A római jog institutióinak tankönyve

Front Cover

From inside the book

Selected pages

Common terms and phrases

Popular passages

Page 67 - Augusti publice respondendi ius non a principibus dabatur, sed qui fiduciam studiorum suorum habebant, consulentibus respondebant. Neque responsa utique signata dabant, sed plerumque iudicibus ipsi scribebant, aut testabantur, qui illos consulebant.
Page 69 - Cuius merito quis nos sacerdotes appellet: iustitiam namque colimus et boni et aequi notitiam profitemur, aequum ab iniquo separantes, licitum ab illicito discernentes, bonos non solum metu poenarum, verum etiam praemiorum quoque exhortatione efficere cupientes, veram nisi fallor philosophiam, non simulatam affectantes.
Page 163 - Si quis a pupillo sine tutoris auctoritate emerit, ex uno latere constat contractus : nam qui emit, obligatus est pupillo, pupillum sibi non obligat.
Page 150 - Mancipi res sunt praedia in Italico solo, tam rustica, qualis est fundus, quam urbana, qualis domus; item iura praediorum rusticorum, velut via, iter, actus, aquaeductus; item servi et quadrupedes, quae dorso collove domantur, velut boves, muli, equi, asini; ceterae res nee mancipi sunt.
Page 12 - Vergilius. ius autem gentium omni humano generi commune est. nam usu exigente et humanis necessitatibus gentes humanae quaedam sibi constituerunt : bella etenim orta sunt et captivitates secutae et servitutes, quae sunt iuri naturali contrariae.
Page 67 - Caesaris omnino quaestores non mittuntur, et ob id hoc edictum in his provinciis non proponitur. (7) Responsa prudentium sunt sententiae et opiniones eorum quibus permissum est iura condere. Quorum omnium si in unum sententiae concurrunt, id quod ita sentiunt legis vicem optinet; si vero dissentiunt, iudici Heet quam velit sententiam sequi; idque rescripto divi Hadriani significatur.
Page 325 - Socius socio utrum eo nomine tantum teneatur pro socio actione, si quid dolo commiserit, sicut is qui deponi apud se passus est, an etiam culpae, id est desidiae atque negligentiae nomine, quaesitum est : praevaluit tamen etiam culpae nomine teneri eum.
Page 58 - Constitutio principis est quod imperator decreto vel edicto vel epistula constituit. nec unquam dubitatum est quin id legis vicem obtineat, cum ipse imperator per legem imperium accipiat.
Page 150 - Tria autem genera sunt corporum, unum, quod continetur uno spiritu et Graece henomenon vocatur, ut homo tignum lapis et similia: alterum quod ex contingentibus, hoc est pluribus inter se cohaerentibus constat, quod synemmenon vocatur, ut aedificium navis armarium: tertium, quod ex distantibus constat, ut corpora plura non soluta, sed uni nomini subiecta, veluti populus legio grex».
Page 133 - Existimatio est dignitatis inlaesae status, legibus ac moribus comprobatus, qui ex delicto nostro auctoritate legum aut minuitur aut consumitur.

Bibliographic information