Page images
PDF

modum, etiam si ex illo quevis generalis reservatio resultet, ac fructuum, reddituum et proventuum illarum verum annuum valorem, presentibus pro expressis habentes, hujusmodi supplicacionibus inclinati, unionem, annexionem et incorporationem predictas, ac prout illas concernunt omnia et singula in dictis litteris content», et inde secuta quecunque, auctoritate apostolica, tenore presentium, approbamus et confirmamus, ac, presentis scripti patrocinio, communimus, supplentes omnes et singulos defectus, si qui forsan intervenerint in eisdem. Et nichilominus potion pro cautela, vicarias predictas, quovis modo, et ex cujuscunque persona, seu per liberam resignationem alicujus de illis, extra Romanam curiam, etiam coram notario publico, et testibus sponte factam aut constitutionem felicis recordations Johannis Pape XXIL predecessoris nostri que incipit 'Execrabilis,' vel assecutionem alterius beneficii ecclesiastici, dicta ordinaria auctoritate collati, vacet, etiam si tanto tempore vacaverint quod earum collatio, juxta Lateranensis statuta concilii (est), ad sedem apostolicam legitime devoluta, ipseque vicarie dispositioni apostolice specialiter reservate existant, et super eis, inter aliquos lis cujus statum presentibus haberi volumus pro expresso pendeat indecisa, dummodo tempore dati presentium non sit in eis alicui spcialiter jus quesitum, cum omnibus juribus et pertinenciis suis, eidem collegio, auctoritate apostolica prefata, earundem tenore presentium, de novo perpetuo unimus annectimus et incorporamus. Ita quod liceat presbiteris et clericis prefatis, per se vel alium seu alios, corporalem juriumque et pertinentiarum predictarum possessionem, propria auctoritate libere apprehcndere, ac perpetuo retinere, illorumque fructus, redditus et proventus in suos ac collegii et vicariarum predictarum usus, utilitatemque convertere, diocesani loci et cum suis alterius licentia super hoc minime requisita. Non obstantibus voluntate nostra predicta, ac pie memorie Bonifacii Pape VIII. etiam predecessoris nostri, et aliis apostolicis constitutionibus contrariis quibuscunque. Aut si aliqui super provisionibus sibi faciendis, de hujusmodi vel aliis beneficiis ecclesiasticis in illis partibus, speciales vel generales, dicte sedis vel legatorum ejus, litteras impertrarunt, etiam si per eas ad inhibitionem, reservationem et decretum, vel alias quomodolibet sit promissum, quasquidem litteras ac processus habitos per eadem, et inde secuta quecunque, ad dictas vicarias, volumus non extendi, sed nullum per hoc eis quoad assecutionem beneficiorum aliorum prejudicium generari, et quibuslibet aliis privilegiis, indulgentiis et litteris apostolicis, generalibus vel specialibus, quorumcunque tenorum existunt, per que presentibus non expressa, vel totaliter non inserta, effectus eorum impediri valeat quomodolibet vel differri, et de quibus quorumque totis tenoribus habenda sit in nostris litteris mentio specialis. Proviso quod propter unionem, annexionem et incorporationem predictas, dicte vicarie debitis non fraudentur obsequiis et animarum cura in eis nullatenus negligatur, sed illarum congrue supportentur onera consueta. Nos enim exnunc irritum decernimus et inane, si secus super hiis a quoqam, quavis auctoritate, scienter vel ignoranter, contigerit attemptari. Nulli ergo omnino hominum liceat hancpaginam nostre absolutionis, approbationis, confirmationis, communicationis, suppletionis, unionis, annexionis, incorporationis, voluntatis et decreti infringere, vel ei, ausu temerario,contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis Dei, et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus, se noverit incursurum. Datum Rome apud Sanctum Petrum, Anno Incarnationis Dominice, millesimo, quadringentesimo, nonagesimo secundo. Quarto Non. Junii, Pontificatus nostri anno octavo."

[Subplumbeo tigillo pendente a fih canabeo.~\

III.

"Bulla pro Serine et Clonbirn.

"A. D. 1495.

"Alexander episcopus. servus servorum Dei, dilectis filiis Magonio O'Maynar et Johannem O'Beryn ac Nemen Magnell, canonicis ecclesie Tuamensis, salutem et apostolicam benedictionem. Vite ac morum honestas, aliaque laudabilia probitatis et virtutum merita, super quibus dilectus filius Johannes Bremechian clericus Tuamensis diocesis, apud nos fide digno commendatur tcstimonio, nos inducunt ut sibi reddamur ad gratiam liberales. Cum itaque, sicut accepimus, vicaria de Scryn, custodia reliquiarum sancti Yerlahey nuncupatum, et alia de Cloinberyn alias de Bocherayn, parrochialium ecclesiarum dicte diocesis perpetue vicarie, vacent ad presens, et tanto tempore vacaverint, quod earum collatio, juxta Lateranensis statuta concilii, est ad sedem apostolicam legitime devoluta, licet rector, Wardianus nuncupatus, ac Collegium presbiterorum ecclesie ville Galvye, Enachdunensis diocesis, de Scryn, et Donaldus O'Hirraley, qui pro presbitero se gerit, dilecti filii de Cloinberyn, ecclesiarum vicarias hujusmodi, nullo titulo, nullove juris adminiculo eis desuper sufiragante, sed temeritate propria, et de facto, per certum tempus detinuerunt, prout adhuc detinent, indebite occupatas. Nos, qui dudum inter alia voluimus, statuimus, et ordinavimus, quod quicunque beneficium ecclesiasticum tunc per annum immediate precedentem pacifice possessum, et quod certo modo vacare pretenderet, extunc deinceps impetraret quot annis illud ipse possessor possedisset, in hujusmodi impetratione exprimere deberet et teneretur, alioquin impetratio predicta, et quecunque inde secuta, nulliusexisterent firmitatis, volentes prefato Johanni, qui ut asserit in decimo septimo sue etatis anno constitutus existit, ac non obstante defectu natalium quern patitur de conjugate

genitus, ■ Vidt War. De Prfesul. Hib.

IRISH ABCH. SOC. I 5. Y

genitus, et soluta clericali caractere rite insignitus fuit, premissorum meritorum suorum intuitu, graciam facere specialem, ipsumque Johannem a quibuscunque excommunicationia, suspensionis et interdicti, aliisque ecclesiasticis sentenciis, censuris et penis, a jure vel ab homine quavis occasione vel causa latis, si quibus quomodolibet innodatus existit, ad effectum presentium duntaxat consequendum, harum serie absol ventes, et absolutum fore censentes, ac verum ultimo dictarum vicariarum vacationis, modum etiam si ex illo quevis generalis reservatio resultet, necnon tempus per quod rector ac presbiteri De Scryn, necnon Donaldus prefati de Cloinberyn, vicarias hujusmodi detinuerunt, presentibus pro expressis habentes, discretioni vestre, per apostolica scripta, mandamus, quatenus vos vel duo aut unus vestrum, si vocatis rectore ac presbiteris et Donaldo prefatis, ac aliis qui fuerint evocandi, Vicarias predictas quibusvis modis et t:x quorumcunque personis, seu per liberas resignationes aliquorum de illis, extra Romanam curiam, etiam coram Notario Publico et testibus sponte factas, aut constitutionem felicis recordations Johannis Pape XXII., predecessoris nostri, que incipit 'Execrabilis.'vel assecutionemalteriusbeneficiiecclesiasticiordinariaauctoritatecollati, vacare repperitis, illas quarum insimul fructus, redditus et proventus octo marcharum sterlingorum, secundum communem estimationem valorem annuum, ut idem Johannes etiam asserit, non excedunt, etiam si disposition! Apostolice specialiter reservate existant, et super eis inter aliquos lis, cujus statum presentibus haberi nolumus, pro expresso pendeat indecisa, dummodo tempore dati presentium non sit in eis alicui specialiter jus quesitum, cum omnibus juribus et pertinenciis suis prefato Johanni, auctoritatc nostra, conferre et assignare curetis, inducentes per nos vel aliuin seu alios eundem Johannem, vel procuratorem suum ejus nomine, in corporalem possessionem vicariarum, juriumque et pertinentiarum predictorum, et defendentes inductum, amotis a De Scryn rectore et presbiteris, necnon a de Clonberyn ecclesiarum vicariis hujusmodi, Donaldo predictis et quibuslibet aliis illicitis detentoribus, ac lacientes Johannem, vel pro eo procuratorem predictum, ad vicarias hujusmodi ut est moris admitti, sibique de illarum fructibus, redditibus, proventibus, juribus et obventionibus universis integre responderi, contradictores auctoritate nostra, appellatione postposita, compescendo. Non obstantibus voluntate priori, statuto et ordinatione nostris predictis, necnon pie memorie Bonifacii Pape VIII. etiam predecessoris nostri, et aliis apostolicis constitutionibus contrariis quibuscunque. Aut si aliqui, super provisionibus sibi faciendis, de hujusmodi vel aliis beneficiis ecclesiasticis in illis partibus, speciales vel generales, dicte sedis vel legatorum ejus litteras impetrarint, etiam si per eas ad inhibitionem, reservationem et decretum, vel alias quomodolibet sit processum, quibus omnibus eundem Johannem, in dictarum vicariarum assecutione, nolumus anteferri, sed nullum per hoc eis, quoad assecutionem bene

nciorum ficiorum aliorum, prejudicium generari. Seu si venerabili fratri nostro archiepiscopo Tuamensis, vel quibusvis aliis, communiter vcl divisim, ab eadem sit sede indultum, quod ad receptionem vel provisionem alicujus minime teneantur, et ad id compelli, aut quod interdici, suspendi vel excommunicari possint, quodque de hujusmodi, vel aliis beneficiis ecclesiasticis, ad eorum collationem, provisionem, presentationera, seu quamvis aliam dispositionem, conjunctim vel separatim, spectantibus, nulli valeat provideri per litteras apostolicas, non facientes plenam et expressam, ac de verbo ad verbum de indulto hujusmodi mentionem, et qualibet alia dicte sedis indulgencia, generali vel speciali, cujuscunque tenoris existat, per quam presentibus non expressam, vel totaliter non insertam, effectus hujusmodi gratie impediri valeat, quomodolibet, vel differri, et de qua cujusque toto tenore habenda sit in nostris litteris mentio specialis. Aut quod dictus Johannes natalium, et etiam ad obtinendum vicarias predictas, si sihi vigore presentium conferatur, ex nunc recipere et retinere, libere ac licite possit, defectibus predictis, ac Putanensis \_Pictavienxi»?~\ et Lateranensis generalis conciliorum, aliisque constitutionibus et ordinationibus apostolicis, ccterisque contrariis nequaquamobstantibus, auctoritate Apostolica, tenore earundem presentium de specialis dono gratie dispensamus. Proviso, quod dicte vicarie debitis propterea non fraudentur obsequiis, et animarum cura in eis nullatenus negligatur. Et insuper, ex nunc irritum decernimus et inane, si secus super hiis a quoquam, quavis auctoritate, scienter vel jgnoranter, contigerit attemptari. Datum Urbeveteri, Anno Incarnationis Dominice millesimo, quadringentesimo, nonagesimo quinto. Pridie Non. Junii, Pontificatus nostri anno tercio. [$„(, plumoeo gjgfflo pendente a filo canabeo.~\

IV.

"Pro ecclesia de MecuJyn. "A. D. 1496. Lecta in audientia. "Alexander Episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri episcopo Clonfertensi, et dilecto filio Davidi de Burgo canonico ecclesie Clonfertensis, salutem et apostolicam benedictionem. Humilibus supplicum votis libenter annuimus, eaque favoribus prosequimur oportunis. Exhibita siquidem nobis nuper, pro parte dilectorum filiorum Guardiani secularis et collegiate ecclesie sancti Nicholai ville Galvie, Enaohdunensis diocesis, et octo perpetuorum vicariorum in eadem, peticio continebat, quod licet perpetua vicaria parrochialis ecclesie de Meculyn, dicte diocesis, eidcin ecclesie sancti Nicholai perpetuo canonice unita existit, tamen dilectus filius Mauritius O'Flahartay, pro clerico se gerens, falso asserens vicariam predictam ad se, pretextu quarundam litterarum apostolicarum seu alias, pertinere de jure, eosdem wardianum et vicarios super hoc, inter alia, petendo vicarias hujusmodi sibi adjudicari, coram

Y 2 dilecto dilecto filio Milero O'Kenudy canonico Tuamensis, quem judicem super hoc competentem, auctoritate apostolica, deputatum esse dicebat, traxit in causam, et idem Milerus in causa ipsa perperam procedens, diffinitivam pro dicto Mauritio, et contra Guardianum et vicarios prefatos sententiam promulgavit iniquam, a qua pro parte wardiani et vicariorum eorundem ad sedem fuit apostolicam appellatum; sed ipsi Guardianus et vicarii legittimo, ut asserunt impedimento detenti, appellacionem hujusmodi non fuerunt, infra tempus debitum, prosecuti, quare, pro parte Guardiani et vicariorum eorundem, nobis fuit humiliter supplicatum, ut, lapsu dicti temporis non obstante, appellationis predicte, ac post et contra illam attemtatorum et innovatorum quorumeunque, ac predictarum et quarumlibet aliarum litterarum, per ipsum Mauritium super hoc, quovis modo, impetratarum, surreptionis et obreptionis illarumque ac processus et sententie hujusmodi, aliorumque omnium et singulorum per Mylerum et Mauritium predictos, ac quoscunque alios judices et personas, in Guardiani et vicariorum, ac ecclesie sancti Nicholai prejudicium, circa premissa, quomodocunque gestorum, nullitatis et invaliditatis totius, quoque principalis negocii, necnon omnes et singulas quas Guardianus et vicarii predicti, contra dictum Mauritium, ac dilectos filios nobiles viros Willielmum de Burgo et ejus natos ac fratres domicellos, et certos earum consanguineos, ac Thadeum Mc Breyn Ylahartay, Ricardum alias Ristardum etiam de Burgo et quoscunque alios clericos et laicos super rectoria et vicariis hujusmodi, impedimentisque, molestationibus, dampnis et injuriis eisdem Guardiano et vicariis, ac ecclesie sancti Nicholai, super hujusmodi et aliis rectoriis et perpetuis vicariis ac beneficiis ecclesiasticis, eidem ecclesie sancti Nicholai similiter unitis, et illorum occasione indebite illatis, ac aliis rebus communiter vel divisim movere intendunt, causas aliquibus probis viris in partibus illis committere, et alia in premissis oportune providere, de benignitate apostolica, dignaremur. Nos igitur hujusmodi supplicacionibus inclinati, discretioni vestre, per apostolica scripta, mandamus, quatenus vos, vel alter vestrum, si vocatis Mauricio ac clericis et laicis prefatis, ac aliis qui fuerint evocandi, quod de impedimento hujusmodi proponitur, veritate fulcitur, auditisque hinc inde propositis, etiam de principali negocio hujusmodi cognoscentes legitime quod justum fuerit, appellatione remota, decernatis, facientes quod decreveritis, per censuram ecclesiasticam, firmiter observari. Testes autem qui fuerint nominati, si se gratia odio vel timore substraxerint, censura simili, appellatione cessaute, compellatis veritati testimonium perhibere. Non obstantibus lapsu dicti temporis, necnon felicis recordationis Bonefacii Pape octavi, predecessoris nostri, qua inter alia cavetur, ne quis extra suam civitatem et diocesim, nisi in certis exceptis casibus, et in illis ultra unam dietam a fine sue diocesis ad judicium evocetur; seu ne judices ab eadem sede deputati, extra civitatem et diocesim in quibus deputati

fueriut,

« PreviousContinue »