Page images
PDF
EPUB

mireris A (aren): Ber 66:

Esquilias dictumque petunt a uimine collem, uiscera magnarum domuum dominique futuri. ingenium uelox, audacia perdita, sermo

promptus et Isaeo torrentior. ede, quid illum

esse putes? quem uis hominem secum attulit ad nos, grammaticus rhetor geometres pictor aliptes

75

augur schoenobates medicus magus, omnia nouit

Graeculus esuriens, in caelum, iusseris, ibit;

in summa, non Maurus erat neque Sarmata nec Thrax,

qui sumpsit pinnas, mediis sed natus Athenis.

80

horum ego non fugiam conchylia? me prior ille

signabit fultusque toro meliore recumbet,

aduectus Romam quo pruna et cottona uento?

usque adeo nihil est, quod nostra infantia caelum hausit Auentini baca nutrita Sabina?

85

quid quod adulandi gens prudentissima laudat
sermonem indocti, faciem deformis amici,
et longum inualidi collum ceruicibus aequat
Herculis Antaeum procul a tellure tenentis,
miratur uocem angustam, qua deterius nec

ille sonat, quo mordetur gallina marito.
haec eadem licet et nobis laudare, sed illis
creditur. an melior, cum Thaida sustinet, aut cum

90

72. Priscian. VII, 6, 27 p. 744.

uiscera magnarum domuum Ser

82. signauit recumbet P:

uius ad Verg. Aen. II, 445. Cledonius p. 1903. Pompeius p. 219. 75. esse iubes Heinrich. 76. rethor P. 77. omnia nobis Heinrich. 78. iusseris po: **seris P, si iusseris 5. 79. in summa PS: ad summam po. trax P. 80. pinnas P: pennas po. athenis P: ahiuis p. 81. conchylia p: concylia PS. abcegs, coenabit Dorleans ad Tac. ann. II p. 188. recumbit ps. 83. cottona P5: coctana po, 85. Auentinum 5 Wakefield ad Lucret. II, 1038. 89. anteum P. 90. deterius po: deteriu P, 91. illa sonat cum Clauerius, Iacobs in Matthiae miscell. phil. I p. 81. illa sonat, qua mordetur gallina a marito aut deterior nec ille sonus, quo Bredenkamp Magaz. f. Schulen I, 2 p. 439 sq. cui mordetur Ruperti. 92. illi Schrader. 93. hic melior Schrader.

cottana as. baca 5: baca P. deterior 5.

taida PS.

uxorem comoedus agit uel Dorida pullo
cultam palliolo? mulier nempe ipsa uidetur,
non persona loqui, uacua et plana omnia dicas.
infra uentriculum et tenui distantia rima.
nec tamen Antiochus, nec erit mirabilis illic
aut Stratocles aut cum molli Demetrius Haemo,
natio comoeda est. rides, maiore cachinno
concutitur; flet, si lacrimas conspexit amici,
nec dolet; igniculum brumae si tempore poscas,
accipit endromidem; si dixeris 'aestuo', sudat.

95

100

[non sumus ergo pares: melior, qui semper et omni] nocte dieque potest aliena sumere uultum

105

a facie, iactare manus, laudare paratus,

si bene ructauit, si rectum minxit amicus,

si trulla inuerso crepitum dedit aurea fundo.

praeterea sanctum nihil est nec ab inguine tutum,
non matrona laris, non filia uirgo, neque ipse
sponsus leuis adhuc, non filius ante pudicus;
horum si nihil est, auiam resupinat amici.
scire uolunt secreta domus atque inde timeri.
et quoniam coepit Graecorum mentio, transi
gymnasia atque audi facinus maioris abollae.

94. comedus P.

110

115

Priscian. III, 7, 41 p.617: Pallium, palliolum. Iuuenalis in I: Dorida nullo cultam palliolo. pullo Buchnerus, C. Barthius, M. Haupt: nullo PSo, molli Plathnerus.

97. Priscian. III, 5, 29 p.611. ‘rima, yvvaizɛía quoiç' gloss. H. Steph. p. 187. 98. tantum cod. Norimbergens. 3. Schrader. antiochus S: anthiochus p, Anthiocus P. 100. comeda S. meliore e cod. Cuntabrigiensi Wakefield ad Lucret. I, 918. V, 706. 104 spurius est. habent codd. Ioannes Saresber. policr. III, 4. Petrus Bles. ep. 77. 105. aliena P, ut uoluit Markland: alienum pw. 107. lectum Iun. Parrhasius de rebus per ep. quaes. 36. C. Valesius. 109. nihil est nec ab p Vratislauiensis: nihil ab P, nihil aut ab abcdegs, nihil atque ab h, nihil est et ab . tutum est bc. 112. auiam Ph[?]: aulam ρω. 113 spurium iudicant Pinzger de uss. spur. p. 9 et Heinrich, post 115 transposuit Rigaltius. esse uolunt Schrader. 114. grecorum P.

[merged small][ocr errors]
« PreviousContinue »