Page images
PDF
EPUB

adque omnes implet numeros, dignissima prorsus
florali matrona tuba, nisi si quid in illo
pectore plus agitat ueraeque paratur harenae.
quem praestare potest mulier galeata pudorem,
quae fugit a sexu, uires amat? haec tamen ipsa
uir nollet fieri; nam quantula nostra uoluptas!
quale decus rerum, si coniugis auctio fiat,
balteus et manicae et cristae crurisque sinistri
dimidium tegimen! uel si diuersa mouebit
proelia, tu felix ocreas uendente puella!

hae sunt quae tenui sudant in cyclade, quarum
delicias et panniculus bombycinus urit.
aspice quo fremitu monstratos perferat ictus,
et quanto galeae curuetur pondere, quanta
poplitibus sedeat quam denso fascia libro,
et ride, positis scaphium cum sumitur armis.
dicite uos neptes Lepidi caeciue Metelli,
Gurgitis aut Fabii, quae ludia sumserit umquam
hos habitus? quando ad palum gemat uxor Asyli?

Semper habet lites alternaque iurgia lectus,

in quo nupta iacet; minimum dormitur in illo.
tunc grauis illa uiro, tunc orba tigride peior,
cum simulat gemitus occulti conscia facti,
aut odit pueros, aut ficta pellice plorat,

C

250

255

260

265

270

ga

251. agitat de: agitet PSw. 252. quem seruare potest mulier leata pudorem inquit Celsus' schol. Lucani VIII, 76. 255. fiet fs. 256. balteus et tunicae et cristae Seruius ad Verg. Aen. X, 494. manicae PSW. cru risque P. 257. tegimen Pbdf5: tegmen w. 259 sq. Priscian. III, 7, 39 p. 616: 'Notandum etiam pannus, quod panniculus facit. Iuuenalis in II: quarum delicias etiam bombycinus urit panniculus.' 261. gemitu Markland. ad Stat. silu. III, 3, 79. 264. ridet abg. strophium Manso verm. Abhdlgen p. 241. 265. caeciue w: ceciue PSf, caecique 5, Creteiue cod. Pulmanni apud N. Heinsium ad Ouid. met. VII, 224. 267. gemit 5. 270. tunc grauis abcdfgo: tum grauis 5, cum grauis P5.

271. cum Po: tunc 5.

pollice Lindenbrogius.

272. flicta paelice P, ficta pelice o, ficto

uberibus semper lacrimis semperque paratis
in statione sua, adque exspectantibus illam,
quo
iubeat manare modo. tu credis amorem,
tu tibi tunc Vruca places fletumque labellis
exorbes, quae scribta et quot lecture tabellas,
si tibi zelotypae retegantur scrinia moechae.
sed iacet in serui complexibus aut equitis. dic,
dic aliquem, sodes, hic, Quintiliane, colorem.
haeremus, dic ipsa. "olim conuenerat” inquit
"ut faceres tu quod uelles, nec non ego possem
indulgere mihi. clames licet et mare caelo
confundas, homo sum." nihil est audacius illis

deprensis, iram atque animos e crimine sumunt.

275

280

285

Vnde haec monstra tamen uel quo de fonte requiris?

praestabat castas humilis fortuna Latinas

quondam, nec uitiis contingi parua sinebant

>

274. atque spectantibus acdfgs, atque ipsis spectantibus uel atque ipsis exspectantibus uel atque illis spectantibus 5, nec non spectantibus cod. Puteaneus apud Achaintre. illas H. Valesius, illa Huschke epist. crit. p. 78. 276. tunc uruca PS. 'uruca, xáμη' gloss. H. Steph. p. 229, 337: huruca Valla, curuca abfgo, curruca ch5, 'curruca, vлоhats' uetus onomasticon B. Vulcanii, coruca uel corruca 5, cucuruca d cum schol.: 'curuca auicula, quae alienos foetus educat. hanc dicunt esse linofam. unde hoc loco maritum curucam uocat irrisorie, qui alienos filios ex sua uxore natos nutrit. fertur autem cuculus curuca absente oua eius sorbere et sua oua illic deponere et abire. at curuca putans quod sua sint fouet illa, sed postquam pulli adulti fuerint curucam nutricem suam comedunt et de nido recedunt.' cucura aut cucurruca Casaubonus (Casauboniana p. 59), cucuruca Sturzius opp. p. 185, cucurra Lindenbrogius, urica Salmasius exerc. Plin. p. 893. ad Tertull. de pall. p. 187, urtica aut eruca Alciatus parerg. iur. VII, 3. 277. exorbes Pf: exsorbes po. scribta P. quot Po: quod 'fs, quas 5. lecture po: lectur✩ P, lectura b. 278. zelotype legantur P. moech P, moeche p. 280. dic Quintiliane dfghs. hic aliquem dic Heinrich. 281. heremus P. 282. possum P, cod. Mona285. animos e crimine posui: animos crimine P spatio minore quam pro littera a, animos a crimine . 287295 perit Augustinus ep. 138 II p. 316. 287 schol. Lucani I, 550. seruabat castas Augustinus, schol. Lucani. bant Po: sinebat dfghs.

censis 408.

288. sine

[merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small]
« PreviousContinue »