Page images
PDF
EPUB

mmm

LIBRI PRIMI E SCHUTZII EDITIONE

DESUMPTUM.

Rogatus Cicero a Quinto fratre, ut, quoniam quæ sibi adolescentulo de arte rhetorica exciderant, vix jam provecta ætate et usu, quem ex tot tantisque causis consequutus erat, digna essent, aliquid de iisdem rebus politius perfectiusque proferret, quamvis vel fraude inimicorum, vel causis amicorum, vel publicis negotiis impedito, vix otium ad scribendum concedatur, fratri tamen nec hortanti, nec roganti, se umquam defuturum ostendit.

Et quum ipse prudentissimorum hominum artibus eloquentiam contineri statueret, Quintus autem eam ab elegantia doctrinæ segregaret, et in quodam ingenii atque exercitationis genere poneret, Cicero, quid Crassus et Antonius, viri omnium eloquentissimi clarissimique, de ea re senserint, se expositurum significat, cap. 1.

Hic obiter sæpe quærendum sibi visum esse ait, cur plures in omnibus rebus quam in dicendo admirabiles exstitissent. Nam non solum plures imperatores præstantissimos et reip. rectores egregios, quam bonos oratores fuisse, sed etiam in aliis artibus, in philosophia, in mathematicis, in musicis, in grammaticis multo plures quam in arte dicendi excelluisse. Immo etiam multo plures poetas bonos quam oratores reperiri. Quod hoc mirabilius debere videri, quod dicendi ratio non abditis e fontibus hauriatur, sed in medio posita, communi quodam in usu atque in hominum more et sermone versetur; neque vero dici possit, aut plures ceteris artibus inservire, aut majore, delectatione, aut spe uberiore, aut præmiis ad perdiscendum amplioribas commoveri, cap. 2-4.

Quare nullam aliam esse causam excellentium oratorum paucitatis, quam rei quamdam incredibilem magnitudinem ac difficultatem, cap. 5. Neminem esse posse oratorem omni laude cumulatum, nisi sit omnium rerum magnarum artem ac scientiam consequutus. Se tamen, ne hoc nimis immensum infinitumque videatur, ipso Græcorum exemplo sepositurum a ceteris

dictionibus eam partem dicendi, quæ in forensibus disceptationibus judiciorum ac deliberationum versetur, neque vero his libris quemdam ordinem præceptorum ab incunabulis puerilis doctrinæ repetiturum, sed potius quæ in hominum eloquentissimorum, Crassi potissimum et Antonii, disputatione versata sint, narraturum esse, cap. 6.

Quum igitur ann. Urb. cond. 662, Livius Drusus, tribunus pl. judicia quæ lege Servilia Glaucia solis equitibus tradita essent, ut iterum cum senatu communicarentur, contenderet, consul autem Philippus, qui patronus dignitatis senatoriæ esse debebat, vehementius in causam principum inveheretur, ludorum Romanorum diebus L. Licinius Crassus colligendi sui causa se in Tusculanum contulerat. Eodem venerant socer ejus Q. Mucius Scævola et M. Antonius, consiliorum ejus in rep. socius et summa cum Crasso familiaritate conjunctus. Cum ipso Crasso exierant adolescentes duo Crassi maxime familiares, C. Cotta et P. Sulpicius, cap. 7. Hi primo die, quum multum inter se de rep. colloquuti essent, postero Crassus sermonem de dicendo intulit.

In quo primum Sulpicium et Cottam ob egregiam dicendi facultatem, quam adepti sint, collaudat; eloquentiam enim esse omnium artium maxime admirabilem, utilissimam, jucundissimam; eamque nec in foro solum, sed etiam in otio dignitatem suam tueri, quum nihil sit jucundius aut magis proprium humanitatis, quam sermo facetus ac nulla in re rudis. Neque vero alia quam eloquentiæ vi homines ad humanum cultum civilemque deductos esse, eamdemque jam constitutis civitatibus leges ac jura descripsisse, cap. 8.

Scævola cetera Crasso assentitur, duo tamen ei non concedit, unum, quod ab oratoribus civitates et ab initio constitutæ et sæpe conservatæ sint; alterum, quod orator etiam remoto foro et senatu in omni genere sermonis et humanitatis perfectus esse debeat, cap. 9, 10. Cui Crassus ita respondet, ut primam Scavolæ reprehensionem silentio prætereat, alteram vero hoc argumento diluat, quod, etiamsi sibi multas artes philosophi vindicent, orator tamen, nisi omnes philosophiæ partes, eam certe, quæ sit de vita et moribus, cognitam ac tractatam habere, omninoque omnibus artibus, quæ sunt libero dignæ, perpolitus

esse debeat, quibus ipsis si in dicendo non utatur, tamen apparere, utrum sit earum rudis, an didicerit, cap. 11-16.

Scævola, cap. 17, negat se amplius cum eo luctaturum; at ipsius exemplo tamen, quippe qui omnia bene calleat, quæ in forensibus rebus, civilibusque versentur, neque tamen illam scientiam, quam adjungat oratori, complexus sit, veretur, ne plus ei tribuerit, quam res et veritas ipsa concedat.

Crassus eum jubet meminisse, se non de sua, sed de oratoris facultate dixisse, et Antonius, cap. 18-20, ei concedit, multo locupletiorem in dicendo futurum, si quis omnium rerum atque artium rationem naturamque comprehenderit; quod etsi difficile sit iis, qui ante, quam ad discendum ingressi sint, obruantur ambitione et foro, tamen in ipsa re ponendum esse atque eloquentiæ natura.

Sulpicius insperanți sibi et Cottæ, cap. 21, sed valde optanti utrique cecidisse fatetur, ut in istum sermonem Crassus et Antonius delaberentur; petitque, ut jam quid de omni genere dicendi sentiant, subtiliter persequantur. Crassus ipse hoc genus sermonis refugit, et potius ab Antonio, quod vellent, petendum esse monet. Sed quum eum Cotta haud dimitteret, eique quæstionem proponeret, <«< an existimet artem aliquam esse dicendi », primum iterum elabi tentat, et Græcorum morem in scholis ad quamcumque quæstionem respondendi ridet. Admonitus tamen a Scævola, humanitatis esse non defugere eam disputationem, ad quam illum duo excellentes ingeniis adolescentes cupiant accedere, primum docet sibi artem dicendi aut nullam, aut pertenuem videri. Ceterum non esse eam quidem negligendam, sed tamen alia quædam esse ad consequendam eloquentiam multo majora, cap. 22-24.

[ocr errors]

Nempe, cap. 25, naturam primum et ingenium multum valere; etsi adolescentes, si quid naturale forte non habeant omnino a dicendi studio non sint deterrendi. Diligenter tamen esse oratori providendum, non ut iis satisfaciat, quibus necesse sit, sed ut iis admirabilis esse videatur, quibus libere liceat judicare, cap. 26. Quare optimos etiam oratores in exordienda oratione perturbari; cujus rei causas Antonius, cap. 27, uberius exponit; ac nihil rarius perfecto oratore inveniri posse fatetur. In quo Crassus miratur in arte histrionum tenui ac levi plus di

ligentiæ quam in arte dicendi, quæ maxima sit, adhiberi, et iterum collaudatis adolescentibus ob egregiam indolem ad dicendum, denuo sermonem alio transferre cupit, cap. 28, 29. Sed iterum instanti Cottæ et quærenti, quid præter naturæ dona assumendum putet, respondet studium et ardorem quemdam amoris, cap. 3o. Quum autem studia nihil prosint perveniendi aliquo, nisi illud, quod eo ferat deducatque, aliquis cognorit, rationem studii sui exponere aggreditur. Breviter igitur expositis artis rhetoricæ capitibus exercitationem maxime commendat, cap. 31, 32.

In qua primum probatur ab eo consuetudo, causa aliqua posita consimili causarum earum, quæ in forum deferantur, quam maxime ad veritatem accommodate dicendi; deinde vero monet, optimum esse quam plurimum scribere, quum stylus sit optimus et præstantissimus dicendi effector et magister. Qua in exercitatione utilissimum esse græcas orationes latine vertere, cap. 33. Reliquas exercitationes breviter perstringit, cap. 34.

Tum Scævola a Cotta rogatus petendo impetrat a Crasso, ut, quæ peranguste referserit in oratione sua, copiosius explicet, cap. 35, 36.

Crassus igitur primum juris civilis cognitionem oratori necessariam esse demonstrat exemplis hominum, qui juris ignorantia turpiter lapsi essent, castigatque primum impudentiam eorum qui absque illa scientia judicia privata obeant, quum sæpe maximæ sint causæ in quibus certetur de jure civili, cap. 38-40; deinde etiam inertiam ac segnitiem, quum cognitio juris neque magna, nec difficilis sit, præsertim si aliquando ad artem redactum fuerit, cap. 41; præterea ejus mira quædam sit in cognoscendo suavitas et delectatio, cap. 42; denique juris scientia iis, qui ei præsint, honorem, gratiam, dignitatem afferat, cap. 43; senectuti autem celebrandæ honestissimum præbeat perfugium, cap. 44

Secundo loco Crassus breviter monet, publica quoque jura, tum monumenta rerum gestarum, et vetustatis exempla oratori nota esse debere, cap. 45.

Hoc modo studiorum oratoris fontibus a Crasso demonstratis, illud insuper Sulpicius requirit, ut etiam vias earum rerum rationemque exponat, cap. 46. Id autem Crassus Antonio demandat, cap. 47

« PreviousContinue »