Page images
PDF
EPUB

et, si perfrixit, cantat bene. distat enim quae
sidera te excipiant modo primos incipientem
edere uagitus et adhuc a matre rubentem.
si fortuna uolet, fies de rhetore consul;

195

si uolet haec eadem, fies de consule rhetor.

Ventidius quid enim? quid Tullius? anne aliud quam sidus et occulti miranda potentia fati?

200

seruis regna dabunt, captiuis fata triumphum.

felix ille tamen coruo quoque rarior albo.

penituit multos uanae sterilisque cathedrae, sicut Thrasymachi probat exitus atque Secundi Carrinatis: et hunc inopem uidistis, Athenae, nil praeter gelidas ausae conferre cicutas.

205

di, maiorum umbris tenuem et sine pondere terram
spirantisque crocos et in urna perpetuum uer,
qui praeceptorem sancti uoluere parentis

esse loco! metuens uirgae iam grandis Achilles cantabat patriis in montibus, et cui non tunc eliceret risum citharoedi cauda magistri.

210

sed Rufum adque alios caedit sua quemque iuuentus, Rufum, quem totiens Ciceronem Allobroga dixit.

Quis gremio Celadi doctique Palaemonis adfert quantum grammaticus meruit labor? et tamen ex hoc

194. perfrixit Sw, 'perfrixit, perfrixit P. distat mythogr. Vatic. III p. 201. fiet P.

199. aliut P.

215

negyórn' gloss. H. Steph. p. 157: uagitus Seruius ad Verg. Aen. VI, 129. 196. ex matre cds. 198. fies pw: 201. triumphum P5: triumphos w. 203. penituit PSf. uane P. 204. thrasymachi Pw: thresimachi begh, lisimachi pf. 205. Carrinatis PSw: Carinatis 5. post 205 quaedam excidisse putat Heinrich. 208. spirantisque reposui: spirandisque PS, spirantesque po. det in urna Wakefield silu. crit. II p.58. 210. achilles pSo: acilles P. 211. patriis pw: patris P. nunc fs. post 211 repetitur in P 196 postea deletus. etiam in a hic est us. erasus. 212. citharoedi p: citaroedi P. 213. cedit P. quemque Po: quaeque 5. 214. quem Pg Rostius (progr. Lips. 1805 p. 20): qui pw. Allobroga, Gallus Rufus' gloss. Isidori. 215. Celadi Pg: Enceladi pw. palemonis P.

quodcumque est, minus est autem quam rhetoris aera, discipuli custos praemordet ἀκοινώνητος,

et qui dispensat, frangit sibi. cede, Palaemon,

et patere inde aliquid decrescere, non aliter quam
institor hibernae tegetis niueique cadurci,

dummodo non pereat, mediae quod noctis ab hora
sedisti, qua nemo faber, qua nemo sederet,
qui docet obliquo lanam deducere ferro,
dummodo non pereat totidem olfecisse lucernas,
quot stabant pueri, cum totus decolor esset
Flaccus et haereret nigro fuligo Maroni.
rara tamen merces, quae cognitione tribuni
non egeat. sed uos saeuas inponite leges,
ut praeceptori uerborum regula constet,
ut legat historias, auctores nouerit omnes
tamquam ungues digitosque suos, ut forte rogatus,
dum petit aut thermas aut Phoebi balnea, dicat
nutricem Anchisae, nomen patriamque nouercae
Anchemoli, dicat quot Acestes uixerit annis,
quot Siculi Phrygibus uini donauerit urnas.
exigite ut mores teneros ceu pollice ducat,
ut si quis cera uoltum facit, exigite ut sit
et pater ipsius coetus, ne turpia ludant,
ne faciant uicibus. non est leue tot puerorum

220

225

230

235

240

223. sederet P: 231. storias PS.

233.

217. est autem quam pa: est quam P. rethoris p: retoris P. 218. ázovávηtos Grangaeus: acoenonoetus Pg, acoenetus df5, acoenetus ipse abcw. 219. frangit fgho, frangat P5, franget abcds. palemon P. 222. medie Pf. oram P, ora p. sedebat o, sedebit fg. 226. quot po: quod P. 232. ut forte po: sit forte Pf, si forte gv5. G. Fabricius descr. urbis Romae 9 p. 185. Archemori PS, Anchemori g. quot p: quod P. annos pw. 236. quot p: quod Pf. Siculi g C. Valesius: Siculis P, Siculus w. 238. uoltum P: uultum p. 239. coetus p: cuetus P. 240 sq. 'Hi duo uersiculi Iuuenalis non sunt' Valla.

235.

Pauli balnea Anchemoli 5:

annis P:

obseruare manus oculosque in fine trementis.
"haec," inquit, "cura; set cum se uerterit annus,
accipe, uictori populus quod postulat, aurum."

SATVR A VIII.

Stemmata quid faciunt? quid prodest, Pontice, longo
sanguine censeri, pictos ostendere uultus
maiorum et stantis in curribus Aemilianos
et Curios iam dimidios umerosque minorem
Coruinum et Galbam auriculis nasoque carentem?
quis fructus, generis tabula iactare capaci
[Coruinum, posthac multa contingere uirga]
fumosos equitum cum dictatore magistros,
si coram Lepidis male uiuitur? effigies quo

selius uarr. lectt. I, 9.

5

241. oculos trementis Seruius et Philargyrius ad Verg. ecl. III, 8. schol. Pers. I, 18. trementis Ps: trementes po, patrantes Ca242. at uos: haec cura Schurzfleisch. cura sed cod. Vimariensis: curas et Po, curas sed v5, cures et 5. 243. postulat aurum po: postulaturum P.

Sat. VIII. De claritate natalium Pb.

3. stan

caren

1. Schemata Alciatus parerg. II, 30. 2. pictosque 5. tis P: stantes p. 4. diuiduos Heinsius aduu. II, 19 p. 361. umerosque minorem P cod. Norimbergensis 1: humeroque minorem cod. Dresdensis D 155, nasumque minorem 0. 5. Coruinum P codd. Norimbergensis 1. Dresdensis D 155. 5: Coruini po. tem p: caretem P. 5 et 6 spurios censet C. F. Hermannus (Rhein. Mus. N. F. VI. p.454 sqq.). 7 om. 0, 2 m. add. cd, exstat in PS codd. Vimar. Dresdensi D 155. Monac. 260. Norimb. 15, defendunt Lipsius epp. quaestt. IV, 15. Hand ad Stat. silu. I p. 206. Döderlein syn. IV p. 202. 7 ante 5 poni iubet Pinzger de uss. spur. p. 15 sqq. et ita codd. Monacensis 260 Dresdensis D 155. 7 uestigium duplicis recensionis seruare uidetur Paldamo (Zeitschr. f. Alterth. Wiss. 1838 p. 1144 s.). Coruinum Pfs, Fabricium codd. Dresdensis D 155. Monacensis 280. Parisinus 8290 et Argentoratensis apud Oberlinum ad Ouid. trist. p. XIIII sq. prob. Pinzger. nomina tot, posse ac multa Withofius coni. I p. 114 sqq. deducere cod. Schegkii ad Vell. 8. fumosos Pf: famo

Pat. I, 13. Hildebrand ad Apul. I p. 779. sos pw.

« PreviousContinue »