Page images
PDF

canonicum recipiet in fratrem, stallo sibi in choro et loco in capitulo ipsius ecclesie Duacensis assignatis, sibique de canonicatibus et ecclesiarum parvarum, ac rectorie et vicariarum predictorum, fructibus, redditibus, proventibus, juribus et obventionibus universis integre responderi, contradictores auctoritate nostra, appellatione postposita, compescendo. Non obstantibus voluntate, statuto et ordinatione nostris premissis, et felicis recordationis Bonefacii Pape VIII. etiam predecessoris nostri, et aliis apostolicis constitutionibus, ac statu tis et consuetudinibus dicte ecclesie Duacensis, juramento, confirmatione apostolica, vel quavis firmitate alia roboratis, contrariis quibuscunque. Aut si aliqui, apostolica vel quavis alia auctoritate, in dicta ecclesia Duacensis, in canonicos sint recepti, vel ut recipiantur insistant, seu si super provisionibus sibi faciendis de canonicatibus et prebendis ipsius ecclesie Duacensis, ac hujusmodi speciales vel aliis beneficiis ecclesiasticis in illis partibus generales, dicte sedis, vel legatorum ejus, litteras impetrari, ut etiam si per easad inhibitionem, reservationem et decretum, vel alias quomodolibet, sit processum, quasquidem litteras et processus habitos per eosdem, et inde secuta quecumque ad rectoriam et vicarias predictas extendi volentes, ipsumque Ristardum in assecutione canonicatus et ecclesiarum parvarum prebende hujusmodi omnibus volumus anteferri, sed nullum per hoc eis quoad assecutionem canonicatuum et prebendarum aut beneficiorum aliorum prejudicium generari: Seu si venerabilibus fratribus nostris Enachdunensis, Laonensis, et Duacensis episcopis, et dilectis filiis capitulo dicte ecclesie Duacensis, vel quibusvis aliis, communiter vel divisim, ab eadem sit sede indultum, quod ad receptionem vel provisionem alicujus minime teneantur, et ad id compelli, aut quod interdici, suspendi vel excommunicari non possint, quodque de canonicatibus et prebendis ipsius ecclesie Duacensis, ac hujusmodi vel aliis beneficiis ecclesiasticis, ad eorum collationem, provisionem, presentationem seu quamvis aliam dispositionem, conjunctim vel separatim, spectantibus, nulli valeat provideri per litteras apostolicas, non facientes plenam et expressam, ac de verbo ad verbum, de indulto hujusmodi mentionem; et quibuslibet aliis privilegiis, indulgentiis et litteris apostolicis, generalibus vel specialibus, quorumcunque tenorum existunt, per que presentibus, non expressa vel totaliter non inserts, effectus hujusmodi gratie impediri valeat quomodolibet vel diflierri, et de qua cujusque toto tenore habenda sit in nostris litteris mentio specialis. Aut si dictus Ristardus presens non fuerit, ad prestandum de observandis statutis et consuetudinibus dicte ecclesie Duacensis solitum juramentum, dummodo in absentia sua per procuratorem ydoneum, et cum ad ecclesiam ipsam Duacensis accesserit corporaliter illud prestet, volumus auteni quod propter unionem, annexionem et incorporationem predictas, si ille, vigore presentium, fiant et effectum sortiantur, rectoria et vicarie predicte debitis propterea non fraudentur obsequiis, et animarum cura in eis nullatenus negligatur, sed earum con

grue grue supportentur onera consueta. Quodque cedente vel decedente dicto Ristardo, seu canonicatum et ecclesiarum parvarum prebendam predictos alias quomodolibet disconnectente, unio, annexio et incorporatio predicte dissolute sint et esse censeantur, dicteque rectoria et vicarie impristinum statum revertantur, et per dissolutionem hujusmodi vacare censeantur, eo ipso, et insuper, ex nunc irritum decernimus, et inane, si secus super hiis a quoquam quavis auctoritate, scienter vel ignoranter, contigerit attemptari. Datum Rome apud Sanctum Petrum Anno Incarnationis Dominice Millesimo quingentessimo secundo, Nono Kalendas Decembris, Pontificatus nostri anno undecimo.

[Sub plumbeo sigillo pendente d.Jilo canabeo.~\

VIII. "Pro Ricardo De Bur go, canonico Duacensi. "A.D. 1511. Lecta in audientia. "Julius episcopus, servus servorum Dei, dilectiis filiis Thome Mac lfoyn [sic, perhaps hrfloyn or Flyn] Enachdunensi, et Cornelio O'Leynayn Elfinensi, canonicis, ac officiali Duacensi, salutem et apostolicam benedictionem. Viteet morum honestas, aliaque laudabilia probitatis, et virtutum merita, super quibus dilectus filius Ristardus de Burgo, canonicus Duacensis, apud nos fide digno comendatur testimonio, nos inducunt ut ejus Totis, per que suis commoditatibus consuli possit, annuentes, sibi reddamur ad graciam liberales. Cum itaque, sicut accepimus, Tuamensis et Clonfertensis ecclesiarum canonicatus, ac de Chilmayn Tuamensis, et de Chiltelscel nuncupate prebende Clonfertensis predictarum, necnon que de jure patronatus laicorum existit, de Donnayre ac de Annari, Clonfertensis et Tuamensis diocesum, parrochialium rectorie, necnon perpetua vicaria ejusdem de Annarri, ecclesiarum, quod quondam Theobaldus de Burgo Tuamensis et Clonfertensis cannonicus, ac parrochialium rector necnon de Annarri ecclesiarum, hujusmodi perpetuus vicarius, ex dispensatione apostolica, dum viveret obtinebat, per obitum ejusdem Theobaldi, qui extra Romanam curiam diem clausit extremum, vacent ad presens, et tanto tempore vacaverint quod eorum collatio, juxta Lateranensis statuta Concilii, est ad sedem apostolicam legitime devoluta, licet dilecti filii Walterus de Burgo canonicatus et prebendas, et Thomas etiam de Burgo senior de Donayre, ac Thomas similiter de Burgo junior de Anari, rectorias necnon vicariam predictas, nullo titulo seisiti, juris adminiculo eis desuper suffragan te, sed temeritate propria et de facto, per certum tempus detinuerint et detineant indebite occupatos. Et sicut exhibita nobis nuper, pro parte dicti Ristardi petitio continebat, si rectoria et vicarie predicte eisdem canonicatui et prebende dicte ecclesie Tuamensis, quandiu idem Ristardus illos postquam de eis sibi provisum, et ipse illos assecutus fuerit, obtinuerit,

Z 2 unirentur, unirentur, annecterentur et incorporarentur, ex hex: profecto ejusdem Ristardi commoditati non parum consuleretur, pro parte ipsius Ristardi asserentis, se canonicatum et prebendam ecclesie Duacensis, inter alia, obtinere, ac vacantium canonicatuum et prebendarum, necnon rectoriarum et vicarie predictorum, insimul fructus, redditus et proventus nonaginta marcharum sterlingorum, secundum communem extimationem valorem annuum non excedere, nobis fuit humiliter supplicatum ut rectorias et -vicariam predictas, canonicatui et prebende ecclesie Tuamensis hujusmodi, quandiu ipse Ristardus illos, si sibi vigore presentium conferantur, obtinuerit, unire, annectere et incorporare, ac alias in premissis oportune providere, de benignitate apostolica, dignaremur. Nos igitur, qui dudum inter alia voluimus, quod semper in unionibus vocarentur quorum interesset, ac etiam statuimus et ordinavimus, quod quicunque beneficium ecclesiasticum, tunc per annum immediate precedentem pacifice possessum, et quod certo modo vacare pretenderet, extunc deinceps impetraret gradum et nobilitatem possessoris ejusdem, et quot annis ipse possessor illud possedisset, in hujusmodi impetratione exprimere deberet et teneretur, alioquin impetratio predicta, et quecunque inde secuta, nullius existerent firmitatis, prefato Ristardo, premissorum meritorum suorum intuitu, specialem graciam facere volentes, ipsumque Ristardum a quibusvis excommunicationis, suspensionis et interdicti, aliisque ecclesiasticis sententiis, censuris et penis, a jure vel ab homine quavis occasione vel causa latis, signibus quomodolibet innodatus existit, ad effectum presentium dumtaxat consequendum, harum serie absolventes, et absolutum fore censentes. Necnon omnia et singula alia beneficia ecclesiastica, cum cura et sine cura, que dictus Ristardus etiam, ex quibusvis dispensationibus apostolicis, obtinet et expectat, ac in quibus et ad que jus sibi quomodolibet competit, quecunque, quocunquo et qualicunque sint, eorumque ac obtentorum canonicatus et prebende predictorum, fructuum, reddituum, et proventuum veros annuos valores, ac hujusmodi dispensationum tenores, necnon gradum et nobilitatem dictorum Walterii, et Thome senioris, ac Thome junioris, si qui sint, ac tempus per quod vacantes canonicatus, et prebendas ac rectorias et vicariam predictos, respective, detinuerunt, presentibus pro expressis habentes, hujusmodi supplicationibus inclinati, discretioni vestre, per apostolica scripta, mandamus, quatenus vos, vel duo aut unus vestruin, si vocatis Waltero, et Thoma seniore, ac Thoma juniore, et aliis qui fuerint evocandi, canonicatus et prebendas ac rectorias et vicariam predictos, ut premittitur, sive alias quovis modo, aut ex alterius cujuscunque persona, seu per liberam resignationem cujusvis de illis extra dictam curiam, etiam coram notario publico et testibus spionte lactam, aut rectorie et vicaria predicte, per constitutionem felicis recordationis Johannis Pape XXII. predecessoris nostri, que incipit 'Execrabilis,' vel asseeutionem alterius beneficii ecclesiastici, ordinaria auctoritate collati, vacare reppereritis, vacantes

canonicatus canonicatus et prebendas eidem Bistardo conferre et assignare, rectorias vero ac vicariam predictos, eciam si dispositioni apostolice specialiter reservati existant, et super eis inter aliquos lis cujus statum presentibus haberi volumus, pro expresso pendeat indecisa, dummodo tempore dati presentium non sit in eis alicui specialiter jus quesitum, et dicte rectorie de Donnayre collatio devoluta sit, ut prefertur, canonicatui et prebende ecclesie Tuamensis hujusmodi, quandiu prefatus Ristardus illos, si sibi ut prefertur conferantur, obtinuerit, duntaxat unire, annectere et incorporare, cum plenitudine juris canonici, ac omnibus juribus et pertinentiis suis, auctoritate nostra, curetis, inducentes per vos, vel alium seu alios, eundem Eistardum, vel procuratorem suum ejus nomine, in corporalem possessionem vacantium canonicatuum et prebendarum ac rectoriarum et vicarie unitarum, juriumque et pertinentium predictorum, et defendentee inductum, amotis dictis Waltero, et Thoma seniore, ac Thoma juniore, et quibuslibet aliis illicitis detentoribus ab eisdem, ac facientes Bistardum vel pro eo procuratorem predictum, ad vacantes prebendas hujusmodi, in utraque dictarum Tuamensis et Clonfertensis ecclesiarum, in canonicum recipi et in fratrem, stallo sibi in cboro, et loco in capitulo utriusque ipsarum Tuamensis et Clonfertensis ecclesiarum, cum dicti juris plenitudine, assignatis; sibique de vacantium canonicatuum et prebendarum, ac unitarum rectoriarum et vicarie predictorum, fructibus, redditibus, proventibus, juribus, et obventionibus universis, integre responderi, contradictores, auctoritate nostra, appellatione postposita, compescendo. Non obstantibus voluntatibus prioribus, ac statute et ordinatione nostris predictis; necnon pie memorie Bonifacii Pape VIII. etiam predecessoris nostri ilia presertim qua, inter alia, cavetur ne quis extra suam civitatem vel diocesim, nisi in certis exceptis casibus, et in illis ultra unam dietam a fine sue diocesis, ad judicium vocetur, seu nc judices, a sede predicta deputati, extra civitatem et diocesim in quibus deputati fuerint, contra quoscunque procedere, seu alii vel aliis vices suas committere presumant. Et de duabus dietis in concilio generali edita, dummodo aliquis auctoritate presentium ultra tres dietas non trahatur, et aliis apostolicis constitutionibus, ac Tuamensis et Clonfertensis ecclesiarum predictarum juramento, confirmatione apostolica, vel quavis firmitate alia roboratis, statutis et consuetudinibus contrariis quibuscunque. Aut si aliqui, apostolica vel alia quavis auctoritate, in Tuamensis vel Clonfertensis ecclesiis predictis in canonicos sint recepti, vel ut recipiantur insistant, seu si super provisionibus sibi faciendis de canonicatibus et prebendis ipsarum Tuamensis et Clonfertensis ecclesiarum, ac hujusmodi vel aliis beneficiis ecclesiasticis in illis partibus, speciales vel generates, dicta sedis vel Legatorum ejus litteras impetrarint, etiam si per eas ad inhibitionem, reservationem et decretum, vel alias quomodolibet sit processum, quasquidem litteras et processus habitos per easdem ad rectorias et vicariam predictas nolentes extendi, eundem Ristardum in

assecutione assecutione vacantium canonicatuum et prebendarum predictorum volumus anteferri, sed nullum per hoc eis, quoad assecutionem canonicatuum et prebendarum seu beneficiorum aliorum, prejudicium generari. Aut si venerabilibus fratribus nostris Tuamensi et Clonfertensi Episcopis, ac dilectis dictarum Tuamensis et Clonferteniiis ecclesiarum capitulis, vel quibusvis aliis communiter vel divisim, ab eadem nit sede indultum, quod ad receptionem vel provisionem alicujus minime teneantur, et ad id compelli, aut quod interdici, suspendi vel excommunicari, aut extra vel ultra certa loca ad judicium evocari non possint. Quodque de canonicatibus et prebendis ipsarum Tuamensis et Clonfertensis ecclesiarum, ac hujusmodi vel aliis beneficiis ecclesiasticis ad eorum collationem, provisionem, presentationem seu quamvis aliam dispositionem, conjunctim vel separatim, spectantibus, nulli valeat provideri per litteras apostolicas, non facientes plenam et expressam, ac de verbo ad verbum de indulto hujusmodi, mentionem, et quibuslibet aliis privilegiis, indulgentiis et litteris

apostolicis, generalibus vel specialibus, existant, per que presentibus non

expressa, vel totaliter non inserta, effectus earum impediri valeat quomodolibet vel differri, et de quibus quorumque totis tenoribus habendo sit in nostris litteris mentio specialis. Seu si dictus Ristardus presens non fuerit, ad prestandum, de observandis statutis et consuetudinibus Tuamensis et Clonfertensis ecclesiarum predictarum, solita juramenta, dummodo in absentia sua, per procuratorem ydoneum, et. . . . :ecclesias predictas accesserit corporaliter illa prestet. Volumus autem quod propter unionem, annexionem et incorporationem predictas, si vigore presentium fiant, rectorie ac vicaria predicte debitis non fraudentur obsequiis, et animarum cura in eis nullatenus negligatur, sed earum congrue supportentur onera consueta, Ac quod dicto Ristardo cedente vel decedente, seu canonicatum et prebendam ecclesie Tuamensis hujusmodi alias quomodolibet dimittente, unio, annexio et incorporatio predicte dissolute sint et esse censeantur, ipseque rectorie et vicaria in pristinum statum revertantur, eo ipso, et insuper, ex nunc irritum decernimus et inane, si secus super hiis a quoquam, quavis auctoritate, scienter vel ignoranter, contigerit attemptari. Datum Rome apud Sanctum Petrum, Anno incarnationis Dominice millesimo quingentesimo undecimo, quinto Id, Januar. Pontificatus nostri anno nono.

[Sub plumbeo sigillopendente afilo canabeo.]

"Processus de Gnobegge, 8fC

"A.D. 1497.

"Reverendissimo in Christo patri domino, domino Willielmo, miseracione divina,

Archiepiscopo Tuamensis, Matheus, eadem miseracione, Episcopus Clonfertensis, ac

David de Burgo Canonicus cathedralis ecclesie Clonfertensis, ac in causa rectorie de

Gnobeg,

« PreviousContinue »