Page images
PDF
EPUB

VII.

"Bulla pro Rectoria de Tiraglas, et Vicariis de Kynmara et Ballinclare.

"A. D. 1502. Lecta in audientia.

"Alexander episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis Florencio O'Genwayn, Thateo Machyachayn ac Hoberto Macmyloid, canonicis ecclesie Clonfertensis, salutem et apostolicam benedictionem. Vite ac morum honestas, aliaque laudabilia probitatis et virtutum merita, super quibus dilectus filius Ristardus de Burgo, canonicus Enachdunensis, apud nos fide digno commendatur testimonio, nos inducunt ut sibi reddamur ad gratiam liberales, illaque sibi favorabiliter concedamus, que suis commoditatibus fore conspicimus oportuna. Cum itaque, sicut accepimus, canonicatus et ecclesiarum parvarum prebenda nuncupata ecclesie Duacensis, ac de Tiraglas rectoria, necnon de Kynmara et de Ballenclare, parrochialium ecclesiarum perpetue vicarie Enachdunensis, Laonensis et Duacensis diocesium, certo modo vacent ad presens, et tanto tempore vacaverint, quod eorum collatio, juxta Lateranensis statuta concilii, est ad sedem apostolicam legitime devoluta, licet Philippus O'Hanle qui pro presbitero rectoriam, ac Teodericus O'Beren qui pro clerico, se gerunt, canonicatum et prebendam de Kynmara, necnon wardianus et capitulum ecclesie Sancti Nicholai ville Galvie, Enachdunensis diocesis, dilecti filii de Ballanclara vicarius hujusmodi, nullo titulo, nullove juris adminiculo, sed temere et de facto per certum tempus detinuerunt, prout adhuc detinent, indebite occupatos. Et sicut exhibita nobis, pro parte dicti Ristardi, petitio continebat si rectoria et vicaria predicte eisdem canonicatui et prebende, si sibi vigore presentium conferantur, quamdiu illos obtinuerit, unirentur, annecterentur et incorporarentur, ex hoc profecto dicti Ristardi comoditatibus non parum consuleretur, pro parte ipsius Ristardi nobis fuit humiliter supplicatum, ut rectorium et vicarias hujusmodi, eisdem canonicatui et prebende, ut prefertur, unire, annectere et incorporare, aliasque in premissis oportune providere, de benignitate apostolica dignaremur. Nos enim qui dudum inter alia volumus, quod semper in unionibus commissio fieret ad partes, vocatis, quorum interesset, ac statuimus et ordinavimus quod quicunque beneficium ecclesiasticum, tunc per annum immediate precedentem pacifice possessum, et quod certo modo vacare pretenderet, extunc deinceps impetraret gradum et nobilitatem possessoris ejusdem, et quot annis illud ipse possedisset in hujusmodi impetratione exprimere deberet et teneretur, alioquin impetracio predicta, et inde secuta quecunque, nullius existerent firmitatis. Eidem Ristardo, qui, ut asserit, canonicatum et de Furanmor, nuncupatam prebendam ecclesie Enachdunensis, obtinet de alicujus subventionis auxilio providere, premissorum meritorum suorum intuitu, specialem gratiam facere volentes, ipsumque Ristardum a

quibusvis

quibusvis excommunicationis, suspensionis et interdicti aliisque ecclesiasticis sententiis, censuris et penis, a jure vel ab homine quavis occasione vel causa latis, si quibus quomodolibet innodatus existit, ad effectum presentium duntaxat consequendum, harum serie absolventes, et absolutum fore censentes, ac obtentorum et illis annexorum hujusmodi fructuum, reddituum et proventuum veros annuos valores, necnon verum et ultimum canonicatus et prebende ac rectorie vicariarum predictarum vacationis modum ac tempus, per quod Theodericus canonicatum et prebendam de Kynmara, ac Philippus rectoriam, necnon wardianus et capitulum de Ballanclara vicarias hujusmodi detinuerunt, necnon gradum et nobilitatem possessorum eorundem si qui sint, presentibus pro expressis habentes, ac de premissis certam notitiam non habentes, hujusmodi supplicationibus inclinati, discretioni vestre per apostolica scripta mandamus, quatenus vos vel duo aut unus vestrum, si vocatis Theoderico et Philippo ac wardiano et capitulo predictis, et aliis qui fuerint evocandi, canonicatum et ecclesiarum parvarum nuncupandum prebendam, ac rectoriam et vicarias hujusmodi, quorum insimul triginta duorum marcharum sterlingorum fructus, redditus et proventus, secundum communem extimationem, valorem annuum, ut dictus Ristardus similiter asserit non excedunt, quibusvis modis, et ex quorumcunque personis, seu per liberam resignationem quorumvis de illis, extra Romanam curiam, etiam coram notario publico et testibus sponte factam, aut rectoria et vicarie predicte per constitutionem felicis recordationis Johannis Pape XXII. predecessoris nostri, que incipit ' Execrabilis,' vel assecutionem alterius beneficii ecclesiastici, ordinaria auctoritate collati vacare, ita esse reppereritis, ut dispositioni apostolice specialiter reservati existant, et super eis inter aliquos, lis cujus statum presentibus haberi volumus pro expresso pendeat indecisa, dummodo tempore dati presentium non sit in canonicatu, et ecclesiarum parvarum prebenda ac rectoria et vicariis predictis alicui specialiter jus quesitum, canonicatum et ecclesiarum parvarum prebendam hujusmodi, cum plenitudine juris canonici eidem Ristardo conferre, rectoriam vero et vicarias predictas eisdem canonicatui et ecclesiarum parvarum prebende, si sibi, vigore presentium, conferantur, quamdiu prefatus Ristardus illos obtinuerit duntaxat, unire, annectere et incorporare, cum omnibus juribus et pertinenciis suis, auctoritate nostra, curetis, inducentes per vos, vel alium seu alios, eundem Ristardum, vel procuratorem suum, ejus nomine, in corporalem possessionem canonicatus et ecclesiarum parvarum prebende, et annexorum juriumque et pertinentiarum hujusmodi, et defendentes inductum, amotis a canonicatu et ecclesiarum parvarum prebenda, et de Kynmara Theoderico, et rectoria Philippo, et de Ballenclare vicariis hujusmodi wardiano et capitulo predictis et quibuslibet aliis illatis detentoribus, ac facientes eundem Ristardum, vel pro eo procuratorem predictum, ad prebendam ecclesiarum parvarum in dicta ecclesia Duacensis in IRISH ARCH. SOC. NO. 15.

canonicum

canonicum recipiet in fratrem, stallo sibi in choro et loco in capitulo ipsius ecclesie Duacensis assignatis, sibique de canonicatibus et ecclesiarum parvarum, ac rectorie et vicariarum predictorum, fructibus, redditibus, proventibus, juribus et obventionibus universis integre responderi, contradictores auctoritate nostra, appellatione postposita, compescendo. Non obstantibus voluntate, statuto et ordinatione nostris premissis, et felicis recordationis Bonefacii Pape VIII. etiam predecessoris nostri, et aliis apostolicis constitutionibus, ac statutis et consuetudinibus dicte ecclesie Duacensis, juramento, confirmatione apostolica, vel quavis firmitate alia roboratis, contrariis quibuscunque. Aut si aliqui, apostolica vel quavis alia auctoritate, in dicta ecclesia Duacensis, in canonicos sint recepti, vel ut recipiantur insistant, seu si super provisionibus sibi faciendis de canonicatibus et prebendis ipsius ecclesie Duacensis, ac hujusmodi speciales vel aliis beneficiis ecclesiasticis in illis partibus generales, dicte sedis, vel legatorum ejus, litteras impetrari, ut etiam si per eas ad inhibitionem, reservationem et decretum, vel alias quomodolibet, sit processum, quasquidem litteras et processus habitos per eosdem, et inde secuta quecumque ad rectoriam et vicarias predictas extendi volentes, ipsumque Ristardum in assecutione canonicatus et ecclesiarum parvarum prebende hujusmodi omnibus volumus anteferri, sed nullum per hoc eis quoad assecutionem canonicatuum et prebendarum aut beneficiorum aliorum prejudicium generari: Seu si venerabilibus fratribus nostris Enachdunensis, Laonensis, et Duacensis episcopis, et dilectis filiis capitulo dicte ecclesie Duacensis, vel quibusvis aliis, communiter vel divisim, ab eadem sit sede indultum, quod ad receptionem vel provisionem alicujus minime teneantur, et ad id compelli, aut quod interdici, suspendi vel excommunicari non possint, quodque de canonicatibus et prebendis ipsius ecclesie Duacensis, ac hujusmodi vel aliis beneficiis ecclesiasticis, ad eorum collationem, provisionem, presentationem seu quamvis aliam dispositionem, conjunctim vel separatim, spectantibus, nulli valeat provideri per litteras apostolicas, non facientes plenam et expressam, ac de verbo ad verbum, de indulto hujusmodi mentionem; et quibuslibet aliis privilegiis, indulgentiis et litteris apostolicis, generalibus vel specialibus, quorumcunque tenorum existunt, per que presentibus, non expressa vel totaliter non inserta, effectus hujusmodi gratie impediri valeat quomodolibet vel differri, et de qua cujusque toto tenore habenda sit in nostris litteris mentio specialis. Aut si dictus Ristardus presens non fuerit, ad prestandum de observandis statutis et consuetudinibus dicte ecclesie Duacensis solitum juramentum, dummodo in absentia sua per procuratorem ydoneum, et cum ad ecclesiam ipsam Duacensis accesserit corporaliter illud prestet, volumus autem quod propter unionem, annexionem et incorporationem predictas, si ille, vigore presentium, fiant et effectum sortiantur, rectoria et vicarie predicte debitis propterea non fraudentur obsequiis, et animarum cura in eis nullatenus negligatur, sed earum con

grue

grue supportentur onera consueta. Quodque cedente vel decedente dicto Ristardo, seu canonicatum et ecclesiarum parvarum prebendam predictos alias quomodolibet disconnectente, unio, annexio et incorporatio predicte dissolute sint et esse censeantur, dicteque rectoria et vicarie impristinum statum revertantur, et per dissolutionem hujusmodi vacare censeantur, eo ipso, et insuper, ex nunc irritum decernimus, et inane, si secus super hiis a quoquam quavis auctoritate, scienter vel ignoranter, contigerit attemptari. Datum Rome apud Sanctum Petrum Anno Incarnationis Dominice Millesimo quingentessimo secundo, Nono Kalendas Decembris, Pontificatus nostri anno undecimo.

[Sub plumbeo sigillo pendente à filo canabeo.]

VIII.

"Pro Ricardo De Burgo, canonico Duacensi.

"A. D. 1511. Lecta in audientia.

"Julius episcopus, servus servorum Dei, dilectiis filiis Thome Mac lfoyn [sic, perhaps for floyn or Flyn] Enachdunensi, et Cornelio O'Leynayn Elfinensi, canonicis, ac officiali Duacensi, salutem et apostolicam benedictionem. Vite et morum honestas, aliaque laudabilia probitatis, et virtutum merita, super quibus dilectus filius Ristardus de Burgo, canonicus Duacensis, apud nos fide digno comendatur testimonio, nos inducunt ut ejus votis, per que suis commoditatibus consuli possit, annuentes, sibi reddamur ad graciam liberales. Cum itaque, sicut accepimus, Tuamensis et Clonfertensis ecclesiarum canonicatus, ac de Chilmayn Tuamensis, et de Chiltelscel nuncupate prebende Clonfertensis predictarum, necnon que de jure patronatus laicorum existit, de Donnayre ac de Annari, Clonfertensis et Tuamensis diocesum, parrochialium rectorie, necnon perpetua vicaria ejusdem de Annarri, ecclesiarum, quod quondam Theobaldus de Burgo Tuamensis et Clonfertensis cannonicus, ac parrochialium rector necnon de Annarri ecclesiarum, hujusmodi perpetuus vicarius, ex dispensatione apostolica, dum viveret obtinebat, per obitum ejusdem Theobaldi, qui extra Romanam curiam diem clausit extremum, vacent ad presens, et tanto tempore vacaverint quod eorum collatio, juxta Lateranensis statuta Concilii, est ad sedem apostolicam legitime devoluta, licet dilecti filii Walterus de Burgo canonicatus et prebendas, et Thomas etiam de Burgo senior de Donayre, ac Thomas similiter de Burgo junior de Anari, rectorias necnon vicariam predictas, nullo titulo seisiti, juris adminiculo eis desuper suffragante, sed temeritate propria et de facto, per certum tempus detinuerint et detineant indebite occupatos. Et sicut exhibita nobis nuper, pro parte dicti Ristardi petitio continebat, si rectoria et vicarie predicte eisdem canonicatui et prebende dicte ecclesie Tuamensis, quandiu idem Ristardus illos postquam de eis sibi provisum, et ipse illos assecutus fuerit, obtinuerit, Z2 unirentur,

unirentur, annecterentur et incorporarentur, ex hoc profecto ejusdem Ristardi commoditati non parum consuleretur, pro parte ipsius Ristardi asserentis, se canonicatum et prebendam ecclesie Duacensis, inter alia, obtinere, ac vacantium canonicatuum et prebendarum, necnon rectoriarum et vicarie predictorum, insimul fructus, redditus et proventus nonaginta marcharum sterlingorum, secundum communem extimationem valorem annuum non excedere, nobis fuit humiliter supplicatum ut rectorias et vicariam predictas, canonicatui et prebende ecclesie Tuamensis hujusmodi, quandiu ipse Ristardus illos, si sibi vigore presentium conferantur, obtinuerit, unire, annectere et incorporare, ac alias in premissis oportune providere, de benignitate apostolica, dignaremur. Nos igitur, qui dudum inter alia voluimus, quod semper in unionibus vocarentur quorum interesset, ac etiam statuimus et ordinavimus, quod quicunque beneficium ecclesiasticum, tunc per annum immediate precedentem pacifice possessum, et quod certo modo vacare pretenderet, extunc deinceps impetraret gradum et nobilitatem possessoris ejusdem, et quot annis ipse possessor illud possedisset, in hujusmodi impetratione exprimere deberet et teneretur, alioquin impetratio predicta, et quecunque inde secuta, nullius existerent firmitatis, prefato Ristardo, premissorum meritorum suorum intuitu, specialem graciam facere volentes, ipsumque Ristardum a quibusvis excommunicationis, suspensionis et interdicti, aliisque ecclesiasticis sententiis, censuris et penis, a jure vel ab homine quavis occasione vel causa latis, signibus quomodolibet innodatus existit, ad effectum presentium dumtaxat consequendum, harum serie absolventes, et absolutum fore censentes. Necnon omnia et singula alia beneficia ecclesiastica, cum cura et sine cura, que dictus Ristardus etiam, ex quibusvis dispensationibus apostolicis, obtinet et expectat, ac in quibus et ad que jus sibi quomodolibet competit, quecunque, quocunquo et qualicunque sint, eorumque ac obtentorum canonicatus et prebende predictorum, fructuum, reddituum, et proventuum veros annuos valores, ac hujusmodi dispensationum tenores, necnon gradum et nobilitatem dictorum Walterii, et Thome senioris, ac Thome junioris, si qui sint, ac tempus per quod vacantes canonicatus, et prebendas ac rectorias et vicariam predictos, respective, detinuerunt, presentibus pro expressis habentes, hujusmodi supplicationibus inclinati, discretioni vestre, per apostolica scripta, mandamus, quatenus vos, vel duo aut unus vestrum, si vocatis Waltero, et Thoma seniore, ac Thoma juniore, et aliis qui fuerint evocandi, canonicatus et prebendas ac rectorias et vicariam predictos, ut premittitur, sive alias quovis modo, aut ex alterius cujuscunque persona, seu per liberam resignationem cujusvis de illis extra dictam curiam, etiam coram notario publico et testibus sponte factam, aut rectorie et vicaria predicte, per constitutionem felicis recordationis Johannis Pape XXII. predecessoris nostri, que incipit 'Execrabilis,' vel assecutionem alterius beneficii ecclesiastici, ordinaria auctoritate collati, vacare reppereritis, vacantes canonicatus

« PreviousContinue »