Page images
PDF
EPUB

stoicus occidit Baream, delator amicum
discipulumque senex, ripa nutritus in illa,
ad quam Gorgonei delapsa est pinna caballi.
non est Romano cuiquam locus hic, ubi regnat
Protogenes aliquis uel Diphilus aut Hermarchus,
qui gentis uitio numquam partitur amicum,
solus habet; nam cum facilem stillauit in aurem
exiguum de naturae patriaeque ueneno,
limine summoueor, perierunt tempora longi
seruitii; nusquam minor est iactura clientis.

Quod porro officium, ne nobis blandiar, aut quod
pauperis hic meritum, si curet nocte togatus
currere, cum praetor lictorem impellat et ire
praecipitem iubeat, dudum uigilantibus orbis,

120

125

ne prior Albinam et Modiam collega salutet?
diuitis hic serui cludit latus ingenuorum
filius; alter enim quantum in legione tribuni
accipiunt donat Caluinae uel Catienae,

130

ut semel aut iterum super illam palpitet, at tu, cum tibi uestiti facies scorti placet, haeres

135

et dubitas alta Chionen deducere sella.

da testem Romae tam sanctum, quam fuit hospes numinis Idaei, procedat uel Numa uel qui seruauit trepidam flagranti ex aede Mineruam: protinus ad censum, de moribus ultima fiet quaestio, quot pascit seruos? quot possidet agri

140

120. her

.

124. li

118. pinna PS: penna pw. caballi po: caualli PS. marcus P, erimarcus aut erimachus aut erimanthus mine submoueor Seruius ad Verg. Aen. VII, 579. 126. Quo Eremita. 130. ne po: nec PS. et modiam P: aut modiam pde5. 131. cludit Pdeh: claudit w.

134. aut Pb: atque w. 135.

133. Cati enae P, catilinae h.

[blocks in formation]

139. tepidam Nic. Loensis epiph. IX, 2.

cella Pignorius de seruis 16 p. 137, Farnabius, Muretus opp. IV p. 141.

tellius de hon. bisell. 24 p. 133.

138. Idaei pw: Idae P.

141. agri po: agr⋆ P.

iugera? quam
multa magnaque paropside cenat?"
quantum quisque sua nummorum seruat in arca,
tantum habet et fidei. iures licet et Samothracum
et nostrorum aras, contemnere fulmina pauper
creditur adque deos, dis ignoscentibus ipsis.
quid quod materiam praebet causasque iocorum
omnibus hic idem, si foeda et scissa lacerna,

si toga sordidula est et rupta calceus alter

pelle patet, uel si consuto uulnere crassum adque recens linum ostendit non una cicatrix. nil habet infelix paupertas durius in se,

145

150

quam quod ridiculos homines facit. 'exeat', inquit,
'si pudor est, et de puluino surgat equestri,
cuius res legi non sufficit, et sedeant hic
lenonum pueri quocumque in fornice nati,
hic plaudat nitidi praeconis filius inter
pinnirapi cultos iuuenes iuuenesque lanistae;
sic libitum uano, qui nos distinxit, Othoni'.
quis gener hic placuit censu minor adque puellae
sarcinulis impar? quis pauper scribitur heres?
quando in consilio est aedilibus? agmine facto
debuerant olim tenues migrasse Quirites!
haut facile emergunt, quorum uirtutibus opstat
res angusta domi, sed Romae durior illis
conatus, magno hospitium miserabile, magno
seruorum uentres et frugi cenula magno.

-

155

160

165

paropside P Valla: pa143 sq. quantum · fidei 144. iuret H. Valesius. 149. alte Schrader.

154. est et

142. iugera om. P, add. in marg. p. rapside pw, parobside g, parabside 5. schol. Cruq. Hor. carm. I, 35, 22. 147. iocorum P: locorum p. de puluino po: est **** puluino P, est de se p. S. 156. quocumque fornice P, quocumque in fornice p. quocumque e fornice noti Lachmann. 158. iuuenesque P5: iuuenemque pw. 159. Seruius ad Verg. Aen. II, 80. XI, 715. 164. emergunt po: mergunt P. 167 in margine adscriptum habet P.

[ocr errors]

fictilibus cenare pudet, quod turpe negabis translatus subito ad Marsos mensamque Sabellam contentusque illic ueneto duroque cucullo.

pars magna Italiae est, si uerum admittimus, in qua nemo togam sumit nisi mortuus. ipsa dierum

170

festorum herboso colitur si quando theatro

maiestas tandemque redit ad pulpita notum
exodium, cum personae pallentis hiatum
in gremio matris formidat rusticus infans,
aequales habitus illic similesque uidebis
orchestram et populum, clari uelamen honoris
sufficiunt tunicae summis aedilibus albae.
hic ultra uires habitus nitor, hic aliquid plus
quam satis est interdum aliena sumitur arca.
commune id uitium est, hic uiuimus ambitiosa
paupertate omnes. quid te moror? omnia Romae
cum pretio. quid das, ut Cossum aliquando salutes,
ut te respiciat clauso Veiento labello?

175

180

185

ille metit barbam, crinem hic deponit amati, plena domus libis uenalibus. accipe et istud fermentum tibi habe: praestare tributa clientes cogimur et cultis augere peculia seruis.

Quis timet aut timuit gelida Praeneste ruinam, aut positis nemorosa inter iuga Volsiniis, aut simplicibus Gabiis, aut proni Tiburis arce? nos urbem colimus tenui tibicine fultam

190

168. negabis H. Valesius: negauit Po, negabit Ferrarius electt. II, 9. 170. contectus Schrader. Iculullo H. Valesius. 173. colitur, si quando, theatro Wyttenbach ad Plut. cons, ad Apoll p. 113 A.

cestram PS. Ruperti.

187. libis

177. similemque 5.

178. orchestram po: or

186. amatus

184. praecio S. 185. cluso d. deponit, amati Francke uerisim. spec. p. 24 sqq. Valla: libris PS∞, libris eraso r adh, libis add. r c.

nenalibus Po: genialibus Grangacus, uernalibus Francke 1. 1. 188. praestare S5: praesta P, praestant pw. 193. schol, Lucani VII, 404 ubi incolimus et fidicine.

« PreviousContinue »