Page images
PDF
EPUB

Brute, tuum? facile est barbato inponere regi.
nec melior uultu, quamuis ignobilis, ibat
Rubrius, offensae ueteris reus atque tacendae,
et tamen inprobior saturam scribente cinaedo.
Montani quoque uenter adest abdomine tardus,
et matutino sudans Crispinus amomo,
quantum uix redolent duo funera, saeuior illo
Pompeius tenui iugulos aperire susurro,
et qui uulturibus seruabat uiscera Dacis
Fuscus, marmorea meditatus proelia uilla,
et cum mortifero prudens Veiento Catullo,
qui numquam uisae flagrabat amore puellae;

105

110

grande et conspicuum nostro quoque tempore monstrum, 115 caecus adulator dirusque a ponte satelles,

dignus Aricinos qui mendicaret ad axes
blandaque deuexae iactaret basia redae.

nemo magis rhombum stupuit, nam plurima dixit
in laeuam conuersus, at illi dextra iacebat
belua. sic pugnas Cilicis laudabat et ictus.
et pegma et pueros inde ad uelaria raptos.
non cedit Veiento, set ut fanaticus oestro
percussus, Bellona, tuo diuinat et "ingens
omen habes", inquit, "magni clarique triumphi.
regem aliquem capies, aut de temone Britanno
excidet Aruiragus. peregrina est belua, cernis
erectas in terga sudes?" hoc defuit unum
Fabricio, patriam ut rhombi memoraret et annos.

106. saturam S: satyram P. Aen. II, 19. 111. dachis P.

cinedo PS.

120

125

107. Seruius ad Verg. 113. ueiento po schol. ad u. 119.123: uel lento P, lento S, uegento 5. 116. e ponte N. Heinsius ad Ouid. Ib. 420, ac sponte H. Valesius. dignusque in ponte Ruperti, dignus qui a ponte M. Haupt. 117. Aricinas arces Ruperti. 120. laeuam 2: laeuo P, laeuum po. 122. puma S. 'uelaria,

óória onomast. Vulcanii.

125. clari magnique ds. 127. excidit aegv5.

123. ueiento Zo: ue lento P. 126. britanno S: brittanno P. 'britannorum rex arbila' schol.

set P.

'quidnam igitur censes? conciditur?" "absit ab illo
dedecus hoc!" Montanus ait, "testa alta paretur,
quae tenui muro spatiosum colligat orbem;
debetur magnus patinae subitusque Prometheus.
argillam atque rotam citius properate! sed ex hoc
tempore iam, Caesar, figuli tua castra sequantur."
uicit digna uiro sententia; nouerat ille

130

135

luxuriam inperii ueterem noctesque Neronis

iam medias aliamque famem, cum pulmo Falerno arderet. nulli maior fuit usus edendi

tempestate mea; Circeis nata forent an

140

Lucrinum ad saxum Rutupinoue edita fundo
ostrea, callebat primo depraendere morsu,
et semel aspecti litus dicebat echini.
surgitur, et misso proceres exire iubentur
consilio, quos Albanam dux magnus in arcem
traxerat attonitos et festinare coactos,

tamquam de Catthis aliquid toruisque Sycambris
dicturus, tamquam et diuersis partibus orbis.
anxia praecipiti uenisset epistula pinna.

adque utinam his potius nugis tota illa dedisset
tempora saeuitiae, claras quibus abstulit urbi
inlustresque animas impune et uindice nullo!
sed periit, postquam cerdonibus esse timendus
coeperat; hoc nocuit Lamiarum caede madenti.

138. famam S.

133. prometeus P.

145

150

131. testa illa adefs. 134. properare Casaubonus ad Pers. III, 23. Rantzow, Wolfii anall. I p. 511 sq. 135. figuli P: tegulae pabcd5. 137. ingluuiem cod. Basileensis in mg. 141. Rutupinoque adfs. 142. depraehendere P, deprehendere a5. 143. echini po: echeni P. 144. proceres pw: properes P. exire po: exibere P. silio Padfo: concilio 5. 147. Catthis S Valla, Pithoeus: ****is P, getis pw. tortisque Valla e ms. Ramirez ad Martial. spect. 4,9 p.7. Sycambris Pahs: Sicambris w, sigambris bcg5. 148. tamquam

145. con

et diuersis P: tamquam diuersis @, tamquam a diuersis a5. 149. praecipiti uenis sed P, set p. epistula P: epistola Sw. pinna PS: penna w. 150. ille 5.

SATVRA V.

Si te propositi nondum pudet adque eadem est mens, ut bona summa putes aliena uiuere quadra,

si potes illa pati, quae nec Sarmentus iniquas Caesaris ad mensas nec uilis Gabba tulisset, quamuis iurato metuam tibi credere testi. uentre nihil noui frugalius; hoc tamen ipsum defecisse puta, quod inani sufficit aluo:

nulla crepido uacat? nusquam pons et tegetis pars dimidia breuior? tantine iniuria cenae?

tam ieiuna fames cum possit honestius illic

et tremere et sordes farris mordere canini.
primo fige loco, quod tu discumbere iussus
mercedem solidam ueterum capis officiorum.
fructus amicitiae magnae cibus, inputat hunc rex,
et quamuis rarum tamen inputat. ergo duos post
si libuit menses neglectum adhibere clientem,

tertia ne uacuo cessaret culcita lecto,

'una simus" ait. uotorum summa, quid ultra

quaeris? habet Trebius, propter quod rumpere somnum debeat et ligulas dimittere, sollicitus ne

tota salutatrix iam turba peregerit orbem,

Sat. V. In parasitos de cenis contumeliosis P.

1. Sic Lubinus. adque eandem S.

est om. 5.

5

10

15

20

2 Seruius

8 Augustin. tantine fa

ad Verg. Aen. VII, 115. 3. sic Lubinus. 4. ad pœ: at P, ac f. gabba PSd cod. Vimariensis: Galba w. de gramm. p. 1976. 9. de media P, dimedia p. mes spuria censet Heinrich.

10. cum possit Pfs: cum possis w, quin possis cod. Gothanus 2, quae possit Manso verm. Abhdlgen p. 232, cum pol sit Ruperti, quin poscis? Lubinus, Graeuius epp. IIII p. 193. Heusinger obss. antibarb. p. 363 sq., possis cum Heinecke anim. p. 82. Heinrich. 12. finge 5. 15. raro adevs. 17. ne pw: nec PS. culcita Po: culcitra 5. egerit : perregeret S, per egeret P.

19. sonum P.

21. per

« PreviousContinue »