D. Ivnii Ivvenalis Satvrarvm libri V ovm scholiis veteribvs

Front Cover
typis et impensis G. Reimeri, 1851 - 498 pages

From inside the book

Selected pages

Common terms and phrases

Popular passages

Page 4 - ... cum pars Niliacae plebis, cum uerna Canopi Crispinus, Tyrias umero reuocante lacernas, uentilet aestiuum digitis sudantibus aurum, nee sufferre queat maioris pondera gemmae, difficile est satiram non scribere. nam quis iniquae...
Page 105 - Gangen, pauci dinoscere possunt Vera bona atque illis multum diversa, remota Erroris nebula. Quid enim ratione timemus Aut cupimus? Quid tarn dextro pede concipis, ut te Conatus non paeniteat votique peracti?
Page 24 - ... atque recens linum ostendit non una cicatrix ? Nil habet infelix paupertas durius in se quam quod ridiculos homines facit. "Exeat...
Page 19 - quando artibus' inquit 'honestis nullus in urbe locus, nulla emolumenta laborum, res hodie minor est here quam fuit atque eadem cras deteret exiguis aliquid, proponimus illuc ire, fatigatas ubi Daedalus exuit alas, 25 dum nova canities, dum prima et recta senectus, dum superest Lachesi quod torqueat et pedibus me porto meis nullo dextram subeunte bacillo. cedamus patria.
Page 119 - ... animum mortis terrore carentem, qui spatium vitae extremum inter munera ponat naturae, qui ferre queat quoscumque labores, nesciat irasci, cupiat nihil et potiores 360 Herculis aerumnas credat saevosque labores et venere et cenis et pluma Sardanapalli.
Page 47 - Tisiphone, quibus exagitere colubris. ferre potes dominam salvis tot restibus ullam, 30 cum pateant altae caligantesque fenestrae, cum tibi vicinum se praebeat Aemilius pons? aut si de multis nullus placet exitus, illud nonne putas melius, quod tecum pusio dormit? pusio, qui noctu non litigat, exigit a te 35 nulla iacens illic munuscula, nee queritur quod et lateri parcas nee quantum iussit anheles.
Page 65 - ... tot pariter pelves ac tintinnabula dicas pulsari. iam nemo tubas, nemo aera fatiget: una laboranti poterit succurrere Lunae. inponit finem sapiens et rebus honestis; nam quae docta nimis cupit et facunda...
Page 107 - Quosdam praecipitat subiecta potentia magnae invidiae. mergit longa atque insignis honorum pagina, descendunt statuae restemque sequuntur, ipsas deinde rotas bigarum inpacta securis caedit et inmeritis franguntur crura caballis : 60 iam strident ignes, iam follibus atque caminis ardet adoratum populo caput et crepat ingens Seianus; deinde ex facie toto orbe secunda fiunt urceoli pelves sartago matellae.
Page 71 - Venus se proferat astro, 570 quis mensis damnis, quae dentur tempora lucro : illius occursus etiam vitare memento, in cuius manibus ceu pinguia sucina tritas cernis ephemeridas, quae nullum consulit et iam consulitur, quae castra viro patriamque petente 575 non ibit pariter numeris revocata Thrasylli.
Page 80 - Aiax 115 dicturus dubia pro libértate bubulco iudice. rumpe miser tensum iecur, ut tibi lasso figantur uirides, scalarum gloria, palmae. quod uocis pretium? siccus petasunculus et uas pelamydum, aut ueteres, Maurorum epimenia, bulbi, 120 aut uinum Tiberi deuectum, quinqué lagonae.

Bibliographic information