Page images
PDF

pro stipendio Gardiani et vicariorum persolverent cui nostri directioni in hac parte libentissime se submisserunt. Qua ratione speramus divinum cultum in ilia Ecclesia stabiliendum et restorandum, quod precamur ex animo.'1

The Commissioners then proceed:—

"Wee found in Galway a publique schoolesmaster named Lynch, placed there by the Cittizens, who had great numbers of schollers, not only out of that Province but also out of the Pale, and other partes resorting to him. Wee had daily proofe, during our continuance in that citty, how well his schollers profited under him, by verses and orations which they presented us. Wee sent for that schoolemaster before us, and seriously advised him to conform to the Religion established, and not prevailing with our advices, we enjoyned him to forbear teaching: and I the chancellour did take a Recognizance of him and some others of his kinsmen in that citty, in the some of 400 li sterl. to his Mate. use, that from thenceforth he should forbeare to teach any more without the speciall License of the Lo. Deputy. And in regard Galway is a farr more publique and convenient place for the keeping of a schoole then Tuame is, Wee have ordered that Mr. Lally shall, at Michaelmas next, begin to teach publiquely in that Citty."— From the original, see p. 179, ante.

The following old documents relating to this foundation, have been transcribed from the originals preserved in the collegiate library there, by permission of the Editor's pious and learned friend, the Right Reverend Doctor O'Donnell, R. C. Bishop of Galway.

"Coneessio iv. marcar. in puram elemosinam, parochiali Ecclesie S. Nicolai.

"A.D. 1435.

"Sciant presentes et futuri, quod nos Willielmus Blak, Sylyana Blak, Henricus Blak, Walterus filius Johannis junioris Blak, Henricus filius Thome nigri Blak, unanimi consensu, dedimus, concessimus, et hac presenti cartanostra confirmamus, a nobis et heredibus nostris in puram et perpetuam elemosinam, quatuor marcas, super terras nostras et tenementa intra et extra villain Galvye, eque divisas per partes, secundum quod concernit quemhbet nostrum, temporibus perpetuis duraturas. Infra eciam Crayg et dictam villam, super quadraginta acras terre arabilis cituatas duo marce, ita quod ex qualibet acra solvantur vmrf. ab intra vero due alie marce solvantur per tenementa et predictas personas, divise ut tenentur, ut infra sequitur, dividendo fideliter: porro, Willielmus Blak solvat novem solidos et xrf. Sylyana Blak solvat quinque solidos, Henricus Blak solvat sex solidos et vmrf. Walterus Blak solvat quatuor solidos, Henricus Blak solvat quatuordecim d. Ad honorem quoque parochialis ecclesie Sancti Nicholai ejusdem ville, et decorem cultumque divinum in eadem ecclesia multi

plicandum

[ocr errors]

plicandum, et sustenacionem unius ydonei et discreti sacerdotis assidue suas missas celebrantis, devotasque preces ibidem infundentis, pro animabus nostris etparentum nostrorum, ac speciallissime pro animabus pie memorie Henrici Blak, suorumque parentum; quem quidem sacerdotem, nos et heredes nostri duxerimus eligendum, cujusque eciam sacerdotis propter sua merita vel demerita, institucionem vel destitucionem nobis et heredibus nostris penitus reservamus. Et si, quod absit, aliquis nostrum antedictorum suam partem concernentem, ut prefertur, eidem sacerdoti tempore debito dare et solvere renuerit seu distulerit, ipsum extunc, per sensuram ecclesiasticam campanarumque pulsaciones in signum maledictionis eterne, necnon et domini nostri domini archiepiscopi Tuamensis tunc incumbentis sensuram, ad suam integram partem solvendam, compellatis, ipsum nihilominus per superiorem et prepositum ceterosque burgenses ejusdem ville ad solvendam compelli demandetis. Et nos omnes supradicti et heredes nostri, ut supradictum est, contra omnes gentes varentizabimus, acquietabimus, ac in perpetuum defendemus. In cujus rei testimonium, sigillum nostrum, viz. domini, domini Johannis, Dei et apostolice sedis gratia, Archiepiscopi Tuamensis, una cum sigillo antedicti Willielmi Blak, presentibus apponi fecimus. Datum in villa Galvye, primo die mensis Augusti anno Domini Millesimo, quadragentisimo tricesimo quinto."—Orig.

The endowment provided for in the foregoing instrument is supposed to have been intended as an expiation for murders committed, in the preceding century, by the sept of the Blakes, on the rival tribe of Athy; and alluded to in Hist. Gal way, p. 54. The deed itself bears the following endorsement, written after A D. 1484:—"The four markes ster. bestowed by William Blake and the rest of his nation upon the colledge.''

"Dupensacio Maritagii pro Valtero Blake et Juliana Lynch.
"A.D. 1472.

"I. H. S.

"Universis et singulis ad quorum noticiam presentes litere pervenerint, salutem

in Domino, et presentibus fidem indubiam adhibere. Literas sanctissimi in Christo Patris ac domini, domini nostri Sixti pape quarti, nos Donatum Dei gratia archiepiscopum Tuamensis, in ipsis Uteris apostolicis specialiter nominatum, cum ea qua decuit reverencia noveritis recepisse, tenorem qui sequitur, continentes: Venerabili in Christo patri, Dei gratia archiepiscopo Tuamensi, vel ejus vicariis in spiritualibus, Philippus, miseracione divina, Episcopus Portuencis, salutem et sinceram in Domino caritatem. Sedis apostolice providencia circumspecta non nunquam rigorem juris mansuetudine temperet, et quia sacrorum canonum prohibent instituta de gratia benignitatis indulget, prout personarum et temporum qualitate pensata, id in Deo salubriter expedire

cognoscit

[ocr errors]

cognoscit, sane ex parte Valteri Blake laici et Juliane Lynche mulieris Enachdunensis diocesis, nobis oblata peticio continebat, quod ipsi, ex certis rationabilibus causis, desiderant invicem matrimonial iter copulari, sed quod quarto consanguinitatis gradu invioem sunt conjuncti; et hujus impedimentum scientes, sese pluries actu fornicario cognoverunt, desiderium eorum in hac parte adimplere non possint, dispensacione apostolica super hoc non obtenta: quare suplicari fecerunt humiliter iidem exponentes eis super hiis per sedem ipsam de absolutionis debite beneficio et oportune dispensacionis gratiam misericorditer provideri. Nos itaque ipsorum exponentium animarum saluti providere volentes, eorumque in hac parte suplicacionibus inclinati, auctoritate domini Pape cujus primarie curam gerimus, et de ejus speciali mandato, super hoc vive vocis oraculo nobis facto, circumspectioni vestre, cum ut asseritur ecclesia Enachdunensis ecclesie vestre Tuamensis canonice unit a existat, committimus; quatenus si est ita, ipsos exponentes a reatu incest us hujusmodi absolvatis, et injuncta inde eorum cuilibet, pro modo culpe, penitencia salutari, et aliis que de jure fuerint injungenda, demuni cum ipsis exponentibus quod impedimento consanguinitatis hujusmodi non obstante possint inter se matrimonium libere contrahere, et in eo postquam contractum fuerit licite remanere, misericorditer dispensetis, dum modo dicta mulier propter hoc ab aliquo nupta non fuerit, prolem exinde suscipiendam legittimam decernentes. Datum Rome apud Sanctum Petrum, sub sigillo officii primarie, sexto kl. Octobris, pontificatus Domini Sixti Pape quarti anno prime Post quarum quidem literarum apostolicarum presentationem, receptionem, et lecturam, per nos ut premittitur factas, per prefatos Walterum et Julianam, ut ad executionem ipsarum literarum et contentorum in eisdem procedere deberemus, debita fuimus cum instancia requisite Nos igitur, antefatus archiepiscopus mandatum ipsum apostolicum volentes reverenter exequi, ut tenemur, imposita eisdem exponentibus, pro modo culpe, penitentia salutari, ac aliis premissis mea parte premittendis, ipsos Valterum et Julianam a reatu hujusmodi incestus absolventes, ut, impedimento consanguinitatis hujusmodi non obstante, matrimonium inter se libere contrahere possint, auctoritate apostolica qua fungimur misericorditer dispensamus, prolem suscipiendam legittimam decernentes. Datum et Actum Galwye vi. die Aprilis, sub nostri sigilli testimonio, Anno Domini Millesimo, Cccc.lxxii."Orig.

"Colacio archiepiseopi super Rectoriam et Vicariam de Furanmor, etVicariam deMevay.

"A.D. 1487. "I. H. S. "Willielmus, miseracione divina, electus, consecratus, metropolitanus Tuamensis, dilectis filiis Gardiano ecclesie collegiate sancti Nicholai ville Galwie, nostre Enach1riSU Arch soc. 15. 2 F dunensis dunensis diocesis, suisque collegialibus fratribus, salutem, gratiam et benedictionem. Votis illis libenter annuimus, et gratum prebemus assensum, per que ecclesiarum vaccantium nobis subjectarum incommoditatibus consulatur, ac venerabilium presbiterorum collegialiter viventium, indigencie pariter et inopie succurratur, cultusque divinus nostris temporibus suscipiat incrementum. Hinc est, quod nos fructuum, proventuum et reddituum vestre ecclesie, per nostrum predecessorem in collegiatam erecte, attento vestro numero, exilitatem pariter et tenuacitatem, vestrumque eciam laborem in diurnis et nocturnis officiis quibus estis assidue mancipati considerantes, et attente pre oculis habe ntes, rectoriam et vicariam ecclesie parochialis de Furanraor, nostre Enachdunensis diocesis, que de jure patronatus laycorum existunt, quibus que cura imminet animarum; necnon et vicariam de Meray, eciam ejusdem nostre diocesis, que eciam de jure patronatus laycorum existit, et cui eciam cura imminet animarum, de consensu patronorum diligenti super hoc habito tractatu, predicte vestre ecclesie et collegio perpetuo et realiter, sal vis nostris ordinariis juribus et oneribus, vz. procuracionibus annuatim, scilicet, ex dicta rectoria et vicaria de Furan viginti et unum un xias legalis monete, et ex dicta vicaria de Meary, annuatim, septem unxias legalis monete, solvendum annuatim per equales porciones, post festa consueta, unimus, annectimus et incorporamus: dummodo dicta rectoria et vicaria de Furan mor, necnon et vicaria de Meray debitis propterea ne defraudentur obsequiis, et animarum cura in eis nullatenus negligatur, sed earum prorsus congrue supportentur onera consueta. Nulli ergo omnino hominum liceat, saltern nobis subjectorum, hanc paginam nostre unionis, annexionis et incorporacionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Siquis autem hoc attemptare presumserit, indignationem omnipotentis Dei, et nostram, se noverit incursurum. Datum Galwie in festo Conceptionisbeate Marie, sub nostri sigilli testimonio, Anno Domini M0.cccc°lxxxvii.° et nostre consecrationis anno primo.—W. Joy."Orig.

"Colacio archiepiseopi super rectoriam de Rawyn. "A.D. 1488. "I. H. S. "Willielmus, miseratione divina, electus, consecratus metropolitanus Tuamensis, dilectis filiis gardiano ecclesie collegiate sancti Nicholai ville Galwye, nostre Enachdunensis diocesis, suisque collegialibus fratribus, salutem, gratiam et benedictionem. Votis illis libenter annuimus, et gratum prebemus assensum, per que ecclesiarum vaccantium nobis subjectarum incommodatibus consolatur, ac venerabilium presbiterorum, collegialiter vivencium, indigencie pariter et inopie succurratur, cultusque divinus nostris temporibus suscipiat incrementum. Hinc est quod nos, fructuum,

proventuum proventuum et reddituum vestre ecclesie, per nostrum predecessorem in collegiatara erecte, attento vestro numero, exilitatem pariter et tenuacitatem, vestrumque etiam laborem in diurnis et nocturnis officiis, quibus estis assidue mancipati, considerantes, et attente pre oculis habentes, vicariam parochialem ecclesie Sancte Marie de Rathuna, ejusdem nostre Enachdunensis diocesis, per mortem bone memorie Donati y Donaill ultimi ejusdem possessoris, seu alias quovismodo vacantem, et ad nostram collationem pleno jure spectantem, diligenti super hoc habito tractatu, et cui eciam curam imminet animarum predicte vestre ecclesie et collegii perpetuo et realiter, salvis nostris ordinariis juribus etoneribus ac procurationibus, nobis et successoribus nostris debitis et consuetis, univimus, annectivimus et incorporavimus, ac per presentes, eidem ecclesie et collegio unimus annectimus et incorporamus, cum omnibus suis juribus, fructibus, redditibus et obvencionibus quibuscunque, inducentes vos eundem Guardianum nomine vestro ac dicti collegii, et successorum vestrorum imperpetuam possessionem seu titulum ejusdem vicarie, et jurium et pertinenciarum ejusdem, per anuli nostri traditionem, vobis desuper factam. Dum modo dicta vicaria debitis propter ea non defraudetur obsequiis, et animarum cura in eadem nullatenus negligatur, sed ejusdem prorsus congrue supportantur onera consueta. Nulli ergo omnino hominum liceat, saltim nobis subjectorum, hanc paginam nostre unionis, annexionis et incorporationis infringere, vel ei ausa temerarie contraire; siquis autem hoc attemptare presumpseret, indignationem omnipotentis Dei et nostram se noverit incursurum. Datum Galwie duodecimo die mensis Aprilis sub nostri sigilli testimonio, Anno Domini millesimo, Cccc°lxxxviii.° et nostre consecrationis anno primo."—Orig.

"Resignatio vicarie de Moadyn.

"A.D. 1488.

"I. H. 8.

"Keverendissimo in Christo domino, domino Willielmo, miseratione divina, electo,

consecrato metropolitano Tuamensis, suus humilis et devotus orator Cornelius O'Hal

lurayn, perpetuus vicarius parochialis ecclesie de Moygcullyne vestre Enachdunensis

diocesis, cum omni qua decet reverencia, salutem. Vestro reverendissimo domino

electo scire placeat, qualiter ego, habita super hoc provida et satis sufficient delibe

racione, spiritu bono ductus, considerans mei ingenii exilitatem, meeque literature et

sciencie insufficienciam, onerisque et cure animarum michi et humeris meis impossite

gravitatem, dispossui ad pedes vestre paternitatis, humiliter procidendo, eidem mee

perpetue vicarie, ad manus vestre paternitatis resignare, ad instanciam perpetue

unionis fiende de eadem vicaria, per vestram paternitatem, collegio ecclesie Sancti

Nicholai de Galwy, gratia sustentacionis perpetue ejusdem collegii, et augmentacionis

2 F 2 divini

« PreviousContinue »