Page images
PDF

tunc per vicarios in antea solite gubernare, a prefate nacionis hominibus cotidie fiebant in tantum vexatos fore, quod secundum decenciam, ritum et modum Anglicanum quem tenebont, et eorum predecessores soliti fuerunt tenere ab antiquo, officia audire divina, et ecclesiastica percipere sacramenta non potuerint; et ab illis indoctis hominibus depredabantur, perturbabantur et interficiebantur, nonnullaque dampna et incommoda personarum et rerum sustinere cogebantur, et majora nisi eis celeri remedio suceurretur proferre habebant verisimiliter infuturum: plena deliberacione super hoc prehabita, antedictus Donatus primo ecclesiam predictam Sancti Nicholai in Collegiatum erexit, et pro sustentacione vicariorum et Gardiani in illa deputatorum, prout in literis desuper confectis, quartam Archiepiscopalem dicte parochie ville Galvie, pro se et suis successoribus in puram et perpetuam elemosinam, unacum aliis donacionibus inibi expressis, donavit, et ad dictam ecclesiam collegiatam pleno jure pertinere voluit, ac alia ibi ordinavit. Ac detnum Willielmus suus successor, ut eo firmius illa donacio, con

cessio et ordinacio illibate perdurent, quo fuerint majori rob

volens adjicere sui munimenis firmitatem, predictas donacionem,' concessionem et ordinacionem, etiam per sedem apostolicam confirmatas, ratum et gratum habuit, ac dictam erectionem, et omnia quecunque inde secuta, ex certa sciencia confirmavit et ratificavit, rata, et grata et confirmata declaravit, prout in literis suis intuentibus potest apparere. Nos vero antefatus Walterus predictas ereccionem in collegiatum, ac quarte archiepiscopalis donacionem, concessionem, ordinacionem et confirmacionem a nostris predecessoribus, pro suarum et nostrarum salute animarum factas, ratum, gratum et firmum, in quantum possumus, habemus. Et hoc sub warantizacione, fidejussione et intercessione Dei et hominum. Et ne de hujusmodi ratificacione ab aliquibus imposterum hesitari contingat, presentibus sigillum nostrum quo utimur ad majora duximus apponendum. Datum Galvie sexto die mensis Aprilis, Anno Domini Millesimo quingentesimo sexto."—Orig.

It appears by the foregoing deed of confirmation that Walter Blake, Bishop of Clonmacnois (for whom see Harris's Ware, vol. i. pp. 174, 613), was appointed by Henry VII. to the see of Tuam; which must have taken place between the death of Archbishop Pinson, in A. D. 1503, and the above date. This appointment was not known to Harris, who mentions, however, a previous provision for the same, by Pope Sixtus IV., which never took effect, having been made in the life-time of Donatus O'Murray. Bishop Blake never filled the see of Tuam, Pope Julius II. having advanced the celebrated Morogh O'Fihely (better known by the name of Maurice de Portu) thereto. He was (probably) the Walter Blake, brother of Geffrey, who appears, s. p. in the genealogical fragment, ante, p. 213.

[merged small][ocr errors][merged small]

divini cultus et servicii in eodem; cui quidem perpetue mee vicarie de Moygcullyne, ego predictus Cornelius O'Hallurayn, vestra humilis et devota creatura, ad pedes vestre reverendissime paternitatis provolutus, ad man us et potestatem vestram, per presentes, effectualiter et simpliciter resigno. Quapropter vestram reverendissimam donacionem, in cujus manibus libra justicie non mutatur, instancia quanta possum deprecor, quatenus intuitu divine caritatis, et augmentacionis divini cultus et servicii continue in eodem collegio, predictam vicariam ipsi collegio annectere et unire, ac perpetue incorporare, velitis. In fidem vero et testimonium predicte mee perpetue resignacionis, infrascriptum publicum notarium hanc resignacionem in presentem publicam formam reddigere curavi. Hiis testibus presentibus, vz. Thoma O'Donaill, Patricio Blake, Odone Mc. Maellayn, Thadeo ruffo Makyan, et multis aliis. Et ob majore evidencia hujus mee perpetue resignacionis, ob defectu sigilli proprii, sigillum Johannis lynche fyz Edmundi presentibus apponi feci. Hec resignacio facta est, per me dictum Cornelium, coram vestra dominacione, apud Galwy, in vigilia omnium sanctorum, Anno Domini millesimo, Cccc°lxxxviii.°

"Et ego vero, Willielmus Molgan clericus Enachdunensis diocesis, publicus auctoritate Imperiali notarius, quia cum predicta resignacio omnibus modo ordine et forma quibus supra fieret, una cum prenominatis testibus presens interfui, eaque omnia et singula sic fieri vidi et audivi. Ideoque jussu et rogatu prefati Cornelii ut p remittitur resign ant is, anno, die, mense et loco quibus supra, Indicionevero septima pontificatus sanctissimi in Christo patris ac domini nostri, domini Innocentii, divina providencia pape Viil anno quarto, predictam resignacionem in hampublicam formam reddegi, signo et nomine meis solitis et consuetis signavi, rogatus et requisitus in fidem et testimonium omnium et singulorum premissorum."—Orig.

"Conventum inter Gtd. de Burgo et Majorem Galwy.

"A.D. 1488.

"I. H. S.

"In nomine Domini, amen. Inter Dominum Willielmum de Burgo sue nationis

capitaneum ex parte una; et Johannem Blake majorem ville de Galwy, ac Dominicum

Lynche fyz-Johannis burgensem ejusdem ville ex parte altera, sic concensum, vz. quod

prefatus dominus Willielmus obligavit se suosque heredes et successores, prefatiss mi

jori et Dominjco, ac collegio ecclesie sancti Nicholai de Galwey, eorumque successoribus

qui pro tempore fuerint, ad tuendum, protegendum et defendendum dictum collegium,

in omnibus et singulis suis juribus et obventionibus, tam ex parte ecclesie, quam eciam

temporalis

[ocr errors]

temporalis seu secularis curie, nunc et in posterura, ad ipsum Collegium quoquo modo

spectantibus, videlicet ex parte ratione curie ac extra eandem, jam impetratis et im

posterum impetrandis. Ita vero quod dictum collegium, videlicet qui nunc sunt et

qui pro tempore fuerunt, singulis diebus sollemniter dicent unam collectam seu oratio

nem specialem, in principali missa ad attenticum altare, pro bono statu in vita, et eorun

dem animabus post mortem, videlicet prefati domini Willielmi et Slanine sue uxoris,

heredum et successorum ac antecessorum suorum. Ita vero quod predicti major et Do

minicus impetrabunt pro Eicardo de Burgo filio eorundem domini Willielmi et

Slanyne, canonicatum ecclesie Tuamensis, et prebendam de Killmaellayn, et rectoriam

et vicariam de Athnary, cum suis juribus et pertinenciis, etc. Tali vero condicione

interposita, vz. quod predictus dominus Willielmus et uxor sua predicta, ac eorum

filii et heredes non impedient, per se vel alios, prefatos majorem et Dominicum, aut

alios quoscunque eorundem nomine impetrare seu impetrari facere, verbo vel facto,

rectoriam et vicariam de Furanmor, ac vicariam de Meary Enachdunensis diocesi, ad

instanciam dicti collegii, sed ipsos et dictum collegium, ad hoc adjuvabunt, et ab in

sultibus etcontradictione omnium et singulorum contradicentium, juxtapossedefendent.

Ita tamen quod predicti major et Dominicus, ac collegium predictum, tanquam pro

speciali stipendio, gratia defensionis ejusdem collegii in hiis et aliis, concedent prefato

domino Willielmo et Eicardo ipsius filio predicto, fructus et proventus prefate rectorie

et vicarie de Furanmor, et vicarie predicte de Meary, post impetracionem ad instanciam

collegii de hiis factam, usque ad mortem rectoris de Athnary, si interim, scilicet ante

ipsius rectoris mortem, rectoriam et vicariam predictam de Athnary adepti non fuerint

prefati, viz. dominus Willielmus aut Eicardus. Ita quod immediate post ipsius rectoris

mortem vel ante, cum rectoriam et vicariam predictam de Athnary adepti fuerint,

prefatum collegium gaudere habeat, sine aliqua contradictione, prefatis rectoria et vi

caria de Furanmor et vicaria de Meary, cum suis fructibus et obvencionibus. In fidem

vero et testimonium omnium et singulorum premissorum, partes predicte sigillum

prefati domini, domini Willielmi, uni parti harum indenturarum, ac sigilla prefati

domini majoris et Dominici Lynch predicti, alteri parti apponi fecerunt. Datum apud

Galwy xv. die mensis Januarii Anno domini millesimo Cccc°lxxx°vih°. Et ulterius,

si, quod absit, contingeret prefatum Eicardum de Burgo mori, antequam adeptus fuerit

prefatam rectoriam et vicariam de Athnary, ac canonicatum et prebendam predictam,

quod tunc obligantur prefati major et Dominicus impetrare omnia ilia Theobaldo de

Burgo ejusdem Eicardi germano, omnibus et singulis premissis in eorum effectu et ro

bore permanentibus. In fidem vero premissorum sigillum Gardiani prefati collegii

presentibus indenturis est appensum."—Orig. "ReceptioSandariLynche et Anastacie ejus Uxork,inConfraternitatem Fratrum minorum.

"A.D. 1521. "Ihesus semper assit. "Dilectis suis in Christo Sandar Lynche fytz-Johanni, et Anastacie Lynche ejus uxori, Deo et beato Francisco devotis, frater David O hyrella ordinis fratrum minorum, super omnes fratres in provincia Hybernie provincialis minister, salutem in Domino, ac bonis perfrui sempiternis. Pius vestre devocionis affectus, quem ad ordinem geritis exigencia digne requirit, ut quia in temporalibus non possumus vicem vestre caritati respondere, in spiritualibus tamen quam in nobis suppetit, et prout in nostris apud Deum desideriis servamus, vobis recompensare debemur; propter quod, vos ad confraternitatem nostram, et ad universa et singula fratrum nostrorum suffragia, in vitarecipio pariter et in morte, plenam vobis et specialem participacionem omnium spiritualium

bonorum, viz. missarum, orationum, suffragiorum, officiorum , devocionum, medi

tacionum, predicacionum, lectionum, jejuniorum et abstinenciarum, disciplinarum,

vigiliarum, laborum, ceterorumque bonorum spiritualium vobis gratiosse

conferendo, que per ffratres mihi commissos, fieri dederit auctor omnium bonorum Dei filius, ut multiplici suffragiorum presidio adjuti, et hie augmentum gratie, et in futuro mereamini eterne vite premia possidere. In cujus rei testimonium sigillum mei officii duxi presentibus appendendum. Datum in nostro conventu montis fernandi, Anno Domini M.CCCC.XXI."—Orig.

"Conventum inter Donaldum OTlaherty et Vardianum Galvie. "A.D. 1527. "In Dei nomine, Amen, hujus presentis instrumenti serie, cunctis innotescat quod anno protunc Domini MDXXVII0. et r. r. Henrici octavi xxix. die quarto mensis Maii, coram Richardo Martyn, majore ville Galvie, cum diversis conburgensibus ejusdem ville, in mei notarii presentia infrascripti, testiumque infrascriptorum presentia, personaliter constituti, nobilis vir, viz. Donaldus O'Flaherty, decanus Enachdunensis, parte ex una, et Willielmus O'Donchu vardianus hujus prelibate ville Galvie, de et cum consilio et assensu omnium vicariorum ejusdem collegii parte ex altera, unanimi assensu confederati et concordati sunt; necnon eciam, et tactis primitus Sanctis evangeliis, recyproce ac mutue sibi ipsis benefacere fideliter promiserunt, et se firmiter obligaverunt modo et forma sequentibus: viz. quod prefatus Donaldus debet et tenetur, prout per presentes se obligavit, semper a tempore dati presencium, durante vita sua, protigere ac deffendere ipsos vardianum et vicarios, qui pro tempore fuerint, necnon et suos procuratores, firmarios et omnes suos subditos, in ipsorum dominio, decimis, oblacionibus, obvencionibus, juribus, fructibus, et pertinenciis quibuscunque, contra et versus Bernardum O'Flaartey; necnon et omnes et singulos alios existentes sub potestate

predict! predicti Donaldi, aut versus quos habebit ullam potestatcm: Ita, viz. quod predictus Donaldus debet et tenetur presentare et exhibere antedictis vicariis, quamcumque personam, dampnum aliquod eis ferrentem, aut ejus sufficientia pignora, in omnibus quibus judicio curie ejusdem ville condemnatum erit; aut idem Donaldus ex suis propriis pro tali persona satisfacere realiter tenetur: necnon similiter omnes existentes sub potestate ipsius Donaldi, qui tempore elapso, aliquod dampnum ipsis vicariis fecit, excepto predicto Bernardo: si hec probare valeant tales delinquentes aut eorum pignora, dictus Donaldus ipsis vicariis prout debet, ipsis vicariis propter dampnajam eis illata, ipsum Bernardum in utroque foro prosequentibus, ipso Donaldo dictos vicarios suosque firmarios, contra ipsum Bernardum et alios quoscumque, a tempore dati presencium, durante vita sua, fideliter, ut premittitur, defendente, et protigente. Insuper si predicti Vardianus et vicarii conquerelati fuerint de neccligencia ipsius Donaldi in premissis

quoad preterits, stabit et stare debet et arbitrio domini Patricii Kyrwan,

Marcii ac Nicholai Stephani Lynche, unacum majore qui pro tempore fuerit. Sed quantum ad futura, judicio majoris et curie, idem Donaldus cum ipsis vicariis stare debet et tenetur, ipsis vicariis suisque successoribus, pro bono statu ipsius Donaldi, devote et quotidie orantibus, denique supplicantibus, in recompensacione premissorum. In quorum omnium premissorum (idem et testimonium, ambe partes me infrascriptum publicum notarium desuper hoc instrumentum conficere rogarunt, cum subscripeionibus dicti Vardiani et Nicholai Lynche, pro dicto Donaldo. Hiis testibus presentibus, viz. Willielmo Martyn, Anthonio Lynche, Stephano Jacobi Lynche, Marco et Nicholao Lynche, Phinano O'Hallurayn, cum multis aliis. Datum, Galvie, die, mense et anno quibus supra.—Nicholaus Molgan, publicus Notarius."—Orig.

"Confirmacio beneficiorum pro Collegio.
"A.D. 154.1.

"Christophorus, miseratione divina, Tuamensis archipresul, universis et singulis Christi fidelibus, has nostras literas inspecturis, pariterque audituris, salutem atque fidem indubiam adhibere. Universitati vestre, tenore presencium, innotescimus, qualiter honorabilis vir, magister Thomas, Stephani, Dominici Lynche, protunc ville Regis Galvie major, ceterique ejusdem ville generosi burgenses, clarissime nobis expossuerunt, quod, salubri sagacitate ac laudabili industria, bone memorie viri venerabilis ac locorum ubique percelebris Dominici Lynche suorumque omnium comburgencium collegium viii. vicariorum et unius wardiani, ex et cum institucione bone memorie Reverendissimi domini Donati y Mureadhayd, quondam Tuamensis archiepiscopi, necnon cum confirmacione Roman i episcopi, juxta modum antiquitus obser

vatum, in habuerunt. Et consequenter ut predictum collegium, eo modo, eaque

2 G 2 forma

« PreviousContinue »