Page images
PDF
EPUB

nostre Enachdunensis diocesi, ac creatione novi canonicatus ad instanciam ejusdem Ricardi, et erectione unius illorum in prebendam, in quibus quidem litteris, inter cetera, asseritur et continetur, quod creatio et erectio predicta fieri habeant dummodo ad ipsam noster accedat assensus. Nos igitur considerantes creationem et erectionem predictas, si fierent pro augmentacione cultus divini in ecclesia nostra Enachdunensis, non solum fore inutiles sed prorsus omnino inefficaces, prout per facti experientiam satis bene et luculentur sumus informati: nedum ad erectionem et creationem predictas, si fierent pro augmentacione cultus divini, prout non existit ut premittitur, nostrum non prestamus assensum; verum eciam ne fiant ob tales rationabiles causas, viz. ne in dicta ecclesia animarum cura negligatur, et ipsa debitis defraudetur obsequiis; et quia in ecclesia ipsa cathedrali nullus cultus divinus propterea augeri speratur. Et eciam ac super omnia, quia predicta rectoria ac vicaria ad collegium ecclesie sancti Nicholai ville Galwie, nostre eciam Enachdunensis diocesis, nostra unione et incorporatione cum suppletione omnium et singulorum defectuum, pertinere dinoscuntur, de cujus quidem collegii, et maxime in hac parte, gravi prejudicio agitur. Judicibus igitur, in dictis litteris deputatis, ne ad creationem et erectionem predictas aliquatenus procedant, delegata potestate subintellecta per condicionem in ipsis litteris appositam, et nostra ordinaria auctoritate expresse inhibemus. Et ne de dicta inhibitione in posterum hesitari contingat, presentes litteras nostri sigilli munimine fecimus roborari. Datum Galwie XII. die mensis Novembris, sub nostri sigilli ac notarii publici nostri infrascripti scripture et subscriptionis testimonio. Anno Domini Millesimo cccc nonagesimo secundo, et nostre consecrationis Anno septimo.

"W. Joy. [loc. sigil.]

"Et ego vero Willielmus Molgan clericus Enachdunensis diocesis, publicus, auctoritate Imperiali, notarius, quia cum omnia et singula premissa per dictum Reverendissimum in Christo Patrem ac dominum egerentur, dicerentur et fierent, una cum nonnullis prefatis aliisque clericis et laycis presens interfui; eaque omnia et singula sic fieri vidi et audivi: Ideoque, jussu et rogatu predicti domini nostri Archiepiscopi, omnia et singula premissa, per eum ut prefertur, anno, die, mense et loco quibus supra, Indictione vero XI. gesta seu facta, in hanc publicam formam reddegi; signo et nomine meis solitis et consuetis signavi, rogatus et requisitus, in fidem et testimonium omnium et singulorum premissorum."—Orig.

"Unio ecclesiarum de Shruther et Kenlagh, pro Collegio.
"A. D. 1501.

"Willielmus, miseratione divina, Tuamensis archiepiscopus, dilectis filiis Wardiano ecclesie collegiate ville Galvie, ceterisque suis collegialibus fratribus, salutem in Domino sempiternam. Votis illis libenter annuimus et gratum prebemus assensum, per quem ecclesiarum nobis subjectarum commoditatibus consolatur, ac venerabilium presbiterorum collegialiter viventium indigencie pariter et inopie succurratur, cultusque divinus nostris temporibus suscipiat incrementum. Hinc est, quod nos, fructuum, reddituum et proventuum vestre ecclesie collegiate a tanto vestro numero, exhilitatem et tenuitatem, vestrumque eciam laborem in diurnis et nocturnis officiis, quibus estis assidue mancipati, considerantes, et attente pre oculis habentes, vicarias parochialium ecclesiarum de Sruther et Kenlaghyn, nostre Tuamensis diocesis, de mero concensu magistri Thome de Burgo, earundem ecclesiarum perpetui vicarii, ac spontanea sua voluntate, habito super hoc diligenti tractatu, predicte vestre ecclesie collegiate, perpetuo et realiter, salvis nostris ordinariis juribus et oneribus, nobis et antecessoribus nostris debitis et consuetis, unimus, annectimus et incorporamus cum effectu, dummodo dicte vicarie debitis propterea non defraudentur obsequio, et animarum cura eisdem nullatenus negligatur, set eorundem prorsus supportentur onera consueta. Nulli ergo omnino hominum, saltem nobis subjectorum, liceat hanc paginam nostre unionis, annexionis et incorporacionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignacionem omnipotentis Dei et nostram se noverit incursurum. Datum Galvie, decimo septimo die mensis Augusti, sub nostri sigilli testimonio, Anno Domini millesimo quingentesimo primo."-Orig.

"Confirmacio Walteri episcopi Cluanensis, pro Collegio.
"A. D. 1506.

“Walterus miseratione divina Cluanensis episcopus, ac eadem, per illustrissimum Regem Anglie Henricum septimum, ad ecclesiam metropoliticam Tuamensis presentatus: Universis Christi fidelibus has literas visuris vel audituris, salutem, gratiam et benedictionem. Ad vegitacionem sive augmentum cultus divini, quem augmentare desiderare, debemus non minus nos censemus obligatos, quam nostri felici memorie in eadem Tuamensis ecclesia fuere intercessores, Donatus, viz. et Willielmus qui pro tempore rexerunt ecclesiam Tuamensis, qui spiritu sanioris consilii considerantes parochianos parochialis ecclesie Sancti Nicolai ville Galvie, Enachdunensis diocesis, modestos et morigeratos homines inter silvestres ac montanos commorantes, eisdem moribus cum predictis montanis non utentes, propter impetraciones varias super vicaria dicte ecclesie

tunc per vicarios in antea solite gubernare, a prefate nacionis hominibus cotidie fiebant in tantum vexatos fore, quod secundum decenciam, ritum et modum Anglicanum quem tenebant, et eorum predecessores soliti fuerunt tenere ab antiquo, officia audire divina, et ecclesiastica percipere sacramenta non potuerint; et ab illis indoctis hominibus depredabantur, perturbabantur et interficiebantur, nonnullaque dampna et incommoda personarum et rerum sustinere cogebantur, et majora nisi eis celeri remedio succurretur proferre habebant verisimiliter infuturum: plena deliberacione super hoc prehabita, antedictus Donatus primo ecclesiam predictam Sancti Nicholai in Collegiatum erexit, et pro sustentacione vicariorum et Gardiani in illa deputatorum, prout in literis desuper confectis, quartam Archiepiscopalem dicte parochie ville Galvie, pro se et suis successoribus in puram et perpetuam elemosinam, unacum aliis donacionibus inibi expressis, donavit, et ad dictam ecclesiam collegiatam pleno jure pertinere voluit, ac alia ibi ordinavit. Ac demum Willielmus suus successor, ut eo firmius illa donacio, concessio et ordinacio illibate perdurent, quo fuerint majori rob.

volens adjicere sui munimenis firmitatem, predictas donacionem, concessionem et ordinacionem, etiam per sedem apostolicam confirmatas, ratum et gratum habuit, ac dictam erectionem, et omnia quecunque inde secuta, ex certa sciencia confirmavit et ratificavit, rata, et grata et confirmata declaravit, prout in literis suis intuentibus potest apparere. Nos vero antefatus Walterus predictas ereccionem in collegiatum, ac quarte archiepiscopalis donacionem, concessionem, ordinacionem et confirmacionem a nostris predecessoribus, pro suarum et nostrarum salute animarum factas, ratum, gratum et firmum, in quantum possumus, habemus. Et hoc sub warantizacione, fidejussione et intercessione Dei et hominum. Et ne de hujusmodi ratificacione ab aliquibus imposterum hesitari contingat, presentibus sigillum nostrum quo utimur ad majora duximus apponendum. Datum Galvie sexto die mensis Aprilis, Anno Domini Millesimo quingentesimo sexto."-Orig.

It appears by the foregoing deed of confirmation that Walter Blake, Bishop of Clonmacnois (for whom see Harris's Ware, vol. i. pp. 174, 613), was appointed by Henry VII. to the see of Tuam; which must have taken place between the death of Archbishop Pinson, in A. D. 1503, and the above date. This appointment was not known to Harris, who mentions, however, a previous provision for the same, by Pope Sixtus IV., which never took effect, having been made in the life-time of Donatus O'Murray. Bishop Blake never filled the see of Tuam, Pope Julius II. having advanced the celebrated Morogh O'Fihely (better known by the name of Maurice de Portu) thereto. He was (probably) the Walter Blake, brother of Geffrey, who appears, s. p. in the genealogical fragment, ante, p. 213.

IRISH ARCH. SOC. 15.

2 G

Receptio

divini cultus et servicii in eodem; cui quidem perpetue mee vicarie de Moygcullyne, ego predictus Cornelius O'Hallurayn, vestra humilis et devota creatura, ad pedes vestre reverendissime paternitatis provolutus, ad manus et potestatem vestram, per presentes, effectualiter et simpliciter resigno. Quapropter vestram reverendissimam donacionem, in cujus manibus libra justicie non mutatur, instancia quanta possum deprecor, quatenus intuitu divine caritatis, et augmentacionis divini cultus et servicii continue in eodem collegio, predictam vicariam ipsi collegio annectere et unire, ac perpetue incorporare, velitis. In fidem vero et testimonium predicte mee perpetue resignacionis, infrascriptum publicum notarium hanc resignacionem in presentem publicam formam reddigere curavi. Hiis testibus presentibus, vz. Thoma O'Donaill, Patricio Blake, Odone Mc. Maellayn, Thadeo ruffo Makyan, et multis aliis. Et ob majore evidencia hujus mee perpetue resignacionis, ob defectu sigilli proprii, sigillum Johannis lynche fyz Edmundi presentibus apponi feci. Hec resignacio facta est, per me dictum Cornelium, coram vestra dominacione, apud Galwy, in vigilia omnium sanctorum, Anno Domini millesimo, cccc°LXXXVIII.

"Et ego vero, Willielmus Molgan clericus Enachdunensis diocesis, publicus auctoritate Imperiali notarius, quia cum predicta resignacio omnibus modo ordine et forma quibus supra fieret, una cum prenominatis testibus presens interfui, eaque omnia et singula sic fieri vidi et audivi. Ideoque jussu et rogatu prefati Cornelii ut premittitur resignantis, anno, die, mense et loco quibus supra, Indicione vero septima pontificatus sanctissimi in Christo patris ac domini nostri, domini Innocentii, divina providencia pape VIII. anno quarto, predictam resignacionem in hanc publicam formam reddegi, signo et nomine meis solitis et consuetis signavi, rogatus et requisitus in fidem et testimonium omnium et singulorum premissorum.”—Orig.

"Conventum inter Gul. de Burgo et Majorem Galwy.

“A. D. 1488.

"I. H. S.

"In nomine Domini, amen. Inter Dominum Willielmum de Burgo sue nationis capitaneum ex parte una; et Johannem Blake majorem ville de Galwy, ac Dominicum Lynche fyz-Johannis burgensem ejusdem ville ex parte altera, sic concensum, vz. quod prefatus dominus Willielmus obligavit se suosque heredes et successores, prefatis majori et Dominico, ac collegio ecclesie sancti Nicholai de Galwey, eorumque successoribus qui pro tempore fuerint, ad tuendum, protegendum et defendendum dictum collegium, in omnibus et singulis suis juribus et obventionibus, tam ex parte ecclesie, quam eciam

temporalis

temporalis seu secularis curie, nunc et in posterum, ad ipsum Collegium quoquo modo spectantibus, videlicet ex parte ratione curie ac extra eandem, jam impetratis et imposterum impetrandis. Ita vero quod dictum collegium, videlicet qui nunc sunt et qui pro tempore fuerunt, singulis diebus sollemniter dicent unam collectam seu orationem specialem, in principali missa ad attenticum altare, pro bono statu in vita, et eorundem animabus post mortem, videlicet prefati domini Willielmi et Slanine sue uxoris, heredum et successorum ac antecessorum suorum. Ita vero quod predicti major et Dominicus impetrabunt pro Ricardo de Burgo filio eorundem domini Willielmi et Slanyne, canonicatum ecclesie Tuamensis, et prebendam de Killmaellayn, et rectoriam et vicariam de Athnary, cum suis juribus et pertinenciis, etc. Tali vero condicione interposita, vz. quod predictus dominus Willielmus et uxor sua predicta, ac eorum filii et heredes non impedient, per se vel alios, prefatos majorem et Dominicum, aut alios quoscunque eorundem nomine impetrare seu impetrari facere, verbo vel facto, rectoriam et vicariam de Furanmor, ac vicariam de Meary Enachdunensis diocesi, ad instanciam dicti collegii, sed ipsos et dictum collegium, ad hoc adjuvabunt, et ab insultibus et contradictione omnium et singulorum contradicentium, juxta posse defendent. Ita tamen quod predicti major et Dominicus, ac collegium predictum, tanquam pro speciali stipendio, gratia defensionis ejusdem collegii in hiis et aliis, concedent prefato domino Willielmo et Ricardo ipsius filio predicto, fructus et proventus prefate rectorie et vicarie de Furanmor, et vicarie predicte de Meary, post impetracionem ad instanciam collegii de hiis factam, usque ad mortem rectoris de Athnary, si interim, scilicet ante ipsius rectoris mortem, rectoriam et vicariam predictam de Athnary adepti non fuerint prefati, viz. dominus Willielmus aut Ricardus. Ita quod immediate post ipsius rectoris mortem vel ante, cum rectoriam et vicariam predictam de Athnary adepti fuerint, prefatum collegium gaudere habeat, sine aliqua contradictione, prefatis rectoria et vicaria de Furanmor et vicaria de Meary, cum suis fructibus et obvencionibus. In fidem vero et testimonium omnium et singulorum premissorum, partes predicte sigillum prefati domini, domini Willielmi, uni parti harum indenturarum, ac sigilla prefati domini majoris et Dominici Lynch predicti, alteri parti apponi fecerunt. Datum apud Galwy xv. die mensis Januarii Anno domini millesimo cccc°LXXX°vir. Et ulterius, si, quod absit, contingeret prefatum Ricardum de Burgo mori, antequam adeptus fuerit prefatam rectoriam et vicariam de Athnary, ac canonicatum et prebendam predictam, quod tunc obligantur prefati major et Dominicus impetrare omnia illa Theobaldo de Burgo ejusdem Ricardi germano, omnibus et singulis premissis in eorum effectu et robore permanentibus. In fidem vero premissorum sigillum Gardiani prefati collegii presentibus indenturis est appensum."—Orig.

« PreviousContinue »