Page images
PDF
EPUB

quales esse decet quos ardens purpura uestit,
nec pupillares defert in balnea raucus
testiculos, nec uellendas iam praebuit alas,
crassa nec opposito pauidus tegit inguina guto.
hic tibi uina dabit diffusa in montibus illis,

155

a quibus ipse uenit, quorum sub uertice lusit;

160

namque una atque eadem est uini patria atque ministri.

forsitan expectes ut Gaditana canoro

incipiant prurire choro plausuque probatae

ad terram tremulo descendant clune puellae,
[spectant hoc nuptae iuxta recubante marito,
quod pudeat narrare aliquem praesentibus ipsis.]
inritamentum Veneris languentis et acres
diuitis urticae. maior tamen ista uoluptas
alterius sexus; magis ille extenditur, et mox
auribus atque oculis concepta urina mouetur.
non capit has nugas humilis domus. audiat ille
testarum crepitus cum uerbis, nudum olido stans
fornice mancipium quibus abstinet, ille fruatur
uocibus obscenis omnique libidinis arte,

155. qualis g.

165

170

156. pupillares PS cod. Monacensis 408: pudraucus 5. 157. uellendas po: uellandas Pc. guto Pfg.

gillares pw.
158. apposito 5 N. Heinsius ad Ouid. her. VII, 100.
159. hic po: hinc PS. defusa g. 161 spurium censet Hein-
rich. patria po: patri, P. 162. expectes P. 163. inci-
piant PS: incipiat w. praeire Markland. ad Stat. silu. I, 6, 71.
164 Priscian. V, 5, 29 p. 652, Seruius ad Verg. Aen. II, 554. descen-
dunt Priscian. Seru. 165. 166 h. l. ponunt Pbcg codd. Monacen-
sis 408 Dresdensis D 153 Canteri nouu, lectt. HII, 6, post 159 d cum
schol.: 'hi duo uersus in aliis reperti sunt' 5, post 160 f, post 162
cod. Mediceus pl. XXXIIII,39, post 171 a (manu secunda), post 172 5,
post 202 w, om. 5 Pinzger de uss. spur. p. 6 sqq. Heinrich, post 175
posuit Bahrdt.
165. spectant hoc afg5, exspectant hoc P
cod. Monacensis 408, hoc spectant c, spectent hoc o.
pw: iusta P. recumbante P. 166. narrare Pa cod. Monacen-
167. artes Markland epist. crit.

sis 408: narrasse w, narras f.
p.143.
168. urticae pw: orticae P.
171. audiat pw: audeat PS.

iuxta

169. incenditur Prateus.

qui Lacedaemonium pytismate lubricat orbem.
namque ibi fortunae ueniam damus. alea turpis,
turpe et adulterium mediocribus; haec eadem illi
omnia cum faciunt, hilares nitidique uocantur.
nostra dabunt alios hodie conuiuia ludos,
conditor Iliados cantabitur atque Maronis
altisoni dubiam facientia carmina palmam.
quid refert, tales uersus qua uoce legantur?

Sed nunc dilatis auerte negotia curis

et gratam requiem dona tibi, quando licebit
per totum cessare diem. non fenoris ulla
mentio, nec, prima si luce egressa reuerti
nocte solet, tacito bilem tibi contrahat uxor,
umida suspectis referens multicia rugis

uexatasque comas et uultum auremque calentem.
protinus ante meum quidquid dolet exue limen,
pone domum et seruos et quidquid frangitur illis
aut perit, ingratos ante omnia pone sodales.
interea Megalesiacae spectacula mappae,
Idaeum sollemne, colunt, similisque triumpho

175

180

185

190

175. lacedemonium P. pytismate po: pytismatae P, pygismate Lips. epp. quaestt. IV, 25, pitylismate A. Politianus misc. I, 38 et epp. XI. XII. I. C. Scaliger poet. I, 22. Florens Christianus ad Arist. uespp. 698, pyreismate Alciatus parerg. VI, 3, poppysmate Flauius coniect. 51, proptysmate H. Mercurialis de arte gymn. I, 10, per crusmata Scriuerius apud Gronou. epp. II p. 543, pitteumate Taubmann ad Plaut. Pers. V, 2, 67, petteumate Muretus uarr. lectt. X, 6, pitteremate Eberh. Mollerus apud Lubinum, pedemate Bapt. Egnatius racem. 17. Brodaeus misc. V, 26. Britannicus, paedaemate Caelius Rhodiginus antt. lectt. XVIII, 1, nudo pede Schegkius praem. 5. orbum Susius apud Lipsium epp. quaesti. IV, 25, oecum Iacobs (Matthiae misc. phil. I p. 87 sq.), ensem cod. Pincierii parerg. IV, 6. 178. faciunt as C. Valesius: faciant Po. 180. conditor pw: conditur P, conducitur S. 182 spurium iudicat M. Sebastiani apud Heinrichium. 184. licebit pw: licebat P. tum Pabdgs: totam w. 187. tacito po: ✩acito P. uilem PS. 188. umida Pg. 194. Ideum PS.

185. tobilem pw:

« PreviousContinue »