Page images
PDF
[graphic]

al pe lande witout pe Creggis of old henrys pat William abouseid to have pe toparte
& Johan aforseid to have pe third parte Item of all pe londis of olde henrys in pe
cuntre pat William do have halfe & Johan pe topir halfe Item pat William Blake
to have all pe londis & tenementes wityn pe Galvy & witoute pat wassh yn henr fy
Johan his possession excep abouseid In pe witnyes of pis endentours we partys
aforseid hath putte to our selis wit pe selis of Willok abouseid lorde Ricard Borke
Maister Johan Fyrer Saundr Lynche Water Blake and Thomas Lynche wit pe
selis of pe borovys Edmunde Athy & Robert Lynche Dat apud Galvy die et anno
supradictis & as mor credens pe comyn selis ys y put hirto of Galvy."—Orig.

"Mayst Manet M'DonkytA ys dede.
"A.D. 1449.

"Be hit knowyng to allmaner men pat f is present endentur seyth or hyreth pat y mayster manes McDonkyth zevyth my full power & my patent to Mc William of Clanrycard of pe xl marc pat my lyge lord Kyng hath yeve to me of pe Cokket of Galvey & of Sligo as frely as y had hit on pis condyssioun pat y or myn attorney schall have every zere of pe forseyd Mc William or his attorneys what profet comyth of pe cokket bi a halfe at Galvey & halfe at Sligo y to pay pe fyses of pe vi li as hit comyth to and in record pat pis trew y pe forseyd maister manes to pis present endentur put to my sele Iwrite at Galvey pe xxvi day of March in pe zer of owr lord M'cccc° et xlix zer."—Orig.

"Testamentum Johannis f. Hen. Blak. "A.D. 1468. "Ihus. "In nomine sancte et individue trinitatis, scilicet, patris, et filii et spiritus sancti, anno verbi incarnati M. Cccc°lxviii., in crastino Sancti Patricii et confessoris Hocte diei dominice, ego Johannes filius Henrici Blake burgensis ville de Galvy, compos mentis mee, licet eger corpore, condo testamentum meum in hunc modum. Imprimis do, lego, et commendo animam meam omnipotenti Deo eterno, invisibili incommutabili, qui totus ubique est, totus ubique presens, non per partes divisus, sed totus in omnibus, non localiter sed potentialiter, qui sine commutacione sui mutabilin curavit et curata gubernat: et Marie virgini et matri, beato Michaeli archangelo, mire virtutis nuncio, paradisi preposito, cui ab altissimo receptio et custodia animarum sanctarum extitet deputata. Et similiter do et lego animam meam tocius curie celestis agminibus, necnon martiribus, confessoribus atque virginibus: et credo in fidem universalis et Catholice ccclesie, s. in sanctam trinitatem, id est

patrem

[ocr errors]

patrem et filium et spiritum sanctum, unum Deum omnipotentem, unius substancie, unius essencie, unius potestatis, creatorem omnium creaturarum, a quo omnia, per quem omnia, in quo omnia. Credo patrem a se non ab alio, filium a patre genitum, Deum verum de Deo vero, spiritum Sanctum a patre et filio equaliter procedentem, consubstancialem coeternum patri et filio. Credo eundem filium Dei, verbum Dei, et naturaliter natum de patre, et consubstancialem patri per entiam, temporaliter natum de spiritu sancto et Maria semper virgine, duas habentem nativitates, unam ex patre, eternam, et aliam ex matre, temporalem; qua eciam filius Dei sue carnis concepeione conceptus est, et sue carnis nativitate natus est. Deum verum confiteor conceptum, eundem verum Deum, et verum hominem Jesum Christum, unum filium Dei unigeniti, proprium, perfectum in duabus naturis, in unius persone singularitate, impassibilem et passibilem, mortalem atque immortalem, crucifixum in infirmitate nostra, eundemque semper viventem in virtute sua, qui mortuus est, carnis sue morte, et sepultus, atque ab inferis, dampnato et spoliato principe tocius iniquitatis, rediens, tercia die resurrexit. Item lego corpus meum sepeliendum in monasterio fratrum minorum ville de Galvy, in sepultura fratrum meorum, nacionis Blak, sub proteccione Sancti Francisci, et suffragio sui ordinis.

"Debita in quibus obligor.

"Inprimis, lego et relinquo Petro Lynche, genero meo, lx. marcas quas ei dudum teneor solvere, pro dote Avelyne Blak filie mee carnalis, ita quod earundem lx. marcarum solucio fuerit facta secundum formam contractus inter nos initi, de hujusmodi solucione fienda. Et ipse Petrus tenetur ad solvendam dimediam partem expensarum que erunt necessarie pro obtinenda dispensacione ad purgandum vicium, et delendum impedimentum incestus, vigentis inter ipsum et prefatam filiam meam. Item, lego Martino lynche pro debitis suis, vi°. lyneos quos sibi reddere teneor. Item, lego supradicto petro lynche iiic. lineos et xld. in quibus sibi obligor. Item, lego Johanni pong [yong\ de bristollia xxs. in quibus obligor eidem, et plus si probaverit me teni. Item, lego Cristiane Weltoffer sua debita secundum quod suum obligatorium cavit» Item, lego Johanni Byssum mercatori de britania unam lastam coriorum, et v. dakras in quibus sibi obligor, causa mercancie. Item, lego Lyswarthe fernandus unam lastam coriorum cum dimedia laste, in quibus eidem teneor. Item, teneor eidem Lyswarte ad unum hogeshed mellis, et ipse mihi tenetur ad xiiii mellis.

"Hec sunt debita que mihi a diversis debitoribus debentur. "Inprimis, supradictus Johannes byssum mihi obligatur ad valorem xii . dekrarum coriorum, de ere, et ad valorem iiiior. dekrarum coriorum, de frumento. Item,

Stephanus Stephanaus Brun mihi tenetur ad vi. dekras coriorum, liberorum ad burdam navis in portu de Galvy. Item, predictus Lyswarte mihi obligatur ad ic. lineum, et ad xld. Item, Johannes Ffrench mihi obligatur ic. cum dimidio. Item, Collas de bristollia mihi obligatur in duobus dacris coriorum, quas dedi sibi pro parte Nicolai Ffrenche; et ipse Nicholaus easdem de suis, me ignorante, persolvit eidem. Item, Karolus 0 Doelleayn mihi obligatur in una lasta, vii. dacras et vii. coria. Item, Gillacriste McKenny et suus filius mihi obligantur insolidum in duabus lastis et v. coriis et \m' lineis. Item, dictus mihi obligatur per se in dimedia lasta coriorum. Item, Donatus 0 Grane mihi obligatur in una lasta cum dimedia. Item, Dermicius O Colgon tenetur mihi in duabus lastis coriorum. Item, Moehony Mcfflaherty ytheressay mihi obligatur in xii. dekris et ix. coriis. Item, Cornalius Mcgreyn mihi tenetur in dimedia lasta et vi. coriis. Item, Willielmas McKenry mihi obligatur in xv. dekris coriorum et vi. coriis. Item, Donatus McGreyn tenetur mihi in dimedia lasta coriorum et vi. coriis. Item, Maurus Meagearlary tenetur mihi in xiiii. dekris et vi. coriis. Item, Donatus O Mulluyn tenetur mihi in duabus dekris et iiii. coriis. Item, Morina inge M* Kearhy mihi tenetur in xxs. et duodecim coriis. Item, Maurus O Mulmalia tenetur mihi in v. dekris et ix. coriis. Item, Johannes O Hannyn tenetur mihi in iiii. dekris et uno corio. Item, Cornelius O Hannyn tenetur in ix. dekris et corio unu. Item, Cornelius O Marcuayn tenetur mihi in quinque marcis. Item, Willielmus 0 Korbayn tenetur mihi in tribus dekris et duobus coriis. Item cantor mihi obligatur in xxs. Item, O Lorkayn in iiis. Item, Johannes Mc eagayn in duobus nobilibus. Item, Hobertus Macicknuk mihi obligatur in tribus libris et xd. Item, Johannes de Burgo rector de Athnary tenetur mihi in x'. Item, Uluk filius Ristardi Mc tomas mihi obligatur in vis. et viiid. Item, Valterus flavus filius hoberti, vi'. et viiid. Item, Edmundus Mac icknuk, viis. xd. Item, Odo O Lensgy, M' tabullas doliorum cum dimedia. Item, Cormacus O Mochayn, xxs. demptis viiid., et si solvit unam inarcam sum contentus.

[graphic]

"Largicio elemosinarum mearutn. "Imprimis, lego et imperpetuum concedo super hereditate in villa de Galvy, inclusive me spectante, dimediam marcam sacerdoti cotidie missas celebranti super altare Sancti Patricii in ecclesia ville Galvy existente, pro anima mea, et anima mee uxoris, et parentum meorum. Item, lego eidem ecclesie in recompensacionem mearum decimarum, iii. marcas. Item, lego monasterio fratrum de Galvy iiii. marcas. Item, lego monasterio fratrum predicatorum ville de Athnary iii. marcas, et ecclesie parochialis ipsius ville de Athnary fabrice, unam marcam, prout Stephanus Brun in melius videbit expendere. Item, lego monasterio de Lochrech, dimediam marcam. Item, lego monasterio de Portdomna xld. Item, lego monasterio de Myluk dimediam marcam. Item, lego monasterio de Kylconyll xld. Item, lego monasterio de Kennaleyn xld. Item, lego monasterio de Athluayn xld. Item, lego monasterio de Moeyn xld. Item, lego monasterio de Rosrella xld. Item, lego ceteris piis locis elemosinam pro anima mea, secundum consideracionem infrascriptorum executorum meorum, prout in melius eis videbitur distribuere. Item, lego pissam et zonam meam meliorem altari nacionis mee, quod est in monasterio fratrum predicatorum ville de Galvy, cum signeto meo aureo, ad aliquod opus juxta disposicionem Johannis filii Willielmi Blak.

"Bona que possideo.

"Item, viii. dolia vini sive ylage. Item, alia iii. dolia, viz., duo de Osse et unum de Bastarde. Item, duo lasta coriorum cum dimedia. Item, xl. marcas in pecunia. Item, quinque pissa argentea. Item, unam nuccm argenteam. Item, xiii. cokliaria argentea. Item, duas zonas argenteas.

"Item lego Vadyn Blak omnes terras, tenementa ac redditus, viz. filio meo legittimo, que jure progenitorum habeo in villa de Galvy et de Athnary, intus et extra predictas villas, necnon in aliis locis Conacie; et instituo ipsam Vadyn in hiis omnibus in meum heredem. Item, do et lego eidem Vadyn, filio et heredi meo, caldarium nieum, et iii. magnas ollas, et iii. parvas ollas. Item, lego eidem patennm eneam, ita quod Juliana uxor mea habebit terciam partem ipsorum vassorum ad dies suas, et usum omnium predictorum similiter habebit, donee ipse Vadyn meruerit ea habere, sustinendo onera incumbencie effectualiter. Item terciam partem ipsorum vassorum argenteum eidem Juliane ad dies suos lego. Item, lego ipsi Vadyn loricam cum scabulare. Item, do et lego filio meo, viz., Willielmo, tenementum quod jacet inter tenementum Johannis Blak filii supradicti Willielmi, ex una parte, et tenementum Johanne Panrys ex altera parte. Item remitto germanis meis omnes expensas quas feci pro recuperandis terris ipsorum, diversis creditoribus titulo pignoris obligatis, in terris de Athnary existentibus, que eis debentur ordinacione patris nostri ; ita tum quod terre impignorate per ipsum patrem penes heredem meum remanebunt, donee recuparabit pecuniam quam pro earum solucione solvebam. Item, lego hereditatem meam in prefatis villis, et in francheis earundem et alibi existentem, tam in tenements quam in terris arrabilibus, tam in pasturis, in montanis, et planis, quam in virgultis et redditibus, eisdem germanis meis, si, quod absit, ipse Alius meus et heres obierit, sine herede masculo de suo corpore legittime procreato ; ita quod ipsi postquam adepti erunt eandem hereditatem, ob causam predictam, solvant lx. marcas pro ipsa hereditate, viz., xl. marcas de hiis duabus filiabus meis, viz., Anorine et Eveline Blak, et xx. marcas monasterio et ecclesie ville Galvye, supradictis, per equalem divieionem. Et si ipsi obierunt sine heredibus de eorum corporibus, viz., masculis, legittime time procreatis, eandem hereditatem filiis Willielmi Blak do et lego. Item lego predicte filie mee, vidz. Anorine unum dolinrn vini. Item, lego germane mee Johanne Blak imam pipam vini. Item, lego Stephano Broun usum et habitacionem celarii ex opposito castri mei existentis in villa de Athnary, quod vocatur bowtha, ita quod ipsum habebit sine contradiccione et molestacione aliqua, durante vita sua ; et hoc sibi varentizo. Item, domino Donato archiepiscopo Tuamensi togam meam meliorem lego. Item, lego Odoni O'Tyarna vicario de Galvy togam meam secundum meliorem. Item, Odoni O'Molilayn discipulo meo, alteram togam cum dubelet, et calciamentis viridis coloris. Item, lego Johanni Rys, presbitero, caputium meum et dubelet, et calciamenta greciei coloris. Item, lego cuilibet sacerdoti ecclesie parochialis ipsius ville de Galvy xiid. Item, unicuique fratrum de conventu supradicti monasterii de Galvy, promoto in sacerdocio, iiiid. Item, clamidem meam fratri Malachio O'Dubayn. Item, lego duobus alumpnis meis duas loricas, cum duobus scabularibus.

"Item, lego et imperpetuum relinquo usum, habitacionem et conduccionem terrarum mearum nuncupatarum Clogreayn, existencium in terris de Athnary, in longum et latum prout se extendit inter suos certos et antiquos confines, comunitati vici de Lathregh in Athnary, in feno et pastura quamdiu potuerunt et voluerunt redditus

heredibus et assignatis meis solvere, et supportare arratura, tamen excepts,

quam heredi meo reservo, pro cujus arratura eidem comunitati xxd. in antra remissi, quas quidem usum, habitacionem et conduccionem a me meis heredibus et assignatis, modo et forma predictis, eidem comunitati imperpetuum varentizo, ita turn quod nee heredes mei nee assignati easdem terras aliquibus nobilibus nee ignobilibus circumjacencium terrarum unde prejudicium eidem comunitati gravaretur, vendire, alienare, impignorare nee locare possunt; set ipsa communitas in hiis omnibus pre ceteris aliis prefertur. Item, volo et concedo quod fiat justicia inter dictum meum filium et heredem ex una parte, et filios Willielmi yLachnayn de Athnary, de et super terris super quibus lis movetur inter me et ipsos, quarum vero judicii diffinicioni relinquo fieri judicialiter per dominum Donatum, Dei gratia archiepiscopum Tuamensem, et per alios quos sibi ad ipsum judicium faciendum eligerit et assumpsit. Super omnia et singula preinactitata, scripta, legata, relicta et disposita, rite et recte peragenda, ego Johannes, testator memoratus, Johannem filium Willielmi Blak, et Nicholaum Ffrench in meos veros et indubitatos executores constituo, ordino, pariter et depute Verum improvisores omnium et singulorum meorum bonorum, meique heredis et uxoris, in hoc testamento instituo, eligo, viz. Petrum lynche et robertum Ffrenche, et assumo. In manus Dei omnipotentis vivi, et incommutabilis altissimi, apud quem vivunt spiritus mortuorum, et manent electorum amine, reposito carnis onere, plena felicitate letantur, commendo animam meam, Amen. Hoc testamentum est conditum Anno et die supra

IRISH ARCH. 80C. NO. 15. 2 E dictis

« PreviousContinue »