Page images
PDF
EPUB

uellera, uos tenui praegnatem stamine fusum
Penelope melius, leuius torquetis Arachne,
horrida quale facit residens in codice pellex.
notum est, cur solo tabulas impleuerit Hister
liberto, dederit uiuus cur multa puellae.
diues erit magno quae dormit tertia lecto;
tu nube adque tace, donant arcana cylindros.
de nobis post haec tristis sententia fertur?
dat ueniam coruis, uexat censura columbas."

Fugerunt trepidi uera ac manifesta canentem
stoicidae; quid enim falsi Laronia? sed quid
non facient alii, cum tu multicia sumas,
Cretice, et hanc uestem populo mirante perores
in Proculas et Pollittas? est moecha Fabulla;
damnetur, si uis, etiam Carfinia, talem
non sumet damnata togam. "sed Iulius ardet,
aestuo." nudus agas, minus est insania turpis.
en habitum, quo te leges ac iura ferentem
uulneribus crudis populus modo uictor et illud
montanum positis audiret uulgus aratris!
quid non proclames, in corpore iudicis ista
si uideas? quaero an deceant multicia testem?
acer et indomitus libertatisque magister,
Cretice, perluces. dedit hanc contagio labem
et dabit in plures, sicut grex totus in agris
unius scabie cadit et porrigine porci,

55. praegnantem. P? [cf. I, 122. VI, 405.].
p. 707. VII, 2, 8 p. 731.
paelex P, pelex w.

Paenelope P.

60. eris

55

60

65

70

75

80

56. Priscian. VI, 11, 63 57. cortice 5. dormis Probus. Tertia

71. insa

68. Pollitas P, Pollucas ps, Polluicas seu Polliucas w, Pollinas v, Pollenias V. S. Beck obss. phil. in Satt. Iuuen. II (Altorf. 1732) p. 23. moecha poo: moeca P. Fabulla S: ✩abulla P, Labulla pw. 69. Carphinia 5, Carfania Cuiac. obss. XXVI, 38. nia Pw: infamia 25. insania turpis? Heinecke anim. p. 12. 76. deceat P5. 80. porrigine po: pr-rigine P, prorigine 5, prurigine v cod. Voss. apud Burmann. ad Seren. Sam. 35.

uuaque conspecta liuorem ducit ab uua.
foedius hoc aliquid quandoque audebis amictu,
nemo repente fuit turpissimus; accipient te
paulatim, qui longa domi redimicula sumunt
frontibus et toto posuere monilia collo
adque bonam tenerae placant abdomine porcae
et magno cratere deam; sed more sinistro
exagitata procul non intrat femina limen,
solis ara deae maribus patet. "ite profanae!"
clamatur, "nullo gemit hic tibicina cornu."
talia secreta coluerunt orgia taeda
Cecropiam soliti Baptae lassare Cotytto.
ille supercilium madida fuligine tactum
obliqua producit acu pingitque trementis
attollens oculos, uitreo bibit ille Priapo
reticulumque comis auratum ingentibus implet
caerulea indutus scutulata aut galbina rasa,
et per Iunonem domini iurante ministro

ille tenet speculum, pathici gestamen Othonis,
Actoris Aurunci spolium, quo se ille uidebat
armatum, cum iam tolli uexilla iuberet.
res memoranda nouis annalibus atque recenti
historia, speculum ciuilis sarcina belli.

85

90

95

100

81. conspecta PS@: confecta bc, contacta Io. Saresber. policr. V, 10 N. Heinsius ad Tac. ann. I, 43 Marshall. 82. audebis pw: audebit P. 83. uenit cod. apud Pontan. ad Macrob. Sat. III, 10. 86. tenere PS. 92. Ceropiam PS. Cotyton PS, Cocyton w. 93 sq. ille acu Priscian. V, 6, 33 p. 654. VI, 14, 75 p. 712. tactum : tectum P, tinctum p5 Priscianus, factum Gonsalez ad Petron. p. 271. 97. cerulea P. scutulata aut po: scutula aut P. galbina SP: galbana pw.

Post u. 98 exciderunt

nonnulla. 99. gestamen, σκῆπτρον ὡς Ἰουβενάλιος adscripsit Pithoeus; non inuenio apud Labbaeum. 100. Seruius ad Verg. buc. pr. p. 96 L.: 'Sic Iuuenalis: Actoris Aurunci spolium. nam Vergilii uersum de hasta dictum figurate ad speculum transtulit. Arunci 5.

106 Debriacio campio l Puge

nimirum summi ducis est occidere Galbam
et curare cutem, summi constantia ciuis
Bebriaci campo spolium affectare Palati
et pressum in faciem digitis extendere panem,
quod nec in Assyrio pharetrata Semiramis orbe,
maesta nec Actiaca fecit Cleopatra carina.
hic nullus uerbis pudor aut reuerentia mensae,
hic turpis Cybeles et fracta uoce loquendi
libertas, et crine senex fanaticus albo
sacrorum antistes, rarum ac memorabile magni
gutturis exemplum conducendusque magister.

105

110

120

quid tamen exspectant, Phrygio quos tempus erat iam 115
more superuacuam cultris abrumpere carnem?
quadringenta dedit Gracchus sestertia dotem
cornicini, siue hic recto cantauerat aere:
signatae tabulae, dictum "feliciter”: ingens
cena sedet, gremio iacuit noua nupta mariti.
o proceres, censore opus est an haruspice nobis?
scilicet horreres maioraque monstra putares,
si mulier uitulum uel si bos ederet agnum?
segmenta et longos habitus et flammea sumit,
arcano qui sacra ferens nutantia loro
sudauit clipeis ancilibus. o pater urbis,
unde nefas tantum Latiis pastoribus? unde
haec tetigit, Gradiue, tuos urtica nepotes?

urbe H. Valesius.

125

REESE LIBRARY

THE

UNIVERSITY
CALIFORNIA

106. Bebriaci campo Pw: Bebriaci in campo 5, Bebriacis campis S. 107. faciem P5: facie po. 108. Semiramis po: Sameramis PSh. Assyria 109. moecha Heinrich. 111. Cybele est et cod. Vimariensis Henninius. 112. alto Wakefield silu. crit. II p.117 Ruperti. Valla: 'alto, alte presso. in multis est albo.' 115 sq. Phrygio abrumpere carnem Seruius ad Verg. Aen. IX,620. 116. abscidere 5 Oudendorp. ad Apul. met. IV p. 260. 117. qua

draginta 5. Graccus 5. 118. cantauerit 5. 120. cena, sedet: gremio Pithoeus. cena, sed et gremio Lipsius epistt. quaestt. IV, 25 Muretus uar. lectt. IX, 8. 124. segmenta habitus Seruius ad Verg. Aen. I, 654. flammea PS5: flamea w. 126. clypeis PS. et pater cod. Cantabrigiensis, en pater Wakefield ad Lucret. III, 1104.

« PreviousContinue »