Page images
PDF
EPUB

110

115

120

et pater armenti capto eripiatur agello,
ipsi deinde lares, si quod spectabile signum.
(si quis in aedicula deus unicus. haec etenim sunt
pro summis, nam sunt haec maxima. despicias tu]
forsitan inbellis Rhodios unctamque Corinthon
despicias merito; quid resinata iuuentus
cruraque totius facient tibi leuia gentis ?
horrida uitanda est Hispania, Gallicus axis
Illyricumque latus; parce et messoribus illis,
qui saturant urbem circo scenaeque uacantem.
quanta autem inde feres tam dirae praemia culpae,
cum tenues nuper Marius discinxerit Afros?
curandum inprimis ne magna iniuria fiat
fortibus et miseris. tollas licet omne quod usquam est
auri adque argenti, scutum gladiumque relinques.
[et iaculum et galeam, spoliatis arma supersunt.]
quod modo proposui, non est sententia, uerum est;
credite me uobis folium recitare Sibyllae.
si tibi sancta cohors comitum, si nemo tribunal
uendit acersecomes, si nullum in coniuge crimen,
nec per conuentus et cuncta per oppida curuis
unguibus ire parat nummos raptura Celaeno,
tu licet a Pico numeres genus, altaque si te
noinina delectant, omnem Titanida pugnam

125

130

109. eripiatur P: eripietur W. 111 et 112 spurios iudicat Manso verm. Abhdlgen p. 246. unus Heinecke anim. p. 34 Heinrich, qui haec ---- maxima eiciunt. haecce tamen Pinzger de uss. spur.p.17 sq. 112 sq. pro summis. bellos Rhodios unctamque

omissis

quae

interposita leguntur C. F. Hermannus (Rhein. Mus. N. F. VI p. 457 sq.). 113. inbellis f: inbellis P, inbelles p. corinthion fs: chorinton P, chorinthon pods, chorinto S, corinthio g. 117. Illyricique N. Heinsius ad Quid. her. XII, 27. 118. turbain Dorleans ad Tucit. ann. XIV p. 730. 122. tollas po: tollat P.

usquain W: umquain P.

123. relinques acdigo: relinquens Ps, relinquas Sb. 124 spurium esse uidit Lachmann. iaculum Ps: iacula pw. 125. uerum est Pfgh: est om. w. sententia nostra e cod. Scriuerii Pinzger de uss. spur. p. 4.

126. Sybillae PS. 131. tu PSghs: Iu f, tunc w, tum ps.

135

140

inter maiores ipsumque Promethea ponas,
de quocumque uoles proauum tibi sumito libro.
quod si praecipitem rapit ambitio adque libido,
si frangis uirgas sociorum in sanguine, si te
delectant hebetes lasso lictore secures,
incipit ipsorum contra te stare parentum
nobilitas claramque facem praeferre pudendis.
omne animi uitium tanto conspectius in se
crimen habet, quanto maior qui peccat habetur.
quo mihi te solitum falsas signare tabellas
in templis quae fecit auus statuamque parentis
ante triumphalem? quo, si nocturnus adulter
tempora Santonico uelas adoperta cucullo?

Praeter maiorum cineres adque ossa uolucri
carpento rapitur pinguis Lateranus, et ipse,
ipse rotam astringit multo sufflamine consul,
nocle quidem, sed luna uidet, sed sidera testes
intendunt oculos. finitum tempus honoris
cum fuerit, clara Lateranus luce flagellum
sumet et occursum nusquam trepidabit amici
iam senis, ac uirga prior annuet adque maniplos
soluet et infundet iumentis hordea lassis.
interea dum lanatas robumque iuuencum
more Numae caedit louis ante altaria, iurat
solam Eponam et facies olida ad praesepia pictas.

145

150

155

133. ponas bos: po nas P, pingas padfghw. 135. ambitus 5. 139. preferre P. pudendis po: puendis P. 140. tanto pa: tanta P. 142 Priscian. XVIII, 30, 292 p. 1208.

signare tabellas po Priscian.: signaxabellas P. 147. Lateranus PSgh: Damasippus po 'Lateranus siue Damasippus' schol. 167. 'Damasippus scilicet schol. 179. 151. lateranus Pg: Damasippus W. 152. nusquain dfs: numquam PW. 154. ordea fgs.

155. robumque $: rubumque gh, probumque f, toruumque Po, uetustissimi codd. habent rursusque iuuencum' Valla. 157. Eponam Sfg:

ponam P, yponam pbcdw, iponain ahs, hiponam 5. facier P.

facies pw: 160

!

165

sed cum peruigiles placet instaurare popinas,
obuius adsiduo Syrophoenix udus amomo
currit, Idumaeae Syrophoenix incola portae,
hospitis adfectu dominum regemque salutat,
et cum uenali Cyane succincta lagona.
defensor culpae dicet mihi “secimus et nos
haec iuuenes.” esto. desisti nempe, nec ultra
fouisti errorem. breue sit quod turpiter audes,
quaedam cum prima resecentur crimina barba,
indulge ueniam pueris. Lateranus ad illos
thermarum calices inscriptaque lintea uadit
maturus bello Armeniae Syriaeque, tuendis
amnibus et Rheno atque Istro; praestare Neronem
securum ualet haec aetas. mitte ostia, Caesar,
mitte, sed in magna legatum quaere popina.
inuenies aliquo cum percussore iacentem,
permixtum nautis et furibus ac fugitiuis,
inter carnifices et fabros sandapilarum
et resupinati cessantia tympana galli.
aequa ibi libertas, communia pocula, lectus
non alius cuiquam, nec mensa remotior ulli.

170

175

[ocr errors]

159 post 160 ponit b. obuius adsiduo Syrophoenix incola portae f codd. Gaibacensis 2. Gothanus 1. omissis ceteris. prob. C. F. Hermannus de codd. Iuuen. p. 19. adsiduo* P, Assyrio Dorleuns ad Tacit. ann. II p. 287. C. Valesius. udus w: Uxus P, unctus psv cf. N. Heinsius ad Ouid. a. a. I, 76. fast. V, 340. 160. Idumaeae w: ydimee PSd, Idimeae gh. 162. cyane pw: cyant P. logona P, laguna gh, laguena f, lagoena p, lagena 0.

163. dicet po: dicat P, dicit dhs. 165. fouistix P. 167. lateranus PSg ‘Lateranus, in quibusdam legitur Damasippus. Valla: Damasippus w.. 168. thermarum po: terinarum P. inscriptaque pw: scriptaque Pcs. 170. hreno P.

histro Pfgh5.

prestare P. 171. haec ostia ahs, hostia Pbdgs. 174. aut

aut adw. 175. ‘si SANDALIORVM sutores si SARDANAPALLOS infamis hoininis nomen est, si SANDAPILARVM'schol. 'sunt qui legant fabrum sardanapallum' Valla. flabros Bon. Vulcanius ex glossa Isidori: 'Aabri, fabulosi, uentosi, perfecti.'

« PreviousContinue »