Page images
PDF

ad libros, unde peti possent, remisi. - Inilio adnotationem criticam ab exegetica prorsus separare constitueram. Sed cum animadverterem, ea re multum spatii absumi, consilium hoc abieci et tantum in Gaji Institutionibus retinui.

Indices uberes et apte institutos in huiusmodi praesertim operibus magno doctioribus usui esse, me non fugit. Sed cum a tironibus minus desiderentur, et nec pretium libri in eorum incommodum hac de causa augeri, nec hunc ipsum diutius premi bibliopola vellet, indices post, quam primum tamen, confici et suo parabiles pretio separatim edi placuit.

His de consilio, quod secutus sum, praemonitis restat, ut librum meum aequo peritorum iudicio commendem. Quibus si in universum probabitur (in singulis enim nunquam peccasse, quis sanus speret ?) et si iurisprudentiae studiosis, maxime adolescentibus, utilitatem aliquam adferet, hinc dulcissimum insumpti laboris fructum capiam.

[ocr errors][merged small]

Certior factus a bibliopola, quae primum huius collectionis exemplaria typis impressa erant, ea prope omnia divendita esse, novamque eius editionem desiderari, operam equidem dedi, ut ea, quantum fieri posset, et auctior et emendatior prodiret. Sed augeri, si ipsae reliquiae collectae spectantur, tantum in quibusdam superioris antiquitatis scriptoribus quorum pauca tantum supersunt, potuit, maximeque, Momseni merito, in Valerio Probo. Emendationes primum officii causa et grato animo commemoro ad eosdem fere scriptores pertinentes eas, quas debeo doctissimis viris, qui de priore editione publice retulerunt et iudicaverunt, Mart. Hertzio in Fleckeiseni Annal. philol. 1862. p. 40–56. J. Chr. Fel. Baehrio in Aunal. Heidelb. 1862. p. 130–144. et A. Ubbelohdio in Ephem. lit. Gotting. 1863. p. 1128. 1142–1160. Alias, quas quotidiana lectio vel meditatio obtulit, omnes operis partes passim 'expertae sunt. Sed et integrum novae recensionis laborem impendi iis partibus, quae ut totae retractarentur, nova subsidia ab aliis interim suppeditata monere videbantur. De quibus ad singulas partes, quas. ita retractavi, Valerium Probum, Gaium et fragmentum quod vocatur de iure fisci, praemonui.

Tandem huic editioni accedunt, quos in prioris praefatione pollicitus eram quosque interim viri docti iterum iterumque desideraverunt, indices, ut ipse existimo et alios peritos iudicaturos esse spero, etiam tales, quales pollicitus eram, Cuberes et apte instituti'. Sed huic operis verius accessioni quam parti a Ferd. Fabricio rogatu et partim etiam arbitratu meo susceptae et iam absolutae cum peculiariter praefatus sim, hoc loco de ea monuisse eamque iis, quorum interest, commendasse sufficit.

Scr. Vratislaviae m. Aprili ciboCCCLXVI.

[ocr errors]

Pag:

concier

11

13 17

S

...........

.........

Ti. Coruncanius ........
Sex, Aelius Paelus Catus........
M. Porcius Cato Censorius.
Numerius Fabius Pictor ..
M'. Manilius ........
M. Iunius Brulus .............
P. Mucius Scaevola ......
C. Sempronius Tuditanus

tanus............ l. Coscopius .........

.................. M, Iunius Gracchanus. P. Rullius Rufus

......... Furius ..............

.....
V. Mucius Scaevola ....
C. Aquillius Gallus.
M. Tullius Cicero..........
L. Cincius .......
Ser, Sulpicius Rufus .........
C. Aelius Gallus.....
P. Alfenus Varus ....
P. Aufidius Namusa ....
Q. Aelius Tubero ...........
C. Trebatius Testa ...........
A. Cascellius ...............
L. Iulius Caesar............
M. Valerius Messalla Corvinus .........
L. Cornelius Balbus.............

............. Veranius.

......
Granius Flaccus............
M. Antislius Labeo ....
C. Ateius Capito ............
Masurias Sabinus .......
M. Valerii Probio de notis antiquis' exposi .....
Caelius Sabinus .......

............
T. Aristo .....
Laelius Felix ..................
Sex. Pomponius ...............

.........................

40

......................

O

DO

[ocr errors]

328

.............

[ocr errors]
[ocr errors]

Gaius.

Pag: De Gaio eiusque scriptis dissertatio praevia ...... Gaii institutionum iuris civilis commentarii quattuor ....... 101 Gaii reliqua fragmenta ...............................

325 L. Volusji Maeciani assis distributio ........ Iurisconsulti cuiusdam, Cervidii Scaevolae, ut videtur, ex regu

larum libris desumla pars, a Dositheo serrata .......... Aemilius Papinianus........

351 lulius Paullus.

De Julio Paullo eiusque sententiarum libris praemonitio ..... lulii Paulli 'sententiarum libri quinqne....................

Eiusdem ex institutionum lib. II. fragmentum ............. 466 Domilius Ulpianus, De Ulpiani fragmentis praefatio ...............

467 Domitii Ulpiani quae vocant fragmenta sive libri singularis regularum reliquiae .

472 Domilii Ulpiani institutionum reliquiae ex cod. Vindobonensi. 522

Ulpiani reliqua fragmenta ...... Incerti auctoris, fortasse Ulpiani, de gradibus cognationum' expositio ..............

529 Stemmata cognationum ......... Fragmentum de iure fisci , ex Ulpiani, ut videtur, opinionum libris servalum.........

536 Herennius Modestinus ..... Lex Dei sive Mosaicarum et Romanarum legum collatio ..... Fragmenta iuris Romani Vaticana .......

610 Consultatio ....................................... ..... Cyrillus, Domninus. Demosthenes. Eudoxius. Patricius. Amblichus 748

de...

.....

......................

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

USO

TI. CORVNCANIVS

(obiit circa a. Q. 509). " 1. Coruncanius ruminales hostias, donec bidentes ? fierent, puras negauit. – Plin. N. H. 8, 51, 77.

2. Placuit P. Scaeuolae et Coruncanio etc. – Cic. de legib. 2, 21. Cf. infra P. Mucium Scaeuolam 3.

SEX. AELIVS PAETVS CATVS

(cos. a. u. 556).

Tripertita. 1. Praeterea de penu adscribendum hoc etiam putaui: Seruium Sulpicium in reprehensis Scaeuolae capitibus scripsisse, Cato Aelio placuisse, non quae esui tantum et potui forent, sed tus quoque et cereos in penu esse, quodque esset eius ferme rei comparatum. — Gell. 4, 1. S. 20.

2. Illuseras heri inter scyphos, quod dixeram, controuersiam esse, possetne heres, quod furtum antea factum esset, furti recte agere. Itaque etsi domum bene potus seroque redieram, tamen id caput, ubi haec controuersia est, notaui et descriptum tibi misi, ut scires id, quod tu neminem sensisse dicebas, Sex. Aelium, M’. Manilium, M. Brutum sensisse. Ego tamen Scaeuolae et Testae assentior. - Cic. ad fam. 7, 22.

1) Scripta eius non extabant. L. 2. S. 38. D. de orig. iur. (1, 2). 2) Cf. Gell. 16, 6. Macrob. Sat. 6, 9, 1. Fest, ep. v. Bidental. p. 33.

1) Aelii dictum de nocte intempesta, quod Varr. de L. L. 6, 1, 7. refert, L. Aelii Stilonis esse videtur. Idem mihi persuasit de Aelii etymologia verbi 'assiduus', quam ex Cic. Top. 2. S. 10. priore editione huc retuleram, M. Hertz, in Fleckeiseni Jahrb. f. class. Phil. 1862 p. 45.

IVRISPR. ANTEI. REL. ED. II.

« PreviousContinue »