob delictum adversus defunctum aliamve ob causam hereditas eripitur, et fisco vindicatur 3).

CAP. V.

DE LEGATIS, FIDEICOMMISSIS ET MORTIS CAUSA DONATIONIBUS 4).

TIT. I. DE VETERI IURE LEGATORUM ET FIDEICOMMISSORUM.

§. 669. Testatores non solum heredes instituere solent, sed etiam alio modo liberalitates in alios conferunt, heredibus iniungendo, ut aut res alicui dent, aut aliquid præstent, aut partem hereditatis restituant. Idcirco de hisce donationibus, quæ causa mortis et plerumque in testamentis fieri solent, hoc loco dispiciendum est 5).

Cum autem in hac iuris parte aliæ sint iuris veteris, aliæ iuris novi regulæ, primum de origine et progressu huius iuris dicendum est.

§. 670. Antiquissimo iure romano, si testator ex eo, quod

1) C. 19. C. eod. c. un. §. 5. C. 51 (de caduc. toll.).

2) Fr. 30. pr. 86. pr. D. 29, 2 (de acq. vel omitt. hered.).

3) Fr. 43. §. 3. D. 28, 6 (de substit.). D. 34, 9 (de his quibus ut indignis). 4) D. 1. XXX-XXXVI. lib. XXXIX. 6. Gai. 2. §. 191-289. Ulp. XXIV. XXV. Paul. recept. sent. III. 6. IV. 1. C. VI. 37. 50.

§§. 341-350. 707-712.

5) Gai. 2. §. 191. et pr. I. h. t. (2, 20).

Holtius, Lineamenta

universum heredis fuisset, alicui collatum quid vellet 1), legis modo i. e. civilibus vel imperativis verbis id ordinare debuit 2): et ideo talis delibatio (seu donatio) legatum appellabatur.

Mox autem prudentum auctoritate certæ solennesque legandi formulæ introductæ sunt, quarum adcurata interpretatione totum fere legatorum ius continebatur. Distinguebantur enim quatuor legatorum genera, quorum vim et potestatem Ulpianus in fragmentis his verbis definivit.

§. 671. Legamus autem quatuor modis, per vindicationem, per damnationem, sinendi modo, per præceptionem. Per vindicationem his verbis legamus: do, lego, capito, sumito, sibi habeto 3). Per damnationem his verbis: heres meus damnas esto dare, dato, facito, heredem meum facere iubeo 4). Sinendi modo ita: heres meus damnas esto sinere, Lucium Titium sumere illam rem sibique habere 5). Per præceptionem sic: Lucius Titius illam rem præcipito 6).

§. 672. Per vindicationem legari possunt res, quæ utroque tempore ex iure Quiritium testatoris erant i. e. mortis et quando testamentum faciebat: præterquam si pondere, numero, mensura contineantur; in his enim satis est, si vel mortis duntaxat tempore fuerint testantis ex iure Quiritium 7). Per damnationem omnes res legari possunt, etiam qua non sunt testatoris, dummodo tales sint, quæ dari possunt ). Sinendi modo legari possunt res propriæ testatoris et heredis eius 9). Per præceptionem legari possunt, quæ etiam per vindicationem 10). Si ea res, quæ non fuit utroque tempore testatoris, ex iure Quiritium per vindicationem legata sit, licet iure civili non valeat legatum, tamen senatusconsulto Neroniano firmatur, quo cautum est, ut, quod minus aptis verbis legatum est, perinde sit, ac si optimo iure legatum

1) Fr. 116. D. 30 (de legat. I.).

2) Nam lex XII. Tab. statuerat: uti legassit, ita ius esto.
3) Ita et Gai. §. 193. Theoph. ad §. 2. I. h. t.
4) Gai. ib. §. 201. Theoph. ibid.

6) Gai. 1. c. §. 216.

5) Gai. ib. §. 209. Theoph. ibid.

7) Gai. §. 196. Ideo per vindicationem appellatur, quod legatarius post aditionem hereditatis, rem legatam vindicare potest, vel ab herede vel ab extraneo Gai. I. c. §. 194. Est ergo hoc legatum dominii vel iuris in re. Fr. 69. pr. D. (de legat.).

8) Gai. §. 202. 203. Quod ita legatum sit, in personam actione peti debuit. Est ergo hoc legatum obligationis (§. 204. ib.).

9) Hoc genus legati plus quidem habet, quam per vindicationem, minus autem quam per damnationem: quia et res heredis et futura legari potest. Gai. §. 210-214.

10) An ita et extraneo legari possit, disputatur. Gai. §. 217-223. Est et hoc legatum dominii: sed petitur a coherede per familiæ herciscundæ iudicium.

esset. Optimum autem ius legati per damnationem est 1). Sed hæc satis de legatorum formulis.

§. 673. Sub finem reipublicæ usu et moribus invaluit, ut morituri etiam non civilibus sed precativis verbis donationes relinquerent, rogantes heredes suos vel in testamento vel per epistolas sive codicillos 2), ut aliquam rem vel et hereditatis partem alicui restituerent. Et hæc fideicommissa vocabantur 3). Verba fideicommissorum hæc erant: rogo, peto, volo, fideicommitto dari; item mando, deprecor, cupio, iniungo, desidero 4).

§. 674. Multum autem differebant ea, quæ per fideicommissum relinquebantur, ab iis, quæ legabantur 5). Et primis quidem temporibus infirma fuere fideicommissa, quippe quæ heredis religione vel pudore continebantur, cum legata per vulgares actiones, et formulas peterentur 6).

Postea vero Imperator Augustus semel iterumque gratia personarum motus, vel quia per ipsius salutem rogatus quis diceretur, aut ob insignem quorumdam perfidiam, iussit Consulibus, auctoritatem suam interponere. Quod quia iustum videbatur, et populare erat, paulatim conversum est in assiduam iurisdictionem, tantusque eorum favor factus est, ut etiam Prætor proprius crearetur, qui de fideicommissis ius diceret, quem fideicommissarium appellarent").

Universum autem fideicommissorum ius æquitate potius, quam iuris rigore diiudicabatur, donec sensim sensimque universa de legatis præcepta ad fideicommissa traherentur 8).

§. 675. Ex usu recedente antiqua formularum observatione, Imperatores) Constantinus, Constantius et Constans edixerunt, (anno p. Ch. n. 339): in legatis et fideicommissis verborum observantiam minime esse necessariam, ut nihil prorsus interesset, quibus verbis quis voluntatem suam manifestasset. Denique Iustinianus voluntates defunctorum validiores esse cupiens, et non

1) Gai. ib. §. 197. 202. §. 12. I. h. t. 2) Gai. 2. §. 270. pr. I. h. t. 3) Pr. I. 2, 25 (de Codicillis). Ulp. XXV. 1.

4) Ulp. XXV. 2. Paulus, rec. sent. IV. 1. §. 6. Gaius 2. §. 249. 250. 5) Omnia discrimina legata inter et fideicommissa diligenter enumerat Gai. 2. §. 265-289.

6) Gai. 2. §. 278. I. 2, 23 (de fideicomm. hered.).

7) Hæc iisdem fere verbis enarrantur in §. 1. I. 2, 25 (de fideicomm. heredit.). Persecutione extraordinaria igitur fideicommissa petebantur. Gai. 2. §. 278.

8) Inde variæ differentiæ inter fideicommissa et legata sublatæ, de quibus Gai. 2. §. 284-289.

9) C. 21. C. 6, 37 (de legatis).

verbis sed voluntatibus eorum favens, non solum disposuit: ut omnibus legatis una esset natura, et quibuscunque verbis aliquid relictum sit, liceret legatariis, id persequi tam per actiones personales quam per in rem et hypothecariam 1); verum etiam per omnia fideicommissis legata exæquavit, ut nulla esset inter ea differentia, et quod deesset legatis, hoc repleretur ex pinguiore fideicommissorum natura, et si quid amplius esset in legatis per hoc cresceret vis fideicommissorum 2).

Inde et in Pandectarum libris legatorum et fideicommissorum ius exæquatum et confusum est: quin tamen omnes inter ea differentiæ ibi explosæ habeantur 3).

§. 676. Illud autem hoc loco admonendi sumus, testatores aut res singulas legare aut fideicommissum alicui posse relinquere, aut heredes posse rogare, ut totam hereditatem vel partem alii restituant 4) in priori casu nonnisi rei singularis successor constituitur, in hoc vero heres vel iuris successor fit post hereditatem ei restitutam.

Uterque casus igitur alter ab altero diligenter distinguendus, et singulatim tractandus est. Hodierni in illo legatum seu fideicommissum singulare; in hoc fideicommissum universale adesse dicunt. Idcirco in hoc capite primum de legatis vel rebus singulis per fideicommissum relinquendis, et deinde de fideicommissariis hereditatibus dicemus.

TIT. II. DE LEGATIS VEL REBUS SINGULIS PER FIDEICOMMISSUM
RELICTIS 5).

§. 677. Legatum antiquitus definiebatur donatio quædam a defuncto relicta et ab herede præstanda 6). Cum vero legata fideicommissis sint æquiparata, et hæc ab omnibus relinqui possint, ad quos aliquid ex hereditate perventurum est, legatum dici de

1) Per c. 1. C. 6, 43 (commun. legator.) et §. 1. I. 2, 20 (de legat.), cuius verba fere retulimus.

2) Per c. 2. C. eod. et §. 2. I. eod. cuius tenorem secuti sumus.

3) Ita legatum est et novissime, quod verbis imperativis relinquitur, et fideicommissum, quod precativis datur. Res singulæ et legantur et per fideicommissum relinquuntur. Hereditas vero nonnisi per fideicommissum relinqui dicitur.

4) Inde duo Instit. tituli, I. II. 23 (de fideicomm. heredit.) et t. 24 (de singulis rebus per fideicommissum relictis).

5) I. 2, 20 (de legatis). D. XXX. XXXI. XXXII. (de legatis et fideicommissis. I. II. III.).

6) §. 1. I. h. t. fr. 36. D. 30 (de legat. II.).

[ocr errors][merged small]

bet omnis delibatio hereditatis, qua testator ex eo quod universum heredis foret, alicui aliquid collatum vult 1).

In eo igitur legatum ab heredis institutione differt, quod legatarius nonnisi in rem singulam succedit, cum heres iuris successor sit, et personam defuncti sustineat.

§. 678. Legare possunt omnes, quibus testari permissum est 2): et recte legatur iis, quibus testamentifactio est cum testatore, i. e. qui ex eius testamento aliquid capere vel alii acquirere possunt 3). Omnibus igitur, qui nec heredes esse possunt, inutiliter legata relinquuntur. Idcirco olim nec incertis personis veluti civitatibus, nec posthumo alieno recte legabatur. Novissime eatenus eis legata utiliter relinquuntur, quatenus et esse heredes possunt, et quos constat in animo habuisse testatorem 4).

§. 679. Non solum ab herede legatum relinqui potest, sed etiam ab alio quocunque, ad quem aliquid perventurum est morte testantis, vel dum ei datur vel dum non adimitur 5). Sed observandum est: ne is, qui heres non est, plus rogetur alicui restituere, quam ipse a defuncto accepit, nam quod amplius est, inutiliter relinquitur 6). Inde hodierni tradunt: aliquem non plus legatis onerari posse, quam honoratus sit.

§. 680. Heredi a semet ipso legatum dari non potest, a coherede potest): eiusmodi legatum i. e. per præceptionem, sive prælegatum in heredis persona non subsistit pro parte, ex qua heres est. Unde si Attio ita legatum fuerit: quisquis mihi heres erit damnas esto, Attio heredi decem dare; deducta sua parte Attius decem petet 8). Sed si duobus sit res legata, quorum alter

1) Ita Florentinus in fr. 116. pr. D. 30 (de legat. I.). Brevissime definietur legatum: liberalitas rei singularis a testatore in aliquem collata. 2) Fr. 2. D. 30 (de legat. I.).

3) §. 24. I. h. t. §. 4. I. 2, 19. fr. 55. §. 1. D. 31 (de legat. II.). Alimenta tamen, et iis utiliter relinquuntur, quibus vulgo capere non licet. fr. 11. D. 34, 1 (de alim. legat.). Item omnibus collegiis non illicitis legari potest. fr. 20. D. 34, 5 (de reb. dub.).

4) Plenius hæc explicantur in §. 25-28. I. h. t. et apud Gai. 2, §. 238-242. 287. Perdita est Iustiniani constitutio de incertis personis; ideoque multum de hoc loco disputatur. v. Vangerow §. 419.

5) §. 1. I. 2, 24 (de sing. reb. per fideic. rel.). fr. 1. §. 6. D. 31 (de legat. II.). Vid. ius antiquum apud Ulp. XXVI. et Gai. 2. §. 261. A quibus fideicommissa relinqui possint, traditur in fr. 77. pr. fr. 2. §. 2. fr. 93. 94. D.30. (de legat. I.). fr. 37. §. 3. D. 32 (de leg. II.). c. 24. C. 6, 37 (h. t.).

6) §. 1. I. 3, 24. cit. fr. 94. §. 3. D. 30 (de leg. I.). c. 16. C. 6, 50 (ad leg. Falc.). Vide tamen exemplum fideicommissi a Papiniano relatum in fr. 70. §. 1. D. 31 (de leg. II.).

7) Fr. 116. §. 1. D. 30.

8) Iuliani verba in fr. 104. §. 3. D. 30. Cfr. et fr. 18. fr. 34. §. 11. D. eod. Item fr. I. §. 6. D. 43, 3 (quod legator.).

« PreviousContinue »