Page images
PDF
EPUB

VI. DE GRADIBUS COGNATIONIS. Hoc loco necessarium est exponere, quemadmodum gradus cognationis numerentur. qua in re inprimis admonendi sumus cognationem aliam supra numerari, aliam infra, aliam ex transverso, quae etiam ex latere dicitur. superior cognatio est parentium, inferior liberorum, ex transverso fratrum sororumve eorumque, qui ex his progenerantur, et convenienter patrui amitae avunculi mater

terae. et superior quidem et inferior cognatio a primo gradu incii pit : at ea quae ex transverso numeratur, a secundo. Primo gradu 2 est scpra pater mater, infra filius filia. Secundo supra avus avia 3 infra nepos neptis, ex tansverso frater soror. Tertio supra proavus

proavia, infra pronepos proneptis ex transverso fratris sorosisque filius filia et convenienter patruus amita avunculus matertera. patruus est patris frater, qui Graece Tálp!'s vocatur : avunculus est matris frater, qu apud Graecos proprie cous appellatur : et pro

miscue Jaios dicitur. amita est patris soror, matertera vero matris 4 soror: utraque Frice vel apud quosdam infis appellatur. Quarto gradu

supra abayus abavia, infra abnepos abneptis, ex transverso fratris sorosisque nepos neptis et convenienter patruus magnus amita magna (id est avi frater et soror), item avunculus magnus matertera magna (id est aviae frater et soror), consobrinus consobrina qd est qui quaeve ex fratribus aut sororibus progenerantur). sed quidam recte consobrinos eos proprie putant dici, qui ex duabus sororibus progenerantur, quasi consororinos: eos vero, qui ex duobus fratribus progenerantur, proprie fratres patrueles vocari (si autem ex duobus fratribus filiae nascantur, sorores patrueles appellantur): at eos, qui ex fratre et sorore propagantur, amitinos proprie

dici (amitae tuae filii consobrinum te appellant, tu illos amitinos). 5 Quinto supra atavus atavia, infra adnepos adneptis, ex transverso

fratris' sorosisque pronepos proneptis et convenienter propatruus proamita (id est proavi frater et soror), proavunculus promatertera (id est proaviae frater et soror), item fratris patruelis sororis patruelis, consobrini et consobrinae, amitini amitinae filius filia proprior sobrinus sobrina (hi sunt patrui magni amitae magnae avunculi

[ocr errors][ocr errors]

6 magni materterae magnae filius, filia). Sexto gradu sunt supra tri

tavus tritavia, infra trinepos trineptis, ex transverso fratris sororisque abnepos abneptis et convenienter abpatruus abamita (id est abavi frater et soror), abavunculus abmatertera (id est abaviae frater et soror), item sobrini sobrinaeque (id est qui quaeve ex fratribus

vel sororibus patruelibus vel consobrinis vel amitinis progeneran7 tur). Hactenus ostendisse sufficiet, quemadmodum gradus cogna

tionis numerentur. namque ex his palam est intellegere, quemadmodum ulterius quoque gradus numerare debemus : quippe semper generata quaeque persona gradum adiciat, ut longe facilius sit

respondere, quoto quisque gradu sit, quam propria cognationis S appellatione quemquam denotare. Adgnationis quoque gradus eodem 9 modo numerantur. Sed cum magis veritas oculata fide quam per

aures animis hominum infigitur, ideo necessarium duximus post narrationem graduum etiam eos praesenti libro inscribi, quatenus possint et auribus et inspectione adulescentes perfectissimam graduum doctrinam adipisci.

10. Illud certum est ad serviles cognationes illam partem edicti,

qua proximitatis nomine bonorum possessio promittitur, non pertinere: nam nec ulla antiqua lege talis cognatio computabatur. sed nostra constitutione, quam pro iure patronatus fecimus quod ius usque ad nostra tempora satis obscurum atque nube plenum et undique confusum fuerat) et hoc humanitate suggerente concessimus, ut si quis in servili consortio constitutus liberum vel liberos habuerit sive ex libera sive servilis condicionis muliere, vel contra serva mulier ex libero vel servo habuerit liberos cuiuscumque sexus, et ad libertatem his pervenientibus et hi, qui ex servili ventre nati sunt, libertatem meruerunt, vel dum mulieres liberae erant, ipsi in servitute eas habuerunt et postea ad libertatem pervenerunt, ut hi omnes ad successionem vel patris vel matris veniant, patronatus iure in hac parte sopito: hos enim liberos nom solum in suorum parentium successionem, sed etiam alterum in alterius mutuam successionem vocavimus, ex illa lege specialiter eos vocantes, sive soli inveniantur qui in servitute nati et postea manumissi sunt, sive una cum aliis, qui post libertatem parentium concepti sunt sive ex eadem matre vel eodem patre sive ex aliis nuptiis, ad similitudinem eorum qui ex iustis nuptiis procreati sunt.

unokája, a nagyatya és nagyanya fi- és nővérének fiú- és leány- : gyermeke. Hatodik fokon van: fölmenőleg dédősapa és dédősanya; 6 lemenőleg dédősunokafiú és leány; oldalágban a fi- és nővérnek ükunokafia- és leánya, s megfelelőleg az abpatruus és abamita (azaz az ükatya fi- és nővére), az abavunculus s az abmatertera (azaz az ükanya fi- és nővére), úgyszintén azok, kik az atya és anya fi- és nővére gyermekeinek unokái. Legyen ennyi elég annak megmuta- 7 tására, miként számítandók a rokonsági fokok. Mert ezekből könynyen meg lehet érteni, miként kell a további fokokat is számítanunk, minthogy egy-egy további személy nemzése mindig egy-egy fokot told hozzá, úgy, hogy sokkal könnyebb megmondani, hányadik fokon van valaki, mint mindegyiket külön rokonsági névvel megjelölni. Ép így számítjuk az agnatio fokait is. De minthogy az 8,9 igazság inkább a szemünkön, mintsem fülünkön keresztül oltja be magát az emberi szellembe, azért szükségesnek tartottuk, a fokok elősorolása után azokat jelen könyvbe fel is rajzolni, hogy az ifjak úgy hallás, mint a szemlélés útján a fokok legtökéletesebb átnézetéhez jussanak.

Az kétségtelen, hogy az edictum azon része, mely a bonorum 10 possesiot a rokonsági fokok alapján igéri, a rabszolgák rokonságaira nem vonatkozik; e rokonságot ugyanis, semmiféle régi törvény sem említi. Hanem mi azon constitutiónkban, melyet a szabadon bocsátók jogáról hoztunk, (ez a jogintézmény a mi időnkig nagyon homályos, kétséggel tele és teljesen zavaros volt), emberszeretettől indíttatva azt is megengedtük, hogy, ha rabszolgasorban levő személynek egy vagy több gyermeke van, akár szabad, akár rabszolga sorsú nőtől, vagy megfordítva rabszolganőnek szabadtól vagy rabszolgától vannak bármely nemű gyermekei, s ezek aztán szabadokká lesznek, valamint azok is, kik rabszolga anyától valók és szabadságot nyertek, vagy ha a nők szabadok voltak, s így magok a gyermekek tartották rabszolgaságban atyjukat, és ezek, később szbadsagra tettek szert: mindezek atyjok és anyjok után az örökléshez jussanak, e részben a szabadonbocsátók joga mellőztetvén. Ezeket a gyermekeket t. i. mi nemcsak a szülők utáni, hanem kölcsönösen az egymásutáni örökléshez is meghívtuk, különösen ezen törvény alapján híván meg őket, akár csupán olyanok vannak életben, kik rabszolgaságban születtek és később szabadon bocsáttattak, akár ezek olyanokkal egyetemben, kik a szülők megszabadulta után fogantattak, akár ugyanazon atyjától és ugyanazon anyától, akár különböző házasságokból, hasonlatosságára azoknak, kik jogszerű házasságokból származnak. Besnyő : Iustinianus institutioi.

13

Repetitis itaque omnibus quae iam tradidimus apparet non semper eos, qui parem gradum cognationis optinent, pariter vocari eoque amplius nec eum quidem, qui proximior sit cognatus, semper potiorem esse. cum enim prima causa sit suorum heredum quosque inter suos heredes iam enumeravimus, apparet pronepotem vel abnepotem defuncti potiorem esse quam fratrem aut patrem matremque defuncti, cum alioquin pater quidem et mater, ut supra quoque tradidimus, primum gradum cognationis optineant, frater vero secundum, pronepos autem tertio gradu sit cognatus et abnepos quarto: nec interest, in potestate morientis fuerit an non fuerit,

quod vel emancipatus vel ex emancipato aut ex feminino sexu pro12 pagatus est. Amotis quoque suis heredibus quosque inter suos here

des vocari diximus, adgnatus, qui integrum ius adgnationis habet, etiamsi longissimo gradu sit, plerumque potior habetur quam proximior cognatus: nam patrui nepos vel pronepos avunculo vel materterae praefertur, totiens igitur dicimus aut potiorem haberi eum qui proximiorem gradum cognationis optinet, aut pariter vocari eos qui cognati sint, quotiens neque suorum heredum iure quique inter suos heredes sunt neque adgnationis iure aliquis praeferri debeat secundum ea quae tradidimus, exceptis fratre et sorore emancipatis, qui ad successionem fratrum vel sororum vocantur, qui et si capite deminuti sunt, tamen praeferuntur ceteris ulterioris gradus adgnatis.

VII DE SUCCESSIONE LIBERTORUM. Nunc de libertorum bonis videamus, olim itaque licebat liberto patronum suum impune testamento praeterire: nam ita demum lex duodecim tabularum ad hereditatem liberti vocabat patronum, si intestatus mortuus esset libertus nullo suo herede relicto. itaque intestato quoque mortuo liberto, si is sum heredum reliquisset, nihil in bonis eius patrono ius erat. et si quidem ex naturalibus liberis aliquem suum heredem reliquiset, nulla videbatur querella : si vero

adoptivus filius esset, aperte iniqum erat, nihil iuris patrono super1 esse. Qua de causa postea praetoris edicto haec iuris iniquitas

emendata est. sive enim faciebat testamentum libertus, iubebatur ita testari, ut patrono partem dimidiam bonorum suorum relinqueret : et si aut nihil faut minus partis dimidiae reliquerat, dabatur patrono contra tabulas testamenti partis dimidiae bonorum possessio. si vero intestatus moriebatur suo herede relicto filio adoptivo, dabatur aeque patrono contra hunc suum heredem partis dimidiae

« PreviousContinue »