Page images
PDF
EPUB

Hadriae novi sinus et quid albus peccet iapyx.

hostium uxores puerique caecos

sentiant motus orientis austri et aequoris nigri fremitum et trementis verbere ripas.

sic et Europe niveum doloso. credidit tauro latus et scatentem

beluis pontum mediasque fraudes palluit audax.

nuper in pratis studiosa florum et debitae nymphis opifex coronae, nocte sublustri nihil astra praeter vidit et undas.

quae simul centum tetigit potentem oppidis Creten, 'pater, o relictum filiae nomen pietasque' dixit

[blocks in formation]
[blocks in formation]

vana, quae porta fugiens eburna

somnium ducit? meliusne fluctus

ire per longos fuit, an recentes carpere flores?

siquis infamem mihi nunc iuvencum dedat iratae, lacerare ferro et

frangere enitar modo multum amati cornua monstri.

impudens liqui patrios penates, impudens Orcum moror. o deorum

siquis haec audis, utinam inter errem

45

50

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][graphic]
[graphic]

F

XXVIII

ESTO quid potius die

Neptuni faciam ? prome reconditum,

Lyde, strenua Caecubum,

munitaeque adhibe vim sapientiae.

inclinare meridiem

sentis, ac veluti stet volucris dies, parcis deripere horreo

cessantem Bibuli consulis amphoram.

nos cantabimus invicem

5

[graphic][ocr errors]

Neptunum et viridis Nereidum comas :

tu curva recines lyra

Latonam et celeris spicula Cynthiae; summo carmine, quae Cnidon

fulgentisque tenet Cycladas et Paphum. iunctis visit oloribus,

dicetur; merita Nox quoque nenia.

[ocr errors][merged small]

CSPIO

XXVIIII

YRRHENA regum progenies, tibi

[ocr errors]

non ante verso lene merum cado

cum flore, Maecenas, rosarum et

pressa tuis balanus capillis

iandudum apud me est. eripe te morae,

nec semper udum Tibur et Aefulae

declive contempleris arvum et

Telegoni iuga parricidae.

fastidiosam desere copiam et

molem propinquam nubibus arduis ; omitte mirari beatae

fumum et opes strepitumque Romae. plerumque gratae divitibus vices

5

10

mundaeque parvo sub lare pauperum

cenae sine aulaeis et ostro

sollicitam explicuere frontem.

iam clarus occultum Andromedae pater

ostendit ignem, iam procyon furit

et stella vesani leonis,

sole dies referente siccos;

iam pastor umbras cum grege languido rivumque fessus quaerit et horridi dumeta Silvani, caretque

ripa vagis taciturna ventis.

tu civitatem quis deceat status curas et urbi sollicitus times quid Seres et regnata Cyro Bactra parent Tanaisque discors. prudens futuri temporis exitum

caliginosa nocte premit deus,

ridetque si mortalis ultra

fas trepidat.

15

20

25

30

quod adest memento

[blocks in formation]
« PreviousContinue »