Page images
PDF
EPUB

VI.

DE GRADIBUS COGNATIONIS.

Hoc loco necessarium est exponere, quemadmodum gradus cognationis numerentur. qua in re inprimis admonendi sumus cognationem aliam supra numerari, aliam infra, aliam ex transverso, quae etiam ex latere dicitur. superior cognatio est parentium, inferior liberoruul, ex transverso fratrum sororumve eorumque, qui ex his progenerantur, et convenienter patrui amitae avunculi materterae. et superior quidem et inferior cognatio a primo gradu inci

1 pit : at ea quae ex transverso numeratur, a secundo. Primo gradu

2 est snpra pater mater, infra filius filia, Secundo supra avus avia

3 infra nepos neptis, ex tansverso frater soror. Tertio supra proavus proavia, infra pronepos proneptis ex transverso fratris sorosisque filius filia et convenienter patruus amita avunculus matertera, patruus est patris frater, qui Graece „lorrpos vocatur : avunculus est matris frater, qu apud Graecos proprie ur'txooig appellatur : et promiscue IhToj dicitur. amita est patris soror, matertera vero matris

4 soror: utraque d-eía vei apud quosdam zrj&íg appellatur. Quarto gradu supra abavus abavia, infra abnepos abneptis, ex transverso fratris sorosisque nepos neptis et convenienter patruus magnus amita magna (id est avi frater et soror), item avunculus magnus matertera magna (id est aviae frater et soror), consobrinus consobrina qd est qui quaeve ex fratribus aut sororibus progenerantur). sed quidam recte consobrinos eos proprie putant dici, qui ex duabus sororibus progenerantur, quasi consororinos: eos vero, qui ex duobus fratribus progenerantur. proprie fratres patrueles vocari (si autem ex duobus fratribus filiae nascantur, sorores patrueles appellantur): at eos, qui ex fratre et sorore propagantur. amitinos proprie dici (amitae tuae filii consobrinum te appellant, tu illos amitinos).

5 Quinto supra atavus atavia, infra adnepos adneptis, ex transverso fratris • sorosisque pronepos proneptis et convenienter propatruus proamita (id est proavi frater et soror), proavunculus promatertera (id est proaviae frater et soror), item fratris patruelis sororis patruelis, consobrini et consobrinae, amitini amitinae filius iilia proprior sobrinus sobrina (hi sunt patrui magni amitae magnae avunculi

[ocr errors]

i> magni materterae magnae filius, filia). Sexto gradu sunt supra tritavus tritavia, infra trinepos trineptis, ex transverso fratris sororisque abnepos abneptis et convenienter abpatruus abamita (id est abavi frater et soror), abavunculus abmatertera (id est abaviae frater et soror), item sobrini sobrinaeque (id est qui quaeve ex fratribus vei sororibus patruelibus vei consobrinis vei amitinis progeneran

7 tur). Hactenus ostendisse sufficiet, quemadmodum gradus cognationis numerentur. namque ex his palam est intellegere, quemadmodum ulterius quoque gradus numerare debemus: quippe semper generata quaeque persona gradum adiciat, ut longe facilius sit respondere. quoto quisque gradu sit, quam propria cognationis

s appellatione quemquam denotare. Adgnationis quoque gradus eodem

(i modo numerantur. Sed cum magis veritas oculata fide quam per aures animis hominum infigitur. ideo necessarium duximus post narrationem graduum etiam eos praesenti libro inscribi. quatenus possint et auribus et inspertione adulescentes perfectissimam graduum doctrinam adipisci.

lo Illud certum est ad serviles oognationes illam partem edicti,

qua proximitatis uomine bonorum i>ossessio promittitur. non pertinere: nam nec ulla antiqua lege talis cognatio computabatur. sed nostra constitutione. quam pro iure patronatus fecimus (quod ius usque ad nostra tempora satis obscurum atque nube plenum et undique confusum fuerat) et hoc humanitate suggerente concessimus, ut si quis in servili consortio constitutus liberum vei liberos habuerit sive ex libera sive servilis condicionis muliere, vei contra serva mulier ex liberu vei servo habuerit liberos cuiuscumque sexus. et ad libertatem his pervenientibus et hi. qui ex servili ventre nati sunt, libertatem meruerunt, vei dum mulieres liberae erant, ipsi in servitute eas habuerunt et postea ad libertatem pervenerunt, ut hi omnes ad successionem vei patris vei matris veniant, patronatus iure in hac parte sopito: hos enim liberos nom solum in suorum parentium successionem, sed etiam alterum in alterius mutuam successionem vocavimus, ex illa lege specialiter eos vocantes, sive soli inveniantur (iui in servitute nati et postea manumissi sunt, sive una cum aliis, qui post libertatem parentium concepti sunt sive ex eadem matre vei eodem patre sive ex aliis nuptiis, ad similitudinem eorum qui ex iustis nuptiis procreati sunt,

unokája, a nagyatya és nagyanya fi- és nővérének fiú- és leánygyermeke. Hatodik fokon van: fölmenőleg dédősapa és dédősanya; 6 lemenőleg dédősunokafiú és leány; oldalágban a fi- és nővérnek ükunokafia- és leánya, s megfelelőleg az abpatruus és abamita(azaz az ükatya fi- és nővére), az abavunculus s az abmatertera (azaz az űkanya tí- és nővére), úgyszintén azok, kik az atya és anya fi- és nővére gyermekeinek unokái. Legyen ennyi elég annak megmuta- 7 tására, miként számítandók a rokonsági fokok. Mert ezekből könynyen meg lehet érteni, miként kell a további fokokat is számítanunk, minthogy egy-egy további személy nemzése mindig egy-egy fokot told hozzá, úgy, hogy sokkal könnyebb megmondani, hányadik fokon van valaki, mint mindegyiket külön rokonsági névvel megjelölni. Ép így számítjuk az agnatio fokait is. De minthogy az 8,9 igazság inkább a szemünkön, mintsem fülünkön keresztül oltja be magát az emberi szellembe, azért szükségesnek tartottuk, a fokok elősorolása után azokat jelen könyvbe fel is rajzolni, hogy az ifjak úgy hallás, mint a szemlélés útján a fokok legtökéletesebb átnézetéhez jussanak.

Az kétségtelen, hogy az edictum azon része, mely a bonorum Iq possesiot a rokonsági fokok alapján igéri, a rabszolgák rokonságaira nem vonatkozik; e rokonságot ugyanis, semmiféle régi törvény sem említi. Hanem mi azon constitutiónkban, melyet a szabadon bocsátók jogáról hoztunk, (ez a jogintézmény a mi időnkig nagyon homályos, kétséggel tele és teljesen zavaros volt), emberszeretettől indíttatva azt is megengedtük, hogy, ha rabszolgasorban levő személynek egy vagy több gyermeke van, akár szabad, akár rabszolga sorsú nőtől, vagy megfordítva rabszolganőnek szabadtól vagy rabszolgától vannak bármely nemű gyermekei, s ezek aztán szabadokká lesznek, valamint azok is, kik rabszolga anyától valók és szabadságot nyertek, vagy ha a nők szabadok voltak, s így magok a gyermekek tartották rabszolgaságban atyjukat, és ezekj később szbadsagra tettek szert: mindezek atyjok és anyjok után az örökléshez jussanak, e részben a szabadonbocsátók joga mellőztetvén. Ezeket a gyermekeket t. i. mi nemcsak a szülők utáni, hanem kölcsönösen az egymásutáni örökléshez is meghívtuk, különösen ezen törvény alapján híván meg őket. akár csupán olyanok vannak életben, kik rabszolgaságban születtek és később szabadon bocsáttattak, akár ezek olyanokkal egyetemben, kik a szülők megszabadulta után fogantattak, akár ugyanazon atyjától és ugyanazon anyától, akár különböző házasságokból, hasonlatosságára azoknak, kik jogszerű házasságokból származnak.

Besnyö: Iustinianus institutiói. 1;

11 Repetitis itaque omnibus quae iam tradidímus apparet non semper eos, qui parem gradum cognationis optinent, pariter vocari eoque amplius nec eum quidem, qui proximior sit cognatus, semper potiorem esse. cum enim prima causa sit suorum heredum quosque inter suos heredes iam enumeravimus, apparet pronepotem vei abnepotem defuncti potiorem esse quam fratrem aut patrem matremque defuncti, cum alioquin pater quidem et mater, ut supra quoque tradidimus, primum gradum cognationis optineant. frater vero secundum, pronepos autem tertio gradu sit cognatus et abnepos quarto: nec interest, in potestate morientis fuerit an non fuerit, quod vei emancipatus vei ex emancipato aut ex feminino sexu pro

12 pagatus est. Amotis quoque suis heredibus quosque inter suos heredes vocari diximus, adgnatus, qui integrum ius adgnationis habet, etiamsi longissimo gradu sit, plerumque potior habetur quam proximior cognatus: nam patrui nepos vei pronepos avunculó vei materterae praefertur. totiens igitur dicimus aut potiorem haberi eum qui proximiorem gradum cognationis optinet, aut pariter vocari eos qui cognati sint, quotiens neque suorum heredum iure quique inter suos heredes sunt neque adgnationis iure aliquis praeferri debeat secundum ea quae tradidimus, exceptis fratre et sorore emancipatis, qui ad successionem fratrum vei sororum vocantur, qui et si capite deminuti sunt, tamen praeferuntur ceteris ulterioris gradus adgnatis.

VII

DE SUCCESSIONE L1BERTORUM.

Nunc de libertorum bonis videamus. olim itaque licebat liberto patronum suum impune testamento praeterire: nam ita demum lex duodecim tabularum ad hereditatem liberti vocabat patronum, si intestatus mortuus esset libertus nullo suo herede relicto. itaque intestato quoque mortuo liberto, si is sum heredum reliquisset. nihil in bonis eius patrono ms erat. et si quidem ex naturalibus liberis aliquem suum heredem reliquiset, nulla videbatur querella : si vero adoptivus filius esset, aperte iniqum erat, nihil iuris patrono super1 esse. Qua de causa postea praetoris edicto haec iuris iniquitas emendata est. sive enim faciebat testamentum libertus, iubebatur ita testari, ut patrono partem dimidiam bonorum suorum relinqueret: et si aut nihil íaut minus partis dimidiae reliquerat, dabatur patrono contra tabulas testamenti partis dimidiae bonorum possessio. si vero intestatus moriebatur suo herede relicto filio adoptivo. dabatur aeque patrono contra hunc suum heredem partis dimidiae

« PreviousContinue »