Page images
PDF
EPUB

tur: i. e. in controversiam vocatur, remus, si liceret. Lamb.

ἀμφισβητεῖται. Lamb.

1088 Manenda] Sic legendum, non, ut in lib. vulgatis, manendo: ordo antem et sententia est: In quo statu temporis æterni, omnis ætas, quæcumque post mortem restat, mortalibus est manenda, i. e. perduranda: in quo statu temporis æterni, homines omnem ætatem, quæcumque post mortem restat, necessario permanebunt et perdurabunt: neque umquam de integro hanc lucem intuebuntur, etiamsi eandem materiam, ex qua constabant vivi, temporis longinquitas denuo colligat, et in eundem ordinem atque in eandem posituram redigat. Lamb. Manendo. Gifan.

1089 Denique tantopere in dubiis] Demum vss. 4. stulte id fugimus, quod evitare non possumus; imo si multas ætates viveremus, eadem tamen nos teneret cupiditas vitæ : vss. 7. quæ nullam novam voluptatem afferret, quæ incerta semper, et malis obnoxia: et vss. 8. mors erit æque immortalis et æterna si hodie, ac si cras occupet. Creech.

6

In dubiis trepidare periclis] 'Pericula dubia' dicuntur, quia incertum est utrum quis ex iis salvus evadere possit, necne. sic dicimus ' in dubiis rebus.' Plaut. Mostell. 5. 1. 1. Qui homo timidus erit in dubiis rebus, is nauci non erit.' sic' dubia tempora,' et dubii casus' apud Horatium. Quid est (inquit) quod tantopere trepidemus in rebus adversis et periculosis? nam quantumvis diligenter et accurate vitæ et saluti nostræ cousulamus, moriendum tamen est aliquando. Lamb.

Nec devitari letum pote quin obeamus] Ita interpungendum. 'Letum obire,' dixit et infra, 5. 1419. Gif.

1095 Sed dum abest] Hic m non eliditur. qua de re supra diximus ad illam locum, Corporum augebit numerum,' 1. 437. nunquam (inquit) fruimur bonis præsentibus, sed futu ris semper inhiamus: quæ ubi adepti sumus, alia item quæ absunt, desideramus. recte igitur præcipinat, qui suadent, ut in diem vivamus, ut Hor. Od. 3. 29. 41. ille potens sui, Lætusque deget, cui licet, in diem, Dixisse, Vixi. Cras vel atra Nube polum pater occupato.' Lamb.

1099 Vehat] Sic Hor. Od. 3. 29. 48. Quod fugiens semel hora vexit.' et Virg. Georg. 1. 461. Denique quid vesper serus vehat.' Lamb.

1100 Vitam ducendo] Vitam produ cendo, et diutius vivendo. Lamb. Demimus] Detrabimus, deminuimus. Lamb.

1101 Nec delibare valemus] In quibusdam libris: delibrare, quod et probat Lambinus. In quibusdam : deliberare. Omnia mendose. Vide Indicem. Gif.

Nec delibrare valemus] Nec possu. mus quicquam deripere, seu demere, seu detrahere de tempore mortis. 'delibrare' valet, librum seu corticem de ligno detrahere: quo verbo utitur et Cæsar lib. 7. de Bell. Gall. 'Firmis ramis abscissis, atque horum delibratis ac præacutis cacuminibus.' Unde per translationem deminuere significat, ut supra diximus, delibrare autem habent duo cod. manuscripti, quibuscum congruunt Parisienses :

1091 Certa quidem] Rectius quam alii deliberare, quibuscum consentiunt Certe equidem. Creech.

Certe equidem] Sic in veteribus, et quibusdam vulgatis. Alii: Certa equidem. In quibusdam: Certe quidem. Gif.

6

Aldini antiquiores: quod quidem factum est ex delibrare, cum indocti, sive librarii sive lectores, quod sibi vellet delibrare, non intelligerent. Sententia autem hujus loci hæc est: Non possumus quicquam detrahere, seu demere de tempore mortis, quo Lucret. 4 P

1092 Nec devitare letum pote] Pote, i. e. duvardy, quod possibile' diceDelph. el Var. Clas.

[ocr errors]

minus din mortui simus: id est, etiam si aliquot annis, atque adeo sæculis tardius moriamur, non ideo tamen minus diu mortui erimus. Zoilus, cum hæc legisset, omnia mendose,' inquit. Censorem aliquem loqui putes, cum hoc nomine nihil sit stolidius, nihil pinguius, nibil contemtius. Inane tandem, bellua? omnia mendose? Tu vero omnia mendose: quæ modo aliis non suffuratus es. Lamb. Rectius, delibare. Fab. Mallem hic retinere verbum Lambino placitum. delibare enim refertur ad exiguum illud quod quis ex aliqua re carpit. delibrare autem ad ipsam rem potius pertinet, quæ hoc modo minimum patitur. Tertullianus, ut plura, etiam hoc verbum a Lucretio sumpsit lib. de Anim. cap. 17. Non licet nobis in dubium sensus istos revocare, ne et in Christo de fide eorum delibretur.' Unde forsitan etiam delibrandum rectius in Apologet. ejus legas cap. 21. p. 196. inflati ad delibrandum, derivantes a disciplina in profanum modum.' Sed metaphora non a cortice arboris, sed aquæ derivatione et sulco (juxta Festum in 'delibrare') deducta. Hav.

[ocr errors]
[ocr errors]

1102 Morte peremti] Mortui. Virg. Æn. 6. 163. indigna morte peremti.' idem 9. 453. et primis una tot cæde peremptis.' non celabo lectorem, me scriptum reperisse in lib. manuscriptis, morte perenti, n ante t. Quod eo notandum duxi, ut intelligant tandem omnes literarum studiosi, veteres scripsisse 'peremtum,' 'ademtum,' 'emtum,' 'comtum,' et similia, per m, sine p, ante t: postquam autem Italiam barbaries oppressit, alios scripsisse 'perentum' et simi. lia per n ante t: alios per m, interposito p inter m et t, existimanteis m ante t, sine p, nec scribi debere, nec pronuntiari posse: quorum errorem coarguimus et convicimus in epistola ad lectorem, quam præposuimus commentariis Horatianis. Quod autem

doctus quidam Italus, nulla alia ratione adductus, quam quod libri manuscripti sic habent, etiam hodie scribit dampnare' et temptare;' satis ejus inscitiam ac stuporem mirari non possum. Quasi vero libri veteres sint usquequaque sequendi, et non cum judicio tractandi ac legendi: verbi gratia, in eis fere semper scriptum reperias, 'dampnare,' 'antempna,' 'sompnum,'' solempne,' et similia quamplurima: quam scripturam tamen nemo est mediocriter eruditus, qui non respuat: ant quasi ' tentandi' verbum non oriatur a verbi teneo supino tentum, seu tenta: quæ vel cum m et p scribenda sunt, temptum, temptu: quod si quis dicat, delirus judicetur: vel ne in tentu quidem his litteris m et p locus esse potest, ut scribatur 'tempto.' Lamb.

1103 Condere sæcla] 'Condere sæcla' dictum est vel ut dicimus 'condere frumenta et fructus,' vel ut

[ocr errors]

condere mortuum,' vel ut 'condere lustrum.' Quoquo modo dictum sit, tralatio esse videtur. Sic fortasse Hor. Od. 4. 5. 29. Condit quisque diem collibus in suis.' 'condere' enim 'diem' videtur, qui ad vesperum P venit, et cui dies totus consumtup est. Condere' igitur 'tempora,'' se2 cula,' annos,' dici posse videtur, cui tempora, sæcula, anni consumti et præteriti sunt. Lamb.

1104 Mors aterna] Θάνατος ἀθάναTOS. ut sup. 882. Mortalem vitam mors cui immortalis ademit.' Lamb.

1105 Nec minus ille diu, &c.] I. e. et æque diu mortuus erit ille qui ex hodierno die vivendi finem fecit, atque ille qui multis ante annis interiit. nam cum tempus futurum, sit infinitum, uterque post mortem tempus æque infinitum mortuus manebit, Lamb.

1105 Ex hodierno lumine] Ex hodierno die. Lamb.

CUM de materia, ejusque motibus, (si modo opiniones quæ providentiam impugnent excipias) disputet Lucretius, quis philosophorum prudentius, aut rei ipsi accommodatius? De rebus vero a sensu remotis, de anima ejusque facultatibus disserente nemo vanior aut ineptior. Qualem vero sibi animam effingit? En ipsa adest; substantia corporea tenuis, composita e minutis et volubilibus particulis auræ, aëris, et caloris, quæ ita per totum corpus sitæ sunt, ut parvis intervallis sint a se invicem disjunctæ. His tribus addas quartum nescio quid innominatum persubtile, et maxime mobile, quod in pectore situm sit sensus principium, et imagines ab omnibus rebus venientes percipiat, et tum perfecta et consummata erit Epicuri anima. Breviter, concipe araneum in pyxide, per totam istins pyxidis cavitatem telam texat, mediamque ipse incolat: advolent deinde muscæ, et fila moveant, quo motu excitatus araneus filamenta tractet, muscas irretiat, et captas devoret: hæc concipe, et habebis imaginem Epicureæ

æ captantis eldwλa, qua nulla unam fuerit similior. Hæc vero dig. na sunt philosopho commenta!

Animam non esse corporis harmoniam a vs. 94. ad vs. 136. satis probatum. Inde usque ad 162. frustra animun, dominum viz. vili servo animæ conjungit: vehementi metu concusso animo, laborat anima, fateor, sic tremente citharædo debitos sonos cithara non reddit. Pari successu usque ad vs. 177. animum corporeum esse evincere conatur, quod enim argumentis confirmare debuit, id tanquam certum sibi sumit; pertinaciter enim affirmamus contactum posse esse sine corpore.

Dum vero animam corpoream esse nondum probaverit, quid de illius subtilitate usque ad vs. 231. inquiramus?

Fatendum tamen poëtam evidenter demonstrasse animæ particulas, (si modo corporea foret) debere esse subtiles et volubiles: nec de compositione animæ usque ad vs. 323. litigemus, nam ex aëris, auræ, et caloris seminibus non minus apte compo. nat animum quam ex alicujus alius materiæ particulis. Quod vero vs. 280. tribus hisce rebus quartum aliquod innominatum addat, ideo confitetur nullum genus corporis concipi aut excogitari posse, quod sensus sit principium.

Prudenter autem tenuis animi salutem denso validoque corpori commendat usque ad vs. 350. et usque ad vs. 370. corpori etiam facultatem sentiendi largitur. Quid autem stultius? quid a communi sensu remotius? Quid denique ipsius placitis minus accommodatum? Unde enim corpus sit sensus particeps cui nihil quartæ istius innominatæ rei immiscetur? Deinde ad vs. 396. contra Democritum feliciter disputet: nec repugno, non enim inquiro utra sententia potior sit, dum utraque est absurda. Et ut modo animum corpori conservandum credidit, sic ad vs. 417. corporis custodiam vicissim animo commendet. Istam tutelam non invideo. Argumenta vero quibus ipsum animum expugnat, consideremus.

Primum a vs. 425. ad vs. 445. tenuem et subtilem corpoream substantiam, qualem animum supponit esse, distrahit et dispergit. Atque id fiat per me licet, corporeus sit animus, et quamvis crassus, et e particulis implexis conjunctus sit, eum tamen dissolubilem fatebor.

Secundum a vs. 445. ad vs. 459. Tertium a vs. 460. ad vs. 464. et quartum a vs. 464. ad vs. 473. nihil efficiunt animum enim una cum corpore nasci, adolescere, et senescere minime sentimus; corpus nasci, ado

lescere, atque senescere sentimus, in animo neque decrementum neque incrementum experimur; at vero in infante non viget animus, in sene deficit: quo argumento? nempe ineptus est puer, et senex desipit. Similiter artificem peritissimum in machina colloces, aliæ vero partes istius machinæ nimis rigescant, aliæ sint æquo flaccidiores, deterantur aliæ, aliæ autem nimis turgescant: et deinde stulte expectabis ordinatos motus, licet maxime elaboret peritissimus ille artifex. Deinde curas luctumque suscipit animus. Ergo est dissolubi lis: quia viz. (alia non jam occurrit ratio) luctus penetrans et curæ edaces alibi appellantur. Digna mortali et corporeo animo ista ratiocinatio! Quarto autem argumento eadem responsio, quæ secundo, satisfacit.

Tribus sequentibus argumentis a vs. 475. ad vs. 524. medici respondeant, quanquam nil opus est responso: crura vacillent, tardescat lingua, et natent oculi, quid hæc ad animum? Jurgia denique gliscant; neque id quidem mirum, quemadmodum quantumlibet alioquin peritus fuerit citharistes, non poterit tamen non dissonantes cantilenas exprimere, si perturbate intenderis, ac distenderis chordas citharæ, quæ harmonice ante pulsabatur. Similiter in morbo Epileptico ater ille humor organa deturbat, atque inde isti motus incompositi. Cum vero organa tantum afficiat et debilitet morbus, quid aliud restituat medicina? Septimum a vs. 525. ad vs. 546. asserit animam hominis membratim morientis sensim deficere atque interire: quasi frigescere non possunt artus nisi anima etiam frigescat: hoc vero argumentum supponit animam corpoream esse et per totum corpus diffusam, quod nondum probavit, et certo scio nemo unquam demonstrabit.

Octavum a vs. 547. ad vs. 556. nihil agit, neque enim ab alio intelligendi

aut ratiocinandi vim habet anima, quemadmodum auris audiendi, ant oculus videndi mutuatur; verum a seipsa id habet, ac idcirco mirum non est, si sejuncta a corpore auris non audiat, neque sejunctus oculus videat, secreta autem a corpore mens intelligat ac ratiocinetur.

Nono a vs. 557. ad vs. 578. hoc modo respondendum: Ut dum videmus militem gladio aliisque armis pugnantem, non dicimus tamen illum armis destitutum non posse plagam ullam inferre, cum manus adhuc suppetant quibus infligere ictus possit: sic cum anima membris undique, ut panoplia quadam induatur, organisque adeo corporis varias functiones obeat, dicendum tamen non est, ubi istum omnem quasi militarem apparatum exuerit, nullam ipsi neque intelligendi neque sentiendi superesse functionem.

Decimi argumenti a vs. 589. ad vs. 590. vires nemo agnoscet, nisi qui senserit animum esse quasi fundamentum totius animalis, et corpus animo tanquam sale aliquo condiri ne fæteat et putrescat.

Undecimum a vs. 591. ad vs. 605. nihil aliud est quam in verbo lusus; ideo enim vim aliquam videtur habere, quia ista spirituum defectio appellatur animi deliquium.

Duo sequentia a vs. 606. ad vs. 623. negant animam exire posse integram nisi per fauces expiretur, nec absurde quidem, si corporeus foret animus. Addunt insuper animam futuram dissolutionem metuentem ægre atque invito exire; respondet apud Ciceronem Cato, 'Quid quod sapientissimus quisque æquissimo animo moritur, stultissimus iniquissimo? Nonne vobis videtur animus is, qui plus cernat et longius, videre se ad meliora proficisci? Ille autem cujus obtusior acies, non videre? Equidem efferor studio patres vestros, quos colui et dilexi, videndi; neque vero eos so

lum convenire aveo, sed illos etiam, de quibus audivi, et legi, et ipse conscripsi. Quo quidem me proficiscentem, haud scio quis facile retraxerit. Quod si quis Deus mihi largiatur ut ex hac ætate repuerascam, et in cunis vagiam, valde recusem; nec vero velim, quasi decurso spatio a calce ad carceres revocari.' Demum affirmant, animum, quoniam in pectore hominis semper situs est (si Epicurum viz. audiamus) extra pectus non posse integrum manere: quasi aves in nido natæ extra illum versari nequeant.

Decimum quintum a vs. 624. ad vs. 633. ejusdem est cum reliquis farinæ, et vulgus sapit. Nec decimum sextum a vs. 634. ad vs. 669. tam fuse explicasset poëta, si motum animalem, eaque instrumenta quæ isti per ficiendo inserviunt perspexisset. Sequenti a vs. 670. ad vs. 678. Plato et Pythagoras respondeant, istos enim solos premit, et alia jam ago. Decimum septimum et octavum a vs. 679. ad vs. 712. supponunt animum corporeum per totum corpus diffundi, et cunctis illius partibus alligari, quo nihil falsius aut absurdius: in capite, tanquam princeps in solio, residet, ibique dominatur.

Quam futulis sit ista a vs. 713. ad vs. 740. de vermibus observatio omnes sentiunt, qui vermes in terra, planta, caseo, rebus profecto nunquam animatis genitos viderunt.

Qui animarum transmigrationem defendunt, isti effugiant nodos quos nectit poëta a vs. 741. ad vs. 769. Et deinde a vs. 770. ad 776. absurdus foret animus, nisi cuperet corpus vividum et vigens, fugeretque senio confectum. De sequentibus a VS.

777. ad vs. 784. isti videant, si qui sint, qui Pythagoricas nugas aliquid esse putent. Quoniam vero vigesimum quartum a vs. 785. ad vs. 800. idem est cum decimo quarto, ideo non alia hic quam illic adhibenda est responsio.

A vs. 801. ad vs. 866. rem immortalem rei mortali conjungere præstantissimis philosophis nondum visum fuit incongruum aut absurdum: Deinde contra vs. 807. ad vs. 829. quartum genus rerum constituo, incorporeas viz. substantias immortales: idque impudenter negabit Epicurus, cum Deos suos æternos et indissolubiles constituerit. Demum a vs. 830. ad vs. 841. luctu penetranti affici, et curis edacibus vexari animum, et corpore morbis quibusdam correpto illum debitas functiones exercere non posse confitemur, at vero animum inde fieri mortalem pertinaciter negamus.

Jam vero copiosius ostenderem frustra hæc omnia argumenta congerere et explicare Lucretium, mortis enim metum non tollunt; quippe iis qui bonis prosperisque rebus utuntur, quid calamitosius ista morte, quæ sit σrépnois alothoews? et miseris talem mortem proponere qua extinguantur penitus, sicque miseriarum sit finis, perinde est ac si jactato tempestatum sævitia proponatur naufragium, quo submersus suffocatusque procellam deinceps sensurus non sit. Hoc est egregium, quod præstant Epicuri dogmata, solatium; quod tamen, quale quale est, bonis omnibus et piis invisum ac ingratum, et impios solos, quos nulla philosophia curare debuit, juvabit. Creech.

« PreviousContinue »