Page images
PDF
EPUB

19° scriptum est: Sacerdotes qui accedunt ad Dominum sanctificentur, ne percutiat eos. Et Levit. 10: Sanctificabor in iis qui appropinquant mihi. Et cap. 19: Sancti estote, quoniam ego sanctus sum. Et cap. 21: Homo de semine Aaron qui habuerit maculam, non offeret panes Deo suo, nec accedet ad ministerium ejus. Rursùs ibidem: Sancti erunt Deo suo sacerdotes et non polluent nomen ejus. Incensum enim Domini et panes Dei sui offerunt et ideò sancti erunt. Item Isaia 52: Mundamini qui fertis vasa Domini. Et hæc quidem omnia de veteris legis sacerdotibus dicta et scripta sunt, in illis tanta munditia et incontaminatio exposcebatur; porrò si in eis tanta requirebatur sanctimonia et vitæ puritas, qui figuris vacabant, qui offerebant quidem panes et incensum, immolabantque pecudes ac carnes hircorum et taurorum in sacrificium Deo, quanto puriores esse oportet novæ legis sacerdotes, qui non solùm vasa sancta ferunt, sed sanctum sanctorum, omnisque sanctitatis fontem, verum Dei filium manibus tractant et æterno Patri in odorem suavitatis offerunt ac demùm sumunt et in pectus dimittunt? Nonne quanto hoc sacrificium eminentiùs est omnibus illis veteribus et typicis, tanto quoque puritas, pietas et sanctimonia novæ legis sacerdotum veterum illorum sacrificiorum munditiam merito excellere ac superare debet? Constat quod unigenitus Dei filius noluerit carnis indumentum assumere, nisi ex purissimis sanguinibus S Virginis peccati contagio nunquàm labefactatæ et Spiritus S. obumbratione fæcundatæ, certum est deindè quòd quantumvis mortem ignominiosam pro nobis perpessus in cruce, noluerit tamen nisì in sepulcro novo, in quo nondùm quisquam positus fuerat sepeliri, mundâque syndone corpus suum involvi disposuit; quo haud dubiè sacerdotibus ostenderet illud ipsum corpus vivum et verum ab eis dumtaxat contractandum ac sumendum, qui depositâ vetustate peccati, ac spiritu mentis suæ renovati, mundum ac nitidum receptaculum ei præparaverint. Ob hoc meritò exclamat D. Ambrosius: Quantâ Domine Jesu Christe cordis contritione et lacrymarum fonte, quantà reverentiâ ac tremore, quantâ corporis castitate et animæ puritate istud divinum et cæleste sacrificium est celebrandum, ubi caro tua in veritate

sumitur, ubi sanguis tuus in veritate bibitur, ubi summis ima junguntur, ubi adest præsentia angelorum etc. Hanc quoque munditiam necessariam Christus Dominus significare voluit, quandò in novissimâ cœnâ augustissimum hoc mysterium instituens apostolis suis id tradere noluit nisì pedibus eorundem priùs ablutis, affectibusque purgatis. Hinc sacra et œcumenica synodus SS. 13., c. 7, salubriter et pro reverentiâ tanti mysterii decrevit neminem sibi mortalis peccati conscium, etiam sacerdotem cui ex officio celebrare incubuerit, quantumvis sibi videatur contritus, absque præviâ sacramentali confessione, si modò non desit copia confessarii, ad sacram eucharistiam accedere debere, alioqui horisonæ illi comminationi apostolicæ subjacere: Judicium sibi manducat et bibit non dijudicans corpus Domini.

Attendamus, obsecro, quid et quàm terribiliter exprobando inclamet Dominus adversùs eos qui sacris indignam dant operam. Malach. 1. Ad vos, o Sacerdotes, qui despicitis nomen meum et dixistis, in quo despeximus te? Dei nomen contemnunt et panem pollutum offerunt, qui polluti peccatorum sordibus ad altare accedere et immundis manibus ac animis sacram hostiam contractare et offerre præsumunt. Attendite igitur vobis, sacerdotes Dei, dignitatis, ordinis et functionis vestræ rationem habetote et vitia omni solicitudine fugientes, animarum corporumque munditiam vitæque sanctitatem procurate.

Et quænam illa vitia sunt à quibus clerici et sacerdotes maximèque pastores sibi cavere debent ut functionibus suis obeundis sint apti et digni? Omnia quidem, sed duo vel tria impræsentiarum breviter ac summariè prosequar quæ, proh dolor! nimis inveniuntur frequentia et præ reliquis dignitati ecclesiæ officiunt, ejusque splendorem obscurant. Nimirùm ignavia, torpor animi, ac deses otium: undè turpes compotationes et ebrietates ac deindè lasciviæ, incontinentiæ ac fædæ libidines consequi solent. Et primum quidem scire omnes debemus quotquot Dei et ecclesiæ nos dedimus ministerio, non ad otium, sed ad salutare negotium et ad opus ac labores vocatos nos esse, numquam autem deesse occasionem benè agendì, neminemque ità esse Dei ac

naturæ dotibus destitutum, quin, si modo velit, ad Dei gloriam ac proximorum salutem bono aliquo opere semper exerceri valeat, quo simùl otium omnium vitiorum fomenta evitet. Multam enim malitiam docuit otiositas, testibus Eccles. c. 33 et quotidiana rerum magistra, experientiâ.

Nescio verò anne clericorum vitæ perniciosiùs aliquid otio et desidiâ inveniri possit, ut namque rectè cecinit:

Vita sacerdotum, nisì libris otia pellant,
Ducitur ancipiti desidiosa loco.

Proindè sapienter monet magnum illud ecclesiæ lumen, D. Hieronymus: Ama, inquit, scientiam litterarum et vitia carnis non amabis. Quasi dicat, nisì litterarum præsertim sacrarum studio te occupes et exerceas, vel aliis honestis occupationibus tempus impendas, facilè carnis deliciis ac vitiis difflues. Illinc enim instituuntur otiosæ deambulationes, inutiles sermones, garritus et vaniloquia, ne quid deteriùs dicam: ad fallendum tempus (quo nihil est pretiosiùs, quodque semel præteritum, eheu! est irrevocabile) luditur chartis, taxillis et aleis, et, quod indignum planè est, cum ipsis sæcularibus et subditis, in propatulo, locisque publicis, globis et pilis, toto spectante mundo subindè luditur.

Ut ità fiat sicut populus sic et sacerdos. Indè proceditur ad compotationes, gulæ intemperantiam, commessationes et ebrietates, contrà quos generatim inclamat servator et magister noster Christus, Luc. 2. Attendite ne fortè graventur corda vestra in crapulâ et ebrietate. Et merito: Ut enim Osee 4 dicitur: Fornicatio et vinum et ebrietas auferunt cor. Ab eodem intemperantiæ vitio dehortatur magnus ille sacerdotum et pastorum magister Paulus, I Tim. 3, ubi enarrans quibus moribus episcopus legis evangelicæ ornari debeat, quibusque vitiis carere, inter alia præscribit illum non debere esse vinolentum; diaconos item non multo vino deditos. Et nihil est quod clericis præsertim sacerdotibus frequentiùs interdicitur ebrietate. Plena sunt concilia tam æcumenica

[ocr errors]

quàm nationalia decretis contrà eam editis, plenæ summorum pontificum instructiones, pleni SS. PP. et scriptorum libri, ebrietatis et intemperantiæ detestationibus, quibus omnibus recensendis nec dies, nec mensis sufficeret. Pauca dumtaxat recensebo. Can. itaque 42 apostolorum statuitur in hunc modum: Episcopus, presbyter aut diaconus, aleæ atque ebrietati deserviens aut desinat, aut certè communione privetur. Et ne fortassè intemperantia, episcopis dumtaxat, aut iis qui majoribus initiati sunt ordinibus prohibita putetur, Can. 43, immediatè sequenti in inferiores eadem pæna decernitur: Subdiaconus, aut lector, aut cantor similia faciens, aut desinat, aut communione privetur: qui canon concil. 6, c. 50 repetitur. Ad hæc D. Clemens 1. 8, c. 44, constitutionum apostolicarum, sic loquitur: Dicit scriptura: dynasta iracundi sunt; vinum verò non bibant, ne cum biberint, obliviscantur sapientiæ et rectò judicare non possint. Presbyteri ergò et diaconi post Deum omnipotentem et dilectum filium ejus, sunt dynastæ ecclesiæ. Quod ideò non dicimus, ait, ne bibant vinum, nam contumelia afficerent quod à Deo creatum est in lætitiam: sed ne vinolentiæ studeant. Non enim dixit scriptura: Ne bibas vinum; sed dixit: Nolite bibere vinum ad ebrietatem. Involvam hic silentio quod in conciliis Agatensi can. 42, Venetico, Forojuliensi c. 6, Turonensi c. 3, 48, Cabilonensi c. 10, Aquisgranensi c. 24, Trevirensi, aliisque plurimis contrà ebrietatem et intemperantiam clericorum decreta sunt. Illud referam quod concilium Lateranense generale sub Innocentio III, constans patribus mille trecentis, c. 15, statuit in hæc verba: A crapulâ et ebrietate omnes clerici diligenter abstineant. Undè vinum sibi temperent, et se vino. Nec ad bibendum quispiam incitetur; quùm ebrietas et mentis inducat exilium et libidinis provocet incentivum. Undè illum abusum decernimus penitùs abolendum, quo in quibusdam partibus ad potus æquales suo modo se obligant potatores; et ille judicio talium plus laudatur, qui plures inebriat, et calices fæcundiores exhaurit. Si quis autem super his culpabilem se exhibuerit, nisì à superiore commonitus satisfecerit competenter, à beneficio vel officio suspendatur.

Quamobrem, Auditores ornatissimi, tametsi antè hàc per ignorantiam ecclesiasticæ legis, excessus tales ab aliquibus fortè nostrùm commissi hâc in parte fuerint, censurâ tamen ecclesiæ jam audità imposterum abstineamus. Non aliam etiam ob causam canonibus apostolorum et prædictorum conciliorum decretis vetitum est clericis tabernas frequentare, imò et ingredi, nisì causâ necessitatis in itinere constitutis. Quæ vetustissimæ ac utilissimæ sanctiones si in usum et praxim, ut justum est, revocarentur, non tot, eheu! à clericis scandala committerentur. Prohibetur autem toties, adeòque strictè ac severè ebrietatis crapula et intemperans potatio vini, tùm quia in se peccatum est grave hominem ratione spolians, brutisque assimilans, tùm maximè quòd aliorum detestandorum malorum, præcipuè fornicationis et impudicitiæ causam præbeat. Proh nefanda ebrietas! Insania voluntaria! tot scelerum mater, tot sordidarum causa libidinum!

Verò veriùs à D. Hieronymo dictum est: Venter mero æstuans facilè despumat in libidinem. Hinc concilium Turonense 1m, C. 2, postquàm clericis prohibuit fornicari, subjungit sequentia: Sed, ut valeant observare, fomitem omnium vitiorum oportet abscindi; apostolo præcipiente: Nolite inebriari vino, in quo est luxuria, ad Ephes. 6. Notissimum illud: sine Cerere et Baccho friget Venus. Porrò ab hoc fædissimo luxuriæ volutabulo, sacerdotes et omnes sacris initiati ordinibus curâ et sollicitudine maximâ mundos se conservare debent, eò magis quòd voto solemni sacris suis ordinibus annexo, spontè sese ad servandam continentiam obstrinxerint. Si enim à connubio ejusque actibus abstinere voverint, voluntariè sese castrantes, propter regnum cœlorum, quantò magis ab omni damnato concubitu, fornicatione, adulterio, aliàque quâvis immunditiâ abstinere obligantur? Sic autem argumentatur auctor sermonis 37 ad Fratres in eremo loquens in hæc verba: O quàm turpe est clericum à meretrice duci captivum! Qui enim adhæret meretrici unum corpus efficitur et ideò scire debemus quantùm malum sit fornicari, nam si conjugium sacerdotibus prohibetur, quantò magis crimen fornicationis in nobis æstimabitur? A peccato autem isto gravissimo ejus

« PreviousContinue »