Page images
PDF
EPUB
[ocr errors]

6

tuus: mancipium vero illius. M. Tull. ad Cur. eod. lib. Attici quin proprium te esse dicis mancipio et nexu, meum autem usu et fructn, contentus isto sum. Id enim cujusque proprium est, quo quisque fruitur, atque utitur.' Plautus Curculione 4. 2. 8. Quis tibi hanc dedit mancupio? aut unde emisti? fac sciam.' Arnob. lib. 2. Quam si sentiunt animæ, et tactui ejus atque incursionibus cedunt, usu et fructu illis est vita, non mancipio tradita.' Cum his congruunt illa M. Tull. lib. 1. Tusc. Quæst. 'At ea quidem (natura) dedit usuram vitæ, tanquam pecuniæ, nulla præstituta die.' Lamb. Lucil. apud Nonium, 'Cetera contemnit, et in usura omnia ponit Non magna; proprium vero nil neminem habere.' Dominium et proprietas, mancupium est. Vide Sigonium et juris interpretes. Faber.

985 Respice] Retro aspice tempus præteritum. Lamb.

986 Quam nascimur ante] Ante quam nascimur. Lamb.

987 Hoc igitur speculum] Ut, quemadmodum præteritum tempus, quo non fuimus, nihil ad nos pertinet, ita neque futurum, quo non erimus, quicquam nos attingat. Lamb.

988 Exponit] Proponit, foris ponit, et expromit. Lamb.

Post mortem denique] Hæc conjuncte lego cum superioribus. Lamb.

989 Num quid ibi, &c.] Ibi, nempe in tempore præterito, quo non fuimus. Lamb. In tempore præterito, Lambinus: alii, in tempore post mortem futuro. Creech.

991 Atque ea nimirum] Hic versus erat depravatus in omnibus libris impressis, in quibus ita legitur, Atqui animarum etiam, quæcumque Acherunte profundo. integer et incorruptus in tribus codicibus manuscriptis, quos secuti sumus. accedit Priscianus, qui lib. 1. hunc versum ita legit: Atque ea nimirum quæcunque Acherunte pro

fundo, ubi docet Acherunte, legendum per u, non Acheronte per o: idque more veterum. Nunc Lucretii sen. tentiam explicemus. Atque ea (inquit Lucret.) omnia quæ poëtæ prodiderunt esse apud inferos, Tantali, Tityi, Sisyphi, Danaidum pœnæ, Cer. berus, Furiæ, Tartarus, &c. sunt nobis in vita, nosque vivos exercent, la. cerant, excruciant, exterrent, fodicant. Ad hunc locum pertinent, quæ scribit Servius ad illum versum, 'Cernere erat, per tota novem,' &c. En. 6. 596, his verbis: Sane de his omnibus rebus mire reddidit rationem Lucretius, et confirmat, in nostra esse vita omnia, quæ finguntur de Inferis: dicit enim, Tityon amorem esse, hoc est libidinem: quæ secundum physicos et medicos in je core est, ut risus in splene, iracundia in felle,' &c. Lamb. Ut mortis metum hominum animis penitus evelleret vss. 46. poëtarum fabulas, de Tantalo vss. 6. de Tityo vss. 11. de Sisy. pho vss. 8. de filiabus Danai vss. 8. de Cerbero, Furiis, et lacu Sulphuris vss. 13. commode explicat et illustrat: quippe istæ fabulæ narrantur de vivis. Superstitiosus est TantaIns; Tityus vero ille qui fœda libidine captus et victus ducitur: Sisyphus repræsentat illum qui imperia et magistratus impotenter ambit, nec unquam est voti compos. Filia Danai sunt cupidi, et insatiabiliter avari. Cerberum autem, Furias, et id genus reliqua inter carnifices requiras; seu potius in ipsa, maximo isto tortore, impiorum conscientia. Creech.

Atque] Ita omnes Veteres. Marullus: Atqui. Et ita valg. male. Gifan.

993 Nec miser impendens] Eurip.Oreste : Κορυφῆς ὑπερτέλλοντα δειμαίνων πέο τρον 'Αέρι ποτᾶται, καὶ τίνει ταύτην δίκην. Sed apud Homer. alia pœna Tantalus afficitur: quam Hor. attigit Sat. 1. 1. 68. Tantalus a labris sitiens fugien

tia captat Flumina.' M. Tull. Tuscul. Quæst. lib. 1. ex vetere aliquo poëta: 'Mento summam aquam attingens, siti enectus Tantalus.' Lamb.

994 Cassa formidine] Inani metu. Lamb.

996 Casumque] Lusus quidem et scomma in ista voce, et casus saxum impendens et casurum respicit: iste lusus forsan puerilis, sed maximi viri ingenio nonnunquam abutuntur. Creech.

Quemcumque ferat fors] Ita legi debet; et ita scriptum est in libris antiquis, nam vulgati mendose habent, Quem cuique ferat fors. Lamb.

997 Nec Tityon volucres] Hor. Od. 3. 4. 77. Incontinentis nec Tityi jecur Relinquit ales, nequitiæ additus Custos.' Lamb.

Jacentem] Porrectum, projectum. Lamb.

998 Nec, quoi sub magno] In quibusdam libris: quod. In aliis: qui. Ex iis feci, quoi. Ut supra, 1. 593. et 617. Quidam libri: Ne quid. Gifan.

Nec quod sub magno] Nec certe possent, aut possint perpetuo reperire quicquam, quod sub Tityi pectore scrutentur et pascantur: quoi autem, quod vult Zoilus, ferri non potest. Lamb.

999 Possent] Ita vet. libri. Marullus: possunt. Lambinus: poterunt. Gifan.

1000 Quamlibet immani, &c.] I. e. quantumvis magnum terræ spatium suo corpore occupet, de quo sic Virg. 6. 596. per tota novem cui jugera corpus Porrigitur: rostroque immanis vultur adunco Immortale jecur tondens, fæcundaque pœnis Viscera,' &c. Lamb.

Projectu] Ad hæc verba Virg. Æn. 3. 699. Projectaque saxa Pachini Radimus:' Projecta si secundum consuetudinem dicatur, intelligitur Abjecta: si secundum Veteres Projecta porro jacta, ut alibi ait Æn. 10. 587.

6

Projecto dum pede lævo Aptat se pugnæ.' Macrob. Sat. 6. 4. Frustra vero hæc, nec ad veteres fugiendum; Liv. 22. 20. Nec Continentis modo projectas oras præter vecta.' Creech.

1001 Qui non sola novem, &c.] Nota Tityi moles: Viscera præbebat Tityus lanianda, novemque Jugeribus distractus erat:' Ov. Met. 4. 457. Per tota novem cui jugera corpus Porrigitur:' Virg. 6. 596. Creech.

Dispensis] H. e. dispansis et dis. tentis, a verbo dispando. sic autem legendum censet Turneb. (Adv. 22. 19. ubi tamen dispessis legitur) cum libri vulgati habent dispersis. Lamb. Dispensis legas an dispansis, non magnopere certandum putem. Sed dispersis, quod alii prætulerunt, plane damnandum putem. Faber. Alii dispersis, imperite. Creech. Ita Turneb. Adv. 22. 19. malebat, quam dispersis. Sed non nisi tanquam conjectarium et arbitrarium accipi volebat. Secutus eum Lambinus est. Apud Tur neb. etiam 1. c. legimus: Quod non sola novem, &c. Preig.

1002 Obtineat] Quidam veteres : Optineat, antiquo more. Gifan.

1005 Sed Tityus nobis] Amator (inquit) Tityus est. lege Macrob. 1. 10. in somn. Scip. de Inferorum pœnis. Lamb. Adde etiam Servii notam ad Virg. 6. 596. Sane de his omnibus (inquit) rebus mire reddit rationem Lucretius: et confirmat in nostra vita esse omnia quæ finguntur de Inferis. Dicit enim Tityon amorem esse, h. e. libidinem: quæ secundum physicos et medicos in jecore est: sicut risus in splene, iracundia in felle. Unde etiam exesum a vulture dicitur renasci: etenim libidini non satisfit, re semel peracta, sed recrudescit semper.' unde ait Horat. (Od. 4. 3. 77.) Incontinentis aut Tityi jecur.' Ipse etiam Lucretius dicit per eos, super quos jamjam casurus imminet lapis, superstitiosos significari: qui inani

ter semper verentur: et de Diis, et cælo, et locis superioribus male opinantur. Nam religiosi sunt, qui per reverentiam timent. Per eos autem, qui saxum volvunt, ambitum vult et repulsam significari: quia semel repulsi petitores ambire non desinunt. Per rotam autem ostendit negotiatores, qui semper tempestatibus turbinibusque volvuntur.' Hav.

1006 Anxius angor] Anxius angor sic dictum, ut illud, 'sonitu sonanti,' 1.826. Lamb.

1007 Torpedine] Ita veteres nostri, et aliorum fere. In quibusdam veteribus cuppedine; quod irrepsisse pnto ex aliis locis, infra lib. 5. et 6. Vide Indicem, Cuppedo.' Similia vide supra, vers. 742. Contra, Marullus ex hoc loco mutarat infra, lib. 5. et 6. torpedine pro cuppedine supposito. Gifan.

Cuppedine cura] Codex Vatic. Memm. et Bertinian. habent, cuppedine curæ, quos secutus sum: alii et plerique vulgati, torpedine curæ. Quod autem Thrasones quidam audent dicere, Marullum ex hoc loco torpedine, pro cuppedine, supposuisse, 5. 46. et 6. 24. hoc ego eum puto, ut multa alia, in virum doctissimum et clarissimum ementiri. Lamb. Illud torpedine, ne quid dissimulem, non exprimit sententiam quam desidero, et quam velle videbatur Poëta eloqui. Scio equidem dici posse anxiam ejus animo perpetuo inhærere curam, quæ vulture, ejus fibris assidue immorante significetur, et torpedo curæ' vocetur: sed Lucretius curam amoris, quæ cupiditatis est, videtur explicare voluisse. Itaque legendum esse puto Aut alia quavis scindunt cuppedine curæ. In quam emendationem eo sum propensior, quod maxima harum vocum affinitas est in literatura, et quod 6. 24. ubi cuppedo perspicue scribendum est, in libris quibusdam torpedo reperitur: Et finem statuit cuppedinis atque timoris.' torpedinis enim atque

[blocks in formation]

1008 Sisyphus] Ambitiosus (inquit) in hac vita Sisyphus est. Lamb.

1009 Qui petere a populo fasceis] Qui petere a populo honores, &c. Lamb.

1010 Imbibit] Imbibit petere, i. e. induxit in animum petere; hoc sibi persuasit, honores esse petendos: certum ac deliberatum ei est honores petere. sic loquitur 6. 71. ut ex ira pœnas petere imbibat acreis.' et ita M. Tull. Orat. pro Quinetio: 'Quod si facere nolit, atque imbiberit ejusmodi rationibus illum ad suas conditiones perducere: sese nihil precari,' &c. sic enim hic locus legendus, et ita impressum est in libris Manutianis. Atque hoc de verbo lege cap. 5. lib. 1. Var. lect. M. Antonii Mureti. Verumtamen Jo. Auratus imbitat legendum existimat. ' Imbitat' autem vult esse verbum ab in et ito, as, at. Ego imbibit in hanc significationem non ausim ex omnibus libris, et pæne dicam, ex tota lingua Latina exterminare. Quin tutatur hanc scripturam, et hanc hujus verbi significationem illud ex Arnob. lib. 5. adv. Gent. Qui sub specie cultionis plus in eos ingeratis maledictionum et criminum, quam si aperte hoc facere confessis maledictionibus combibissetis.' nam apud Arnobium combibissetis, interpretor 'constitutum et fixum in animis haberetis.' Lamb. Sibi in animum induxit. Faber. Vide quæ notamus ad 6. 71. Preig.

Et semper vicl. tristisque recedit] Sie Horat. Epist. ad Quinct. 1. 16. 35. Pone, meum est: pono, tristisque recedo.' Lamb.

1012 Atque in eo semper] Cod. Vaticanus habet, Atque ideo semper, &c. Iccirco autem Epicurus negabat, sa

[ocr errors][merged small]

pientem ad remp. accessurum. Horatius in ea quam modo commemoravi epistola, pulchre ostendit, populareis honores esse admodum incertos, fluxos, et caducos. Pausanias in Atticis hoc amplius graviter asseverat, nondum cuiquam, qui sese effuse ad remp. gerendam contulerit, seseque auræ populari crediderit, optabilem exitum contigisse. Verba ejus sunt hæc: E δέ μοι λελέχθαι, δοκεῖ, ἄνδρα ἀφειδῶς ἐσπεσόντα ἐς πολιτείαν, καὶ πιστὰ ἡγησάμενον τὰ τοῦ δήμου, μήπω καλῶς τελευτῆσαι. Lamb.

In eo] Quidam codex: ideo. Lamb. 1013 Hoc est adverso, &c.] Hoc facere (inquit) est nixantem adverso monte saxum trudere. sic de Sisypho vetus quidam poëta, apud M. Tull. 'Quod Sisyphu' versat Saxum sudans nitendo, neque proficit hilum.' Lamb.

1015 Equora campi] Planitiem campi. Lamb. Ita de Babyloniis Cic. de Divin. 1. 93. 'in camporum patentium æquoribus habitantes.' Adde Virg. Georg. 1. 50. 2. 541. 3. 195. En. 7. 738. 9. 68. 10. 511. 12. 742. Nonium atque Ind. Lucret. contra, 6 campos salis' et 'liquentes' de mari Virg. En. 10. 214. et 6. 724. Imo de planitie cœli dixit æquora Attius apud Nonium in 'sonere,' hisce: 'Concussa repente æquora cæli,' &c. Hav.

1016 Deinde animi ingratam] Deinde (inquit) animum pascere semper bonis rebus, et numquam iis ex rebus explere, neque satiare. quod fit cum, redeuntib. annis, tanta rerum, quas terra parit, copia fruentes, numquam explemur tamen: hoc est aquam in dolium pertusum congerere; quod de Danai puellis fabulantur poëtæ. Nonius Marcell. hos versus profert in verbis' explere' et 'satiare:' atque ita interpretatur, 'explere quidem animum bonis rebus, sed numquam satiare.' quasi explere' sit minus quam 'satiare.' Sed errat, mea quidem sententia. Virg. Æn. 1. 717.

'Expleri mentem nequit, ardescitque tuendo Phœnissa,' &c. Idem 3. 630. 'Nam simul expletus dapibus vinoque sepultns,' &c. Quis non videt, hic expleri' et 'expletus' idem valere quod satiari et satiatus? sic iterum Lucret. inf. 1020. 'Nec tamen explemur vitai fructibus unquam,' Lamb.

1017 Atque explere bonis rebus s.] Ordo: atque explere numquam, numquamque satiare bonis rebus. hunc versum profert Nonius (ut dixi) duobus locis. Taleis autem describit lenas Argyrippus ille apud Plaut. Asin. 1. 3. 15. qualeis hic Lucretius homines nimium vitæ cupidos, et infinita vivendi cupiditate ardenteis : 'Qui modu'st dandi? nam numquam tu quidem expleri potes. Modo cum accepisti, haud multo post aliquid, quod poscas, paras.' Lamb.

1018 Circum cum redeunt] Cum revolvuntur, orE TEPIÉρXOVTaι, ex quo appellantur éviavrol, quasi in se redeuntes, et anni meρimλóμevoi ab Homer. dicti, quasi mepiñoλoúμevoɩ. Lamb.

1021 Puellas] Danaidas, cum dolio. Faber.

1022 Laticem pertusum congerere in vas] Hor. Od. 3. 11.25. Audiat Lyde scelus, atque notas Virginum pœnas, et inane lymphæ Dolium, fundo pereuntis imo, Seraque fata.' ad quem locum plura. Lamb.

1023 Potestur] Ita loquebantur veteres. cum jungebatur huic verbo infinitivus passivus. Quadrigarius Annal. 3. Adeo memorari non potestur.' Cælius Annal. 1. ‘Cum jure sine periculo bellum geri poteratur.' Virg. Æn. 8. 402. Quod fieri ferro, liquidove potestur electro.'sic enim legunt Nonius et Priscianus, reclamante Politiano, qui legendum contendit, potest electro. Vide quæ notavimus supra ad illum locum 1. 1043. Dum veniant aliæ, ac suppleri summa quea. tur.' Lamb. Plautus in Merc. 3. 2. 10. Demum igitur, cum Senex sis,

tune in otium Te colloces, dum potestur.' Pacuvius apud Nonium: 'Siqua potestur investigari via.' et Ennius apud Diomedem: Nec retrahi potestur imperiis.' Creech. Adductis a Lambino aliisque exemplis adde Plaut. Rud. 4. 4. 20. Ut nequitur comprimi.' Preig.

1026 Hæc] Qui. Gifan.

1028 Insignibus insignis] Captavit formulam Poëta, qualem usurpabant, quoties justam pœnarum retributionem significare vellent. Ut in notis sima illa: κακὸν κακῶς ἀπολέσαι, quæ non apud Comicos modo, ut Aristoph. Plut. 1. 2. 8. El μǹ opáσeis yap, ἀπό σ ̓ ὀλῶ κακὸν κακῶς. Sed in sacris literis occurrit, Matth. 21. 41. Kakous kakŵs àπoλéσei auTOús. Adde Lucian. Icaromenippo, pag. m. 303. Kakol κακῶς ἀπολοῦνται σμερδαλέῳ κεραυνῷ. Eodem allusum saltem ab Aristophane, rursus in Equitibus; Act. 1. sc. 2. 'Aλx', & 'yáð', ovdè μovoikǹv èñíoraμαι Πλὴν γραμμάτων, καὶ ταῦτα μέντοι Kakà kakŵs. Et forte a nostro, supra, vers. 911. 'Misero misere, aiunt, omnia ademit Una dies infesta tibi tot præmia vitæ.' Preig.

[ocr errors]

Sed

Scelerisque luela] Et carcer, kaтà ovveeow, sceleris expiatio et pœna. Sic ego hunc locum explico. nonnulli codices typis excusi, in quibus sunt Aldini antiq. et quidam manuscr. habent, scelerisque numella. Est autem numella' (ut docet Nonius) machinæ genus ligneum ad discruciandos noxios comparatum, quo et collum et pedes immittunt. Festus autem scribit, genus esse vinculi, quo quadrupedes deligantur.' Plaut. Asin. 3.2. 5. Nervos, catenas, carcerem, numellas, pedicas, boias.' Ego quid sibi velint hæc scele risque numella, non video. quare vulgatam et receptam scripturam probo. Lamb. Ita (lucla) legendum. Vide Indicem. In quibusdam vett. numela; vel, ut in aliis, numella. Gifan. A fugio et caveo, 'fugela,' cautela,'

ita 'luela' a luo. Ceterum de robore, saxo, numella (nam et hic quidam ita legunt pro luela) pice, lamna, tædis, et aliis id genus, adeundi Plauti, Juvenalis, et Tertulliani Interpretes. Saxum autem illud Tarpeium est. Faber.

1029 De saxo jactus deorsum] Ita Lambinus, ex libro quodam, in quo erat deorum. In aliis omnibus: eorum. Gifan. ed. pr.

Et horribilis de saxo jactu, deors.] Sic restitui facili conjectura ductus. Nam cum reperissem in quodam cod. pervetusto, jactus deorum: sæpeque in hoc loco hæsissem, neque viderem quo pertineret vox corum, quæ est in vulgatis et plerisque manuscriptis, facile adductus sum, ut reponerem deorsum. Neque est quod quemquam moveat, quod hoc loco sit trisyllabum: cum in 2. 230. sit dissyllabum, ibi, 'Nam per aquas quæcumque cadunt, atque aëra deorsum.' et item alibi. fit enim hoc idem in aliis vocibus, ut in 'suevit,' 'suadet,'' seorsum: nempe, ut modo sint dissyllabæ, modo trisyllabæ : ut hoc lib. sup. 499. Conturbatur, et (ut docui) divisa seorsum, Disjectatur eodem illo,' &c. 4. 369. 'Aër,id quod nos umbram perhibere suemus.' et 2. 202, ' Quin vacuum per inane deorsum cuneta ferantur.' dejiciebantur autem olim de saxo Tarpeio, qui falsum testimoum dixisse convicti erant, ut refert Gell. 20. 1. in extr. et perduellionis rei, idque jussu tribuni plebis, Hor. Sat. 1. 6. 39. audes Dejicere e saxo civeis, aut tradere Cadmo?' Quidam putant legi posse deossum, antique, pro deorsum. Lamb. Saxum Tarpeium; Hor. Sat. 1. 6. 39. 'Audes Dejicere e saxo cives; aut tradere Cadmo.' Creech.

[ocr errors]

Jactus deosum] Ita Nos. Lambinus, ex lib. quodam, in quo erat, deorum, fecit, deorsum. Sæpe r pro s. ut 5. 1092. Gif. in ed. post. Vide eum et 6. 334.

« PreviousContinue »