Page images
PDF
EPUB

Accipe nunc artes. ne quid tibi conferat iste,
quem colis et Musarum et Apollinis aede relicta,
ipse facit uersus atque uni cedit Homero
propter mille annos, et, si dulcedine famae
succensus recites, maculosas commodat aedes.
haec longe ferrata domus seruire iubetur,
in qua sollicitas imitatur ianua portas.
scit dare libertos extrema in parte sedentis
ordinis et magnas comitum disponere uoces.
nemo dabit regum, quanti subsellia constant
et quae conducto pendent anabathra tigillo
quaeque reportandis posita est orchestra cathedris.

nos tamen hoc agimus tenuisque in puluere sulcos
ducimus et litus sterili uersamus aratro.
nam si discedas, laqueo tenet ambitiosum
[consuetudo mali, tenet insanabile multos]
scribendi cacoethes et aegro in corde senescit.
sed uatem egregium, cui non sit publica uena,
qui nihil expositum soleat deducere, nec qui
communi feriat carmen triuiale moneta,
hunc, qualem nequeo monstrare et sentio tantum,
anxietate carens animus facit, omnis acerbi
inpatiens, cupidus siluarum auidusque bibendis

36. tunc 5.

40

45

50

55

post artes interpunxit Maduig opp. II p. 176. 38. ipse Pw: ipsae p. 39. et P5: at bcgs, aut adfs, sed 5, ac hs. fame P. 40. maculosas Heinrich comm. I p. 22 sqq.: 'M. alii sordibus dix. alii pictas' schol., maculosos f, Maculonis Pg5, Maculonus w. 41. haec fgs: hac P, ac w. feriata F. W. E. Rostius (progr. Lips. 1805 p. 5). 45. quanti subsella P. constant Spcfghw: constat P, constent 5. 46. anabathra w:

anab.tra P, anabatra p5, anabethra Valesius Valesian. p. 208. 48. tenuisque scripsi: tenui.que P, tenuique . 50. ambitiosum scripsi: ambitiosi PS, quod a correctore illatum est, postquam 51, quem spurium iudico, additus est. 52. chacoetes PS, chachetes p5. aegroque 5. aegre Graeuius. 53. aegregium PS. 55. triyia56 Priscian. XVIII, 29, 291 p. 1207. 58. inpatiens Sg: imauidusque S: aptusque Po. bibendis pw: uiuendis P.

lex P. paciens Pf.

fontibus Aonidum. neque enim cantare sub antro
Pierio thyrsumque potest contingere sana
paupertas adque aeris inobs, quo nocte dieque
corpus eget. satur est, cum dicit Horatius "euhoe!"
qui locus ingenio, nisi cum se carmine solo
uexant et dominis Cirrae Nysaeque feruntur
pectora uestra duas non admittentia curas?
magnae mentis opus nec de lodice paranda
attonitae, currus et equos faciesque deorum
aspicere et qualis Rutulum confundat Erinys.
nam si Vergilio puer et tolerabile deesset
hospitium, caderent omnes a crinibus hydri,
surda nihil gemeret graue bucina. poscimus ut sit
non minor antiquo Rubrenus Lappa cothurno,
cuius et alueolos et laenam pignerat Atreus.
non habet infelix Numitor quod mittat amico,
Quintillae quod donet habet, nec defuit illi
unde emeret multa pascendum carne leonem
iam domitum. constat leuiori belua sumptu
nimirum, et capiunt plus intestina poetae.
contentus fama iaceat Lucanus in hortis

60

65

70

75

60. Pierio : Plerio PS. tyrsumque P5: thyrsumue w. sana : saeua f5, maesta P5. 61. inobs P. 62. Sidon. Apollin. epp. VIII, 91: Quia forsitan satiricum illud de satirico non recordaris: satur est cum dicit Horatius euohe.' oratius Pf. euhoe Pg5 Marcilius ad Pers. I, 23. Mitscherlich ad Hor. c. II, 19,7: heuhoe afs, ohe w, aehoe Toup emendd. in Hesych. III p. 383. 63. qui P5: quis po. 64. Chyrre PS. nisaeque P. 65. uestra PSabcdfgh: nostra w. admitentia P. 66. nec pw: ne P. lodice pa: odice P, codice Σ. 68. erynis P, erinis w. 69. Vergilio g: Vergilio P, Virgilio po. 70. hospitium caderent pw: ospitium aderent P. 71. bucina Pfgs: buccina @. 72. Rabienus Dorleans ad Tac. ann. I p. 22. turno PSfg. 73. alueolos Pg: alueolus f, albiolos pw. Atreus Spo: treus P. 75. Quintillae po: Quintilae PSf. 75 sqq. nec poetae Priscian. VII, 13, 69 p. 766. 78. cupiunt cod. Norimbergensis 1. Heinrich animm. in auctt. uett. p. 109.

deesset P: desit w.

CO

lenam P.

« PreviousContinue »