Page images
PDF
EPUB

Nimirum summi ducis est occidere Galbam
Et curare cutem; summi constantia civis
Bebriaci in campo spolium affectare Palatî
Et pressum in faciem digitis extendere panem.
Quod nec in Assyrio pharetrata Semiramis orbe,
Mosta nec Actiacâ fecit Cleopatra carinâ.
Hîc nullus verbis pudor aut reverentia mensæ.
Hic turpis Cybeles et fractâ voce loquendi
Libertas, et crine senex fanaticus albo

Sacrorum antistes, rarum ac memorabile magni
Gutturis exemplum, conducendusque magister.
Quid tamen exspectant, Phrygio quos tempus erat jam
More supervacuam cultris abrumpere carnem ?
Quadringenta dedit Gracchus sestertia, dotem
Cornicini; sive hic recto cantaverat ære.
Signatæ tabulæ dictum Feliciter! Ingens
Cœna sedet: gremio jacuit nova nupta mariti.
O proceres, censore opus est an haruspice nobis?
Scilicet horreres, majoraque monstra putares,
Si mulier vitulum, vel si bos ederet agnum?
Segmenta, et longos habitus, et flammea sumit,
Arcano qui sacra ferens nutantia loro

90

95

100

105

Sudavit clypeis ancilibus. O pater Urbis,

Unde nefas tantum Latiis pastoribus? unde
Hæc tetigit, Gradive, tuos urtica nepotes?

Traditur ecce viro clarus genere atque opibus vir:
Nec galeam quassas, nec terram cuspide pulsas,
Nec quereris patri? Vade ergo et cede severi
Jugeribus campi, quem negligis! Officium cras
Primo sole mihi peragendum in valle Quirini,

110

115

Quæ causa officii? Quid quæris? Nubit amicus,
Nec multos adhibet. Liceat modò vivere; fient,
Fient ista palàm, cupient et in acta referri.
Interea tormentum ingens nubentibus hæret,
Quòd nequeunt parere, et partu retinere maritos.
Sed melius, quòd nil animis in corpora juris
Natura indulget. Steriles moriuntur, et illis
Turgida non prodest conditâ pyxide Lyde,
Nec prodest agili palmas præbere Luperco.

Vicit et hoc monstrum tunicati fuscina Gracchi,
Lustravitque fuga mediam gladiator arenam,
Et Capitolinis generosior, et Marcellis,

120

125

Et Catulis, Paullique minoribus, et Fabiis, et

Omnibus ad podium spectantibus. His licet ipsum

130

Admoveas, cujus tunc munere retia misit.

Esse aliquid Manes, et subterranea regna,
Et contum, et Stygio ranas in gurgite nigras,
Atque unâ transire vadum tot millia cymbâ,
Nec pueri credunt, nisi qui nondum ære lavantur.

135

Sed tu vera puta. Curius quid sentit, et ambo
Scipiadæ, quid Fabricius, manesque Camilli,
Quid Cremeræ legio, et Cannis consumpta juventus,
Tot bellorum animæ, quoties hinc talis ad illos
Umbra venit? Cuperent lustrari, si qua darentur
Sulphura cum tædis, et si foret humida laurus.
Illuc, heu! miseri traducimur. Arma quidem ultra
Littora Juvernæ promovimus, et modò captas
Orcadas, ac minimâ contentos nocte Britannos:
Sed quæ nunc populi fiunt victoris in urbe,
Non faciunt illi, quos vicimus.-

140

145

SATIRA III.

QUAMVIS digressu veteris confusus amici,
Laudo tamen, vacuis quòd sedem figere Cumis
Destinet, atque unum civem donare Sibyllæ. ¡
Janua Baiarum est, et gratum littus amoenie
Secessûs. Ego vel Prochytam præpono Suburæ.
Nam quid tam miserum, tam solum vidimus, ut non
Deteriùs credas horrere incendia, lapsus
Tectorum assiduos, ac mille pericula sævæ
Urbis, et Augusto recitantes mense poëtas?
Sed dum tota domus rhedâ componitur unâ,
Substitit ad veteres arcus madidamque Capenam.
Hîc, ubi nocturnæ Numa constituebat amicæ,
Nunc sacri fontis nemus et delubra locantur
Judæis quorum cophinus fœnumque supellex.
(Omnis enim populo mercedem pendere jussa est
Arbor, et ejectis mendicat silva Camoenis.)
In vallem Egeria descendimus, et speluncas
Dissimiles veris. Quantò præstantius esset
Numen aquæ, viridi si margine clauderet undas
Herba, nec ingenuum violarent marmora tophum ?
Hîc tunc Umbricius, Quando artibus, inquit, honestis
Nullus in Urbe locus, nulla emolumenta laborum,
Res hodie minor est, herè quàm fuit, atque eadem cras
Deteret exiguis aliquid: proponimus illuc

Ire, fatigatas ubi Dædalus exuit alas,

Dum nova canities, dum prima et recta senectus,

5

10

15

20

25

Dum superest Lachesi, quod torqueat, et pedibus me
Porto meis, nullo dextram subeunte bacillo.
Cedamus patriâ: vivant Artorius istîc

Et Catulus: maneant, qui nigrum in candida vertunt,
Quis facile est ædem conducere, flumina, portus,
Siccandam eluviem, portandum ad busta cadaver,
Et præbere caput dominâ venale sub hastâ.
Quondam hi cornicines, et municipalis arenæ
Perpetui comites, notæque per oppida buccæ,
Munera nunc edunt, et verso pollice vulgi

30

35

Quem libet occidunt populariter: indè reversi

Conducunt foricas; et cur non omnia? quum sint,
Quales ex humili magna ad fastigia rerum

Extollit, quoties voluit Fortuna jocari.

40

Quid Romæ faciam? Mentiri nescio: librum,

Si malus est, nequeo laudare et poscere: motus
Astrorum ignoro: funus promittere patris

Nec volo, nec possum : ranarum viscera nunquam
Inspexi. Ferre ad nuptam, quæ mittit adulter,
Quæ mandat, nôrunt alii: me nemo ministro
Fur erit, atque ideo nulli comes exeo, tanquam
Mancus, et exstinctæ corpus non utile dextræ.
Quis nunc diligitur, nisi conscius, et cui fervens
Estuat occultis animus, semperque tacendis?
Nil tibi se deberé putat, nil conferet unquam,
Participem qui te secreti fecit honesti.

Carus erit Verri, qui Verrem tempore, quò vult,
Accusare potest. Tanti tibi non sit opaci

Omnis arena Tagi, quodque in mare volvitur aurum,
Ut somno careas, ponendaque præmia sumas

45

50

55

Tristis, et a magno semper timearis amico.

Quæ nunc divitibus gens acceptissima nostris,
Et quos præcipuè fugiam, properabo fateri,
Nec pudor obstabit. Non possum ferre, Quirites,
Græcam urbem quamvis quota portio fæcis Achæi ?
Jam pridem Syrus in Tiberim defluxit Orontes,
Et linguam, et mores, et cum tibicine chordas
Obliquas, nec non gentilia tympana secum
Vexit, et ad Circum jussas prostare puellas.
Ite, quibus grata est pictâ lupa barbara mitrâ.
Rusticus ille tuus sumit trechedipna, Quirine,
Et ceromatico fert niceteria collo.

60

65

Hic altâ Sicyone, ast hic Amydone relictâ,

Hic Andro, ille Samo, hic Trallibus, aut Alabandis,

70

Esquilias dictumque petunt a vimine collem,

Viscera magnarum domuum dominique futuri.

Ingenium velox, audacia perdita, sermo
Promptus et Isæo torrentior. Ede, quid illum

Esse putes? quemvis hominem secum attulit ad nos :
Grammaticus, rhetor, geometres, pictor, aliptes,
Augur, schoenobates, medicus, magus: omnia novit.

75

Græculus esuriens in cœlum, jusseris, ibit.

80

Ad summam, non Maurus erat, neque Sarmata, nec Thrax,
Qui sumpsit pennas, mediis sed natus Athenis.
Horum ego non fugiam conchylia? Me prior ille
Signabit? fultusque toro meliore recumbet
Advectus Romam, quo pruna et cottana vento?
Usque adeò nihil est, quod nostra infantia colum
Hausit Aventinum baccâ nutrita Sabinâ?
Quid, quòd adulandi gens prudentissima laudat

85

« PreviousContinue »