Page images
PDF

divini cultus et servicii in eodem; cui quidem perpetue mee vicarie de Moygcullyne, ego predictus Cornelius O'Hallurayn, vestra humilis et devota creatura, ad pedes vestre reverendissime paternitatis provolutus, ad maims et potestatem vestram, per presentes, effectualiter et simpliciter resigno. Quapropter vestram reverendissimam donacionem, in cujus manibus libra justicie non mutatur, instancia quanta possum deprecor, quatenus intuitu divine caritatis, et augmentacionis divini cultus et servicii continue in eodem collegio, predictam vicariam ipsi collegio annectere et unire, ac perpetue incorporare, velitis. In fidem vero et testimonium predicte mee perpetue resignacionis, infrascriptum publicum notarium hanc resignacionem in presentem publicam formam reddigere curavi. Hiis testibus presentibus, vz. Thoma O'Donaill, Patricio Blake, Odone Mc. Maellayn, Thadeo ruffo Makyan, et multis aliis. Et ob majore evidencia hujus mee perpetue resignacionis, ob defectu sigilli proprii, sigillum Johannis lynche fyz Edmundi presentibus apponi feci. Hec resignacio facta est, per me dictum Cornelium, coram vestra dominacione, apud Galwy, in vigilia omnium sanctorum, Anno Domini millesimo, Cccc0lxxxviii.°

"Et ego vero, Willielmus Molgan clericus Enachdunensis diocesis, publicus auctoritate Imperiali notarius, quia cum predicta resignacio omnibus modo ordine et forma quibus supra fieret, una cum prenominatis testibus presens interfui, eaque omnia et singula sic fieri vidi et audivi. Ideoque jussu et rogatu prefati Cornelii ut premittitur resignantis, anno, die, mense et loco quibus supra, Indicione vero septima pontificatus sanctissimi in Christo patris ac domini nostri, domini Innocentii, divina providencia pape Vhl anno quarto, predictam resignacionem in hanc publicam formam reddegi, signo et nomine meis solitis et consuetis signavi, rogatus et requisitus in fidem et testimonium omnium et singulorum premissorum."—Orig.

"Conventum inter Gul. de Burgo et Majorem Galwy.

"A. D. 1488.

"I. H. S.

"In nomine Domini, amen. Inter Dominum Willielmum de Burgo sue nationis

capitaneum ex parte una; et Johannem Blake majorem ville de Galwy, ac Dominicum

Lynche fyz-Johannis burgensem ejusdem ville ex parte altera, sic concensum, vz. quod

prefatus dominus Willielmus obligavit se suosque heredes et successores, prefatis ma

jori et Dominjco, ac collegio ecclesie sancti Nicholai de Galwey, eorumque successoribus

qui pro tempore fuerint, ad tuendum, protegendum et defendendum dictum collegium,

in omnibus et singulis suis juribus et obventionibus, tam ex parte ecclesie, quam eciam

temporalis temporalis seu secularis curie, nunc et in posterum, ad ipsum Collegium quoquo modo spectantibus, videlicet ex parte ratione curie ac extra eandem, jam impetratis et imposterum impetrandis. Ita vero quod dictum collegium, videlicet qui nunc sunt et qui pro tempore fuerunt, singulis diebus sollemniter dicent unam collectam seu orationem specialem, in principali missa ad attenticum altare, pro bono statu in vita, et eorundem animabus post mortem, videlicet prefati domini Willielmi et Slanine sue uxoris, heredum et successorum ac antecessorum suorum. Ita vero quod predicti major et Dominicus impetrabunt pro Ricardo de Burgo filio eorundem domini Willielmi et Slanyne, canonicatum ecclesie Tuamensis, et prebendam de Killmaellayn, et rectoriam et vicariam de Athnary, cum suis juribus et pertinenciis, etc. Tali vero condicione interposita, vz. quod predictus dominus Willielmus et uxor sua predicta, ac eorum filii et heredes non impedient, per se vel alios, prefatos majorem et Dominicum, aut alios quoscunque eorundem nomine impetrare seu impetrari facere, verbo vel facto, rectoriam et vicariam de Furanmor, ac vicariam de Meary Enachdunensis diocesi, ad instanciam dicti collegii, sed ipsos et dictum collegium, ad hoc adjuvabunt, et ab insultibus etcontradictione omnium et singulorum contradicentium, juxta posse defendent. Ita tamen quod predicti major et Dominicus, ac collegium predictum, tanquam pro speciali stipendio, gratia defensionis ejusdem collegii in hiis et aliis, concedent prefato domino Willielmo et Ricardo ipsius filio predicto, fructus et proventus prefate rectorie et vicarie de Furanmor, et vicarie predicte de Meary, post impetracionem ad instanciam collegii de hiis factam, usque ad mortem rectoris de Athnary, si interim, scilicet ante ipsius rectoris mortem, rectoriam et vicariam predictam de Athnary adepti non fuerint prefati, viz. dominus Willielmus aut Ricardus. Ita quod immediate post ipsius rectoris mortem vel ante, cum rectoriam et vicariam predictam de Athnary adepti fuerint, prefatum collegium gaudere habeat, sine aliqua contradictione, prefatis rectoria et vicaria de Furanmor et vicaria de Meary, cum suis fructibus et obvencionibus. In fidem vero et testimonium omnium et singulorum premissorum, partes predicte sigillum prefati domini, domini Willielmi, uni parti harum indenturarum, ac sigilla prefati domini majoris et Dominici Lynch predicti, alteri parti apponi fecerunt. Datum apud Galwy xv. die mensis Januarii Anno domini millesimo Cccc°lxxx°viii°. Et ulterius, si, quod absit, contingeret prefatum Ricardum de Burgo mori, antequam adeptus fuerit prefatam rectoriam et vicariam de Athnary, ac canonicatum et prebendam predictam, quod tunc obligantur prefati major et Dominicus impetrare omnia illa Theobaldo de Burgo ejusdem Ricardi germano, omnibus et singulis premissis in eorum effectu et robore permanentibus. In fidem vero premissorum sigillum Gardiani prefati collegii presentibus indenturis est appensum."—Orig.

"Unto ecclesiarum de KyUcommyn et KyUruyn Collegio.

"A.D. 1488.

"I. H. S.

"Willielmus, miseracione divina, electus, consecratus metropolitanus Tuamensis,

universis Christi fidelibus, presentes litteras visuris vel audituris, salutem, gratiam,

et benedictionem, et presentibus fidem indubiam adhibere; universitati siquidem

vestre serie presencium innotescentes, ac votis illis gratum prestantes assensum, per

que, precipue in collegiatisecclesiisnostrejurisdiccionisubjectis, continue benedicatur

altissimus, ac divinus cultus nostris temporibus recipiat incrementum: qualiter consi

derantes exiguitate et tenuitate fructuum, reddituum et proventuum ecclesie vestre

collegiate sancti Nicolai ville Galvie, in qua secundum nostrum predecessorem et

nostram ac apostolicam ordinacionem, Gardianus ut caput, ac octo vicarii ut membra,

perpetue cum collegialibus insigniis divina officia celebrare, ac ecclesiastica sacra

menta ministrare teneantur, inter se prelatum et capitulum constituentes vicarias

ecclesiarum parochialium de Kyllcommyn et Killruyn, nostre Enachdunensis dioeesis,

predicte ecclesie collegiate perpetue ad sustentacionem predictorum Gardiani et viii.

vicariorum predictorum, in honore Sancti Nicolai, sub cujus vocabulo dicta ecclesia

edificata existit, univimus, anneximus et incorporavimus, et per presentes unimus,

annectimus et incorporamus. Ita quod liceat dictis Gardiano et vicariis, auctoritate

propria, possessionem dictarum vicariarum, juriumque et pertinenciarum absque con

tradictione alicujus apprehendere, ipsarumque fructuum et proventus inipsorum usus

prout ipsis videbitur secundum Deum ac dicti collegii utilitatem convertere. Ita

tamen quod dicte vicarie debitis non defraudentur obsequiis, et animarum cura in eis

nullatenus negligatur, ordinaria onera ecclesiastica supportentur. Datum Galwiet

Xxiii0. die mensis Januarii, sub nostri sigilli testimonio, anno Domini M.iiii.clxxxviil0

et nostre consecrationis anno Secundo."—Orig.

"W. Joy.

"Manut propria"

"Littere inhibitorie pro Collegio de Galvye contra Rickardum De Burgo, super orran.

"A. D. 1492.

"I. H. S.

"Willielmus, miseratione divina, archiepiscopus Tuamensis, universis Christi

fidelibus ad quos presentes littere pervenerint, salutem, gratiam et benedictionem.

Noverit universitas vestra, quod nos, visis quibusdam litteris apostolicis pro Ricardo

De Burgo clerico Cloynfertensis dioeesis, super rectoria et vicaria de Furan-mor, in

nostre nostre Enachdunensis diocesi, ac creatione novi canonicatus ad instanciam ejusdem Ricardi, et erectione unius illorum in prebendam, in quibus quidem litteris, inter cetera, asseritur et continetur, quod creatio et erectio predicta fieri habeant dummodo ad ipsam noster accedat assensus. Nos igitur considerantes creationem et erectionem predictas, si fierent pro augmentacione cultus divini in ecclesia nostra Enachdunensis, non solum fore inutiles sed prorsus omnino inerficaces, prout per facti experientiam satis bene et luculentur sumus informati: nedum ad erectionem et creationem predictas, si fierent pro augmentacione cultus divini, prout non existit ut premittitur, nostrum non prestamus assensum; verum eciam ne fiant ob tales rationabiles causas, viz. ne in dicta ecclesia animarum cura negligatur, et ipsa debitis defraudetur obsequiis; et quia in ecclesia ipsa cathedrali nullus cultus divinus propterea augeri speratur. Et eciam ac super omnia, quia predicta rectoria ac vicaria ad collegium ecclesie sancti Nicholai ville Galwie, nostre eciam Enachdunensis diocesis, nostra unione et incorporatione cum suppletione omnium et singulorum defectuum, pertinere dinoscuntur, de cujus quidem collegii, et maxime in hac parte, gravi prejudicio agitur. Judicibus igitur, in dictis litteris deputatis, ne ad creationem et erectionem predictas aliquatenus procedant, delegata potestate subintellecta per condicionem in ipsis litteris appositam, et nostra ordinaria auctoritate expresse inhibemus. Et ne de dicta inhibitione in posterum hesitari contingat, presentes litteras nostri sigilli munimine fecimus roborari. Datum Galwie xn. die mensis Novembris, sub nostri sigilli ac notarii publici nostri infrascripti scripture et subscriptionis testimonio. Anno Domini Millesimo cccc" nonagesimo secundo, et nostre consecrationis Anno septimo.

"W. Joy. [loc. sigil.]

"Et ego vero Willielmus Molgan clericus Enachdunensis diocesis, publi-
cum auctoritate Imperiali, notarius, quia cum omnia et singula premissa
per dictum Reverendissimum in Christo Patrem ac dominum egerentur,
dicerentur et fierent, una cum nonnullis prefatis aliisque clericis et
laycis presens interfui; eaque omnia et singula sic fieri vidi et audivi:
Ideoque, jussu et rogatu predicti domini nostri Archiepiscopi, omnia et
singula premissa, per eum ut prefertur, anno, die, mense et loco quibus
supra, Indictione vero xi. gesta seu facta, in banc publicam formam
reddegi; signo et nomine meis solitis et consuetis signavi, rogatus et
requisitus, in fidem et testimonium omnium et singulorum premisso-
rum."—Orig.

[ocr errors]

"Unio ecclesiarum de Shruther et Kenlagh, pro CoUegio.
"A.D. 1501.

"Willielmus, miseratione divina, Tuamensis archiepiscopus, dilectis filiis Wardiano ecclesie collegiate ville Galvie,ceterisque suis collegialibus fratribus, salutem in Domino sempiternam. Votis illis libenter annuimus et gratum prebemus assensum, per quern ecclesiarum nobis subjectarum commoditatibus consolatur, ac venerabilium presbiterorum collegialiter viventium indigencie pariter et inopie succurratur, cultusque divinus nostris temporibus suscipiat incrementum. Hinc est, quod nos, fructuum, reddituum et proventuum vestre ecclesie collegiate a tanto vestro numero, exhilitatem et tenuitatem, vestrumque eciam laborem in diurnis et nocturnis officiis, quibus estis assidue mancipati, considerantes, et attente pre oculis habentes, vicarias parochialium ecclesiarum de Sruther et Kenlaghyn, nostre Tuamensis diocesis, de mero concensu magistri Thome de Burgo, earundem ecclesiarum perpetui vicarii, ac spontanea sua voluntate, habito super hoc diligenti tractatu, predicte vestre ecclesie collegiate, perpetuo et realiter, salvia nostris ordinariis juribus et oneribus, nobis et antecessoribus nostris debitis et consuetis, unimus, annectimus et incorporamus cum effectu, dummodo dicte vicarie debitis propterea non defraudentur obsequio, et animarum cura eisdem nullatenus negligatur, set eorundem prorsus supportentur onera consueta. Nulli ergo omnino hominum, saltern nobis subjectorum, liceat hanc paginam nostre unionis, annexionis et incorporacionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignacionem omnipotentis Dei et nostrum se noverit incursurum. Datum Galvie, decimo septimo die mensis Augusti, sub nostri sigilli testimonio, Anno Domini millesimo quingentesimo primo."—Orig.

"Confirmacio Walteri episcopi Cluanensit, pro CoUegio. "A.D. 1506. "Walterus miseratione divina Cluanensis episcopus, ac eadem, per illustrissimum Regem Anglie Henricum septimum, ad ecclesiam metropoliticam Tuamensis presentatus: Universis Christi fidelibus has literas visuris vel audituris, salutem, gratiam et benedictionem. Ad vegitacionem sive augmentum cultus divini, quern augmentare desiderare, debemus non minus nos censemus obligates, quam nostri felici memorie in eadem Tuamensis ecclesia fuere intercessores, Donatus, viz. et Willielmus qui pro tempore rexerunt ecclesiam Tuamensis, qui spiritu sanioris consilii considerantes parochianos parochialis ecclesie Sancti Nicolai ville Galvie, Enachdunensis diocesis, modestos et morigeratos homines inter silvestres ac montanoscommorantes, eisdem moribus cum predictis montanis non utentes, "propter impetraciones varias super vicaria dicte ecclesie

« PreviousContinue »