Page images
PDF
EPUB

C. SALLUSTI CRISPI

DE CONIURATIONE CATILINAE

LIBER.

Omnis homines, qui sese student praestare ceteris animali- 1 bus, summa ope niti decet ne vitam silentio transeant veluti pecora, quae natura prona atque ventri oboedientia finxit. sed no- 2 stra omnis vis in animo et corpore sita est: animi imperio, cor5 poris servitio magis utimur; alterum nobis cum dis, alterum cum beluis commune est. quo mihi rectius videtur ingeni quam 3 virium opibus gloriam quaerere et, quoniam vita ipsa qua fruimur brevis est, memoriam nostri quam maxume longam efficere. nam divitiarum et formae gloria fluxa atque fragilis est, 4 10 virtus clara aeternaque habetur.

Sed diu magnum inter mortalis certamen fuit, vine cor- 5 poris an virtute animi res militaris magis procederet. nam et 6 prius quam incipias consulto et ubi consulueris mature facto opus est. ita utrumque per se indigens alterum alterius auxilio 7 15 eget. igitur initio reges-nam in terris nomen imperi id primum 2 fuit—divorsi pars ingenium, alii corpus exercebant: etiam tum vita hominum sine cupiditate agitabatur, sua cuique satis placebant. postea vero quam in Asia Cyrus, in Graecia Lacedaemonii et 2 Athenienses coepere urbis atque nationes subigere, lubidinem 20 dominandi causam belli habere, maxumam gloriam in maxumó imperio putare, tum demum periculo atque negotiis compertum, in bello plurumum ingenium posse. quodsi regum atque impe- 3

1 C. SALLVSTII CRISPI BELLVM CATVLINARIV INCIPIT OMNIS HOMI ✶ NES (HOMI in rasura) P || 2 transeat (super t finalem nescio quid erasum) P 6 esse uidetur PC, uidetur esse C, esse om. z

*

[ocr errors]

ratorum animi virtus in pace ita ut in bello valeret, aequabilius atque constantius sese res humanae haberent, neque aliud alio 4 ferri neque mutari ac misceri omnia cerneres. nam imperium 5 facile eis artibus retinetur, quibus initio partum est. verum ubi pro labore desidia, pro continentia et aequitate lubido atque su- 5 6 perbia invasere, fortuna simul cum moribus inmutatur. ita imperium semper ad optumum quemque a minus bono transfertur. 7 Quae homines arant navigant aedificant, virtuti omnia parent. 8 sed multi mortales dediti ventri atque somno indocti incultique vitam sicuti peregrinantes transiere: quibus profecto contra na- 10 turam corpus voluptati, anima oneri fuit. eorum ego vitam mor9 temque iuxta aestumo, quoniam de utraque siletur. verum enimvero is demum mihi vivere atque frui anima videtur, qui aliquo negotio intentus praeclari facinoris aut artis bonae famam quaerit. sed in magna copia rerum aliud alii natura iter ostendit. 15 3 pulchrum est bene facere rei publicae, etiam bene dicere haud absurdum est: vel pace vel bello clarum fieri licet. et qui 2 fecere et qui facta aliorum scripsere, multi laudantur. ac mihi quidem, tametsi haud quaquam par gloria sequitur scriptorem et auctorem rerum, tamen in primis arduum videtur res 20 gestas scribere; primum quod facta dictis exaequanda sunt, dehinc quia plerique quae delicta reprehenderis, malivolentia et invidia dicta putant; ubi de magna virtute atque gloria bonorum memores, quae sibi quisque facilia factu putat, aequo animo accipit, supra ea veluti ficta pro falsis ducit.

3

25

Sed ego adulescentulus initio sicuti plerique studio ad rem publicam latus sum, ibique mihi multa advorsa fuere. nam pro pudore, pro abstinentia, pro virtute audacia, largitio, avaritia vi4 gebant. quae tametsi animus aspernabatur insolens malarum artium, tamen inter tanta vitia imbecilla aetas ambitione conrupta 30 5 tenebatur: ac me cum ab reliquorum malis moribus dissentirem, nihilo minus honoris cupido eadem qua ceteros fama atque invi4 dia vexabat. igitur ubi animus ex multis miseriis atque periculis requievit et mihi reliquam aetatem a re publica procul habendam decrevi, non fuit consilium socordia atque desidia bonum otium 35

1 aequabilius p, aequalius P || 2 aliud om. P, s. s. p || 4 quibus partum est (om. initio) super retinetur P 8 homines C, omnes PC 9 uentri p, uentre Pincultique PC, atque inculti C || 10 transiere C, Prisc. vol. II p. 433. Non. p. 419, transegere PC, Don. in Ter. Phorm. 4, 2, 15 Servius in Verg. G. 1, 3 || 12 enimuero ex enimuerum P || 19 sequitur PC, sequa tur C 20 auctorem PC, Charis. p. 215. Gell. 4, 15: actorem C || 31 ab a Prelicuorum ex reliquis P, reliquorum C, Claudius Sacerdos p. 23 reliquis C (?) || 32 eadem qua C, eadem quae PC: eademque quae Gerlachius

[ocr errors]

conterere, neque vero agrum colundo aut venando servilibus officiis intentum aetatem agere; sed quo incepto studioque me 2 ambitio mala detinuerat, eodem regressus statui res gestas populi Romani carptim, ut quaeque memoria digna videbantur, perscri5 bere; eo magis, quod mihi a spe, metu, partibus rei publicae animus liber erat. igitur de Catilinae coniuratione quam verissume 3 potero paucis absolvam: nam id facinus in primis ego memora- 4 bile existumo sceleris atque periculi novitate. de cuius hominis 5 moribus pauca prius explananda sunt, quam initium narrandi 10. faciam.

L. Catilina, nobili genere natus, fuit magna vi et animi et cor- 5 poris sed ingenio malo pravoque. huic ab adulescentia bella in- 2 testina, caedes, rapinae, discordia civilis grata fuere, ibique iuventutem suam exercuit. corpus patiens inediae, algoris, vigiliae 3 15 supra quam cuiquam credibile est. animus audax subdolus va- 4 rius, cuius rei lubet simulator ac dissimulator, alieni adpetens, sui profusus, ardens in cupiditatibus: satis eloquentiae, sapientiae parum. vastus animus inmoderata, incredibilia, nimis alta sem- 5 per cupiebat. hunc post dominationem L. Sullae lubido maxuma 6 20 invaserat rei publicae capiundae, neque id quibus modis adsequeretur, dum sibi regnum pararet, quicquam pensi habebat. agi- 7 tabatur magis magisque in dies animus ferox inopia rei familiaris et conscientia scelerum, quae utraque eis artibus auxerat, quas supra memoravi. incitabant praeterea conrupti civitatis mores, 8 25 quos pessuma ac divorsa inter se mala, luxuria atque avaritia, vexabant. res ipsa hortari videtur, quoniam de moribus civitatis 9 tempus admonuit, supra repetere ac paucis instituta maiorum domi militiaeque, quo modo rem publicam habuerint quantamque reliquerint, ut paulatim inmutata ex pulcherrima atque op30 tuma pessuma ac flagitiosissuma facta sit, disserere.

Urbem Romam, sicuti ego accepi, condidere atque habuere 6 initio Troiani, qui Aenea duce profugi sedibus incertis vagabantur, cumque eis Aborigines, genus hominum agreste, sine legibus, sine imperio, liberum atque solutum. hi postquam in una moenia con- 2 35 venere, dispari genere dissimili lingua, alii alio more viventes, in-'

4 carptim] strictim Nonius p. 512 || 5 eo magis om. P, add. p || 6 catilinae et catilenae scripturae in P promiscuae || 12 prauoque om. P, add. P 15 subdolus uarius his scripta in P, semel del. p 16 cuius rei libet PC, Nonius p. 439, cuius libet rei C 17 eloquentiae PC, Prisc. vol. II p. 85, loquentiae, Probus apud Gell. 1, 15, 18 || 21 pararet p, pararat P || 29 ut PC, et ut C atque optuma z, Augustin. de civ. d. 2, 18, om. PC 30 ac flagitiosissima in margine p (nimirum ac fla et sima supersunt, cetera abscisso margine perierunt), om. P || 35 dissili P || alii C, alius PC

credibile memoratu est quam facile coaluerint: ita brevi multitudo 3 dispersa atque vaga concordia civitas facta erat. sed postquam res eorum civibus moribus agris aucta, satis prospera satisque pollens videbatur, sicuti pleraque mortalium habentur, invidia 4 ex opulentia orta est. igitur reges populique finitumi bello temp- 5 tare, pauci ex amicis auxilio esse: nam ceteri metu perculsi a 5 periculis aberant. at Romani domi militiaeque intenti festinare, parare, alius alium hortari, hostibus obviam ire, libertatem patriam parentisque armis tegere. post ubi pericula virtute propulerant, sociis atque amicis auxilia portabant, magisque dandis 10 6 quam accipiundis benificiis amicitias parabant. imperium legitumum, nomen imperi regium habebant. delecti, quibus corpus annis infirmum, ingenium sapientia validum erat, rei publicae consultabant: ei vel aetate vel curae similitudine patres appella7 bantur. post ubi regium imperium, quod initio conservandae 15 libertatis atque augendae rei publicae fuerat, in superbiam dominationemque se convortit, inmutato more annua imperia binosque imperatores sibi fecere: eo modo minume posse putabant per licentiam insolescere animum humanum.

7

Sed ea tempestate coepere se quisque magis extollere ma- 20 2 gisque ingenium in promptu habere. nam regibus boni quam mali suspectiores sunt, semperque eis aliena virtus formidulosa est. 3 sed civitas incredibile memoratu est adepta libertate quantum 4 brevi creverit: tanta cupido gloriae incesserat. iam primum iuventus, simul ac belli patiens erat, in castris per laborem usu 25 militiam discebat, magisque in decoris armis et militaribus equis 5 quam in scortis atque conviviis lubidinem habebant. igitur talibus viris non labor insolitus, non locus ullus asper aut arduus erat, non armatus hostis formidulosus: virtus omnia domuerat. 6 sed gloriae maxumum certamen inter ipsos erat: se quisque ho- 30 stem ferire, murum ascendere, conspici, dum tale facinus faceret, properabat; eas divitias, eam bonam famam magnamque

1 ita brevi multitudo diuersa atque uaga concordia ciuitas facta erat 3, om. PC; Augustinus epist. 138, 9: apud eos (gentiles) ita legitur breui multitudo dispersa atque uaga concordia ciuitas facta erat 3 ciuibus PC, legibus, Augustin. de c. d. 3, 10 || 5 temptare p, tem**re P || 11 amicitias om. P|| 15 causa post libertatis add. C deteriores || 17 se om. z || 24 inuentus simulachelli P || 25 per laborem usu militiam pC, Vegetii de r. m. 1, 4 cod. Monac. 6368 et (nisi quod usum) Gudianus 84, per laborem usu militiae P et (nisi quod usum) Vegeti Palat. 909, per laboris usum militiam z Vegetii Pal. 1572 || 26 discebat PC, discebant codd. Vegeti || 27 habebunt P || 28 labor PC, labos `paene ubique' Sallustium posuisse dicit Servius in Aen. 1, 253 || 30 se PC, sic se C

nobilitatem putabant. laudis avidi, pecuniae liberales erant; gloriam ingentem, divitias honestas volebant. memorare possem 7 quibus in locis maxumas hostium copias populus Romanus parva manu fuderit, quas urbis natura munitas pugnando ceperit, ni 5 ea res longius nos ab incepto traheret.

Sed profecto fortuna in omni re dominatur; ea res cunctas 8 ex lubidine magis quam ex vero celebrat obscuratque. Athenien- 2 sium res gestae, sicuti ego aestumo, satis amplae magnificaeque fuere, verum aliquanto minores tamen quam fama feruntur. 10 sed quia provenere ibi scriptorum magna ingenia, per terrarum 3 orbem Atheniensium facta pro maxumis celebrantur. ita eorum 4 qui fecere virtus tanta habetur, quantum eam verbis potuere extollere praeclara ingenia. at populo Romano numquam ea co- 5 pia fuit, quia prudentissumus quisque maxume negotiosus erat: 15 ingenium nemo sine corpore exercebat; optumus quisque facere quam dicere, sua ab aliis benefacta laudari quam ipse aliorum narrare malebat. igitur domi militiaeque boni mores colebantur, 9 concordia maxuma, minuma avaritia erat, ius bonumque apud eos non legibus magis quam natura valebat. iurgia discordias 2 20 simultates cum hostibus exercebant, cives cum civibus de virtute

certabant. in suppliciis deorum magnifici, domi parci, in amicos fideles erant. duabus his artibus, audacia in bello, ubi pax eve- 3 nerat aequitate seque remque publicam curabant. quarum rerum 4 ego máxuma documenta haec habeo, quod in bello saepius vin25 dicatum est in eos, qui contra imperium in hostem pugnaverant quique tardius revocati proelio excesserant, quam qui signa relinquere aut pulsi loco cedere ausi erant; in pace vero, quod 5 benificiis magis quam metu imperium agitabant, et accepta iniuria ignoscere quam persequi malebant.

30

Sed ubi labore atque iustitia res publica crevit, reges magni 10 bello domiti, nationes ferae et populi ingentes vi subacti, Carthago aemula imperi Romani ab stirpe interiit, cuncta maria terraeque patebant: saevire fortuna ac miscere omnia coepit. qui 2 labores, pericula, dubias atque asperas res facile toleraverant, eis 35 otium divitiae, optanda alias, oneri miseriaeque fuere. igitur pri- 3

3 hostium p, hostias P 12 qui ea fecere PC (sed in P ea extremo versiculo manu prima adiectum videtur): ea om. z, Hieron. vitae Hilarion. 1 eam ex Cunus, Hieron. l. c. cf. Vopiscus Prob. 1, ea PC | 21 amicis 26 praelio PC, bello C || 28 magis quam C, magis om. PC || 32 dimiti Pingentes om. P et unus ex C 35 diuitiae PC, diuitiaeque C optanda alias P, optandae aliis C

« PreviousContinue »