Page images
PDF
EPUB

supplicium in parricidas singulare excogitaverunt: ut, quos natura ipsa retinere in officio non potuisset, ii magnitudine poenae maleficio summoverentur. Insui voluerunt in culeum vivos atque in flumen deiici. O singularem sapientiam, iudices! Nonne videntur hunc hominem ex rerum natura sustulisse et eripuisse, cui repente caelum, solem, aquam terramque ademerint; ut, qui eum necasset, unde ipse natus esset, careret iis rebus omnibus, ex quibus omnia nata esse dicuntur? Noluerunt feris corpus obiicere, ne bestiis quoque, quae tantum scelus attigissent, immanioribus uteremur: non sic nudos in flumen deiicere, ne, quum delati essent in mare, ipsum polluerent, quo cetera, quae violata sunt, expiari putantur. Denique nihil tam vile neque tam vulgare est, cuius partem ullam reliquerint. Etenim quid tam est commune, quam spiritus vivis, terra mortuis, mare fluctuantibus, littus eiectis? Ita vivunt, dum possunt, ut ducere animam de caelo non queant: ita moriuntur, ut eorum ossa terra non tangat: ita iactantur fluctibus, ut numquam alluantur: ita postremo eiiciuntur, ut ne ad saxa quidem mortui conquiescant. Cic., Pro Sext. Rosc., xxv., xxvi.

18. Catiline's Guilt.

Nunc vero, quae tua est ista vita! Sic enim iam tecum loquar, non ut odio permotus esse videar, quo debeo, sed ut misericordia, quae tibi nulla debetur. Venisti paullo ante in senatum. Quis te ex hac tanta frequentia, ex tot tuis amicis ac necessariis salutavit? Si hoc post hominum memoriam contigit nemini, vocis exspectas contumeliam, quum sis gravissimo iudicio taciturnitatis oppressus? Quid, quod adventu tuo ista subsellia vacuefacta sunt? quod omnes consulares, qui tibi persaepe ad caedem constituti fuerunt, simul atque assedisti, partem istam subselliorum nudam atque inanem reliquerunt? Quo tandem animo hoc tibi ferendum putas? Servi mehercle mei si me isto pacto metuerent, ut te metuunt omnes cives tui, domum meam relinquendam putarem: tu tibi Urbem non arbitraris? et, si me meis civibus iniuria suspectum tam graviter atque offensum viderem, carere me aspectu civium, quam infestis oculis omnium conspici mallem: tu, quum conscientia scelerum tuorum agnoscas odium omnium iustum et iam tibi diu debitum, dubitas, quorum mentes sensusque vulneras, eorum aspectum praesentiamque vitare? Si te parentes timerent atque odissent tui, neque eos ulla ratione placare posses, ut opinor, ab eorum oculis aliquo concederes: nunc te patria, quae com

munis est omnium nostrum parens, odit ac metuit, et iamdiu te nihil iudicat nisi de parricidio suo cogitare. Huius tu neque auctoritatem verebere, neque iudicium sequere, neque vim pertimesces? Quae tecum, Catilina, sic agit, et quodammodo tacita loquitur: Nullum aliquot iam annis facinus exstitit, nisi per te: nullum flagitium sine te: tibi uni multorum civium neces, tibi vexatio direptioque sociorum impunita fuit ac libera: tu non solum ad negligendas leges ac quaestiones, verum etiam ad evertendas perfringendasque valuisti. Superiora illa, quamquam ferenda non fuerunt, tamen, ut potui, tuli: nunc vero me totam esse in metu propter te unum: quidquid increpuerit, Catilinam timeri: nullum videri contra me consilium iniri posse, quod a tuo scelere abhorreat, non est ferendum. Quamobrem discede atque hunc mihi timorem eripe: si est verus, ne opprimar; sin falsus, ut tandem aliquando timere desinam. Cic., Cat., I. vii.

19. Catiline's Flight.

Tandem aliquando, Quirites, L. Catilinam, furentem audacia, scelus anhelantem, pestem patriae nefarie molientem, vobis atque huic Urbi ferrum flammamque minitantem, ex Urbe vel eiecimus, vel emisimus, vel ipsum egredientem verbis prosecuti sumus. Abiit, excessit, evasit, erupit : nulla iam pernicies a monstro illo atque prodigio moenibus ipsis intra moenia comparabitur. Atque hunc quidem unum huius belli domestici ducem sine controversia vicimus. Non enim iam inter latera nostra sica illa versabitur: non in campo, non in foro, non in curia, non denique intra domesticos parietes pertimescemus. Loco ille motus est, quum est ex Urbe depulsus. Palam iam cum hoste, nullo impediente, bellum iustum geremus. Sine dubio perdidimus hominem, magnificeque vicimus, quum illum ex occultis insidiis in apertum latrocinium coniecimus. Quod vero non cruentum mucronem, ut voluit, extulit, quod vivis nobis egressus est, quod ei ferrum de manibus extorsimus, quod incolumes cives, quod stantem Urbem reliquit: quanto tandem illum maerore afflictum esse et profligatum putatis? Iacet ille nunc prostratus, Quirites, et se perculsum atque abiectum esse sentit, et retorquet oculos profecto saepe ad hanc urbem, quam ex suis faucibus ereptam esse luget: quae quidem laetari mihi videtur, quod tantam pestem evomuerit forasque proiecerit. Cic., Cat., II. i. 1, 2.

20. An Invective.

Quod si non tuis nefariis in hunc ordinem contumeliis in perpetuum tibi curiam praeclusisses, quid tandem erat actum aut gestum in illa provincia, de quo ad senatum cum gratulatione aliqua scribi abs te oporteret? Vexatio Macedoniae? an oppidorum turpis amissio? an sociorum direptio? an agrorum depopulatio? an munitio Thessalonicae ? an obsessio militaris viae? an exercitus nostri interitus ferro, fame, frigore, pestilentia? Tu vero, qui ad senatum nihil scripseris, ut in Urbe nequior inventus es, quam Gabinius, sic in provincia paullo tamen, quam ille, demissior. Nam ille gurges atque heluo, natus abdomini suo, non laudi atque gloriae, quum equites Romanos in provincia, quum publicanos, nobiscum et voluntate et dignitate coniunctos, omnes fortunis, multos fama vitaque privasset, quum egisset aliud nihil in illo exercitu, nisi ut urbes depopularetur, agros vastaret, exhauriret domos, ausus est (quid enim ille non auderet?) a senatu supplicationem per litteras postulare. O dii immortales! tune etiam, atque adeo vos, geminae voragines scopulique reipublicae, vos meam fortunam deprimitis? vestram extollitis? quum de me ea senatusconsulta absente facta sint, eae conciones habitae, is motus fuerit municipiorum et coloniarum omnium, ea decreta publicanorum, ea collegiorum, ea denique generum ordinumque omnium, quae ego non modo optare numquam auderem, sed cogitare non possem: vos autem sempiternas foedissimae turpitudinis notas subieritis? Cic., in Pison., xvii. 40, 41

21. An Indictment.

Hic tu etiam dicere audebis: "Est in iudicibus ille familiaris meus, est paternus amicus ille." Non, ut quisque maxime est, quicum tibi aliquid sit, ita te in huiuscemodi crimine maxime eius pudet? Paternus amicus est. Ipse pater si iudicaret, per deos immortales, quid facere posses, quum tibi haec diceret: Tu in provincia populi Romani praetor, quum tibi maritimum bellum esset administrandum, Mamertinis, ex foedere quam deberent navem, per triennium remisisti: tibi apud eosdem privatim navis oneraria maxima publice est aedificata: tu a civitatibus pecunias classis nomine coegisti: tu pretio remiges dimisisti tu, quum navis esset a quaestore et ab legato capta praedonum, archipiratam ab omnium oculis removisti: tu, qui cives Romani esse dicerentur, qui a multis cognoscerentur securi

ferire potuisti: tu tuam domum piratas abducere, in iudicium archipiratam domo producere ausus es tu in provincia tam splendida, apud socios fidelissimos, cives Romanos honestissimos, in metu periculoque provinciae, dies continuos complures in littore conviviisque iacuisti: te per eos dies nemo domi tuae convenire, nemo in foro videre potuit: tu sociorum atque amicorum ad ea convivia matresfamilias adhibuisti: tu inter eiusmodi mulieres praetextatum tuum filium, nepotem meum, collocavisti, ut aetati maxime lubricae atque incertae exempla nequitiae parentis vita praeberet: tu praetor in provincia cum tunica pallioque purpureo visus es: tu propter amorem libidinemque tuam imperium navium legato populi Romani ademisti, Syracusano tradidisti: tui milites in provincia Sicilia frugibus frumentoque caruere: tua luxuria atque avaritia classis populi Romani a praedonibus capta et incensa est: post Syracusas conditas quem in portum numquam hostis accesserat, in eo, te praetore, primum piratae navigaverunt: neque haec tot tantaque dedecora dissimulatione tua neque oblivione hominum ac taciturnitate tegere voluisti, sed etiam navium praefectos sine ulla caussa de complexu parentum suorum, hospitum tuorum ad mortem cruciatumque rapuisti: neque in parentum luctu atque lacrimis te mei nominis commemoratio mitigavit; tibi hominum innocentium sanguis non modo voluptati, sed etiam quaestui fuit. Haec si tibi tuus parens diceret, posses ab eo veniam petere? posses, ut tibi ignosceret, postulare? Cic., Verr., II. v. lii.

22. General Relief at the Death of Clodius.

Fingi haec putatis, quae patent? haec, quae nota sunt omnibus quae tenentur? servorum exercitus illum in Urbe conscripturum fuisse, per quos totam rempublicam, resque privatas omnium possideret? Quamobrem, si cruentum gladium tenens clamaret T. Annius: Adeste, quaeso, atque audite, cives: P. Clodium interfeci, eius furores, quos nullis iam legibus, nullis iudiciis frenare poteramus, hoc ferro et hac dextera a cervicibus vestris repuli, per me ut unum, ius, aequitas, leges, libertas, pudor, pudicitia in civitate manerent; esset vero timendum, quonam modo id ferret civitas! Nunc enim quis est, qui non probet qui non laudet? qui non unum post hominum memoriam T. Annium plurimum reipublicae profuisse, maxima laetitia populum Romanum, cunctam Italiam, nationes omnes affecisse et dicat et sentiat? Nequeo, vetera illa populi Romani gaudia quanta fuerint, iudicare. Multas tamen iam summorum impera

torum clarissimas victorias aetas nostra vidit, quarum nulla neque tam diuturnam attulit laetitiam nec tantam. Cic., Milo., xxviii. 76, 77.

23. A Last Appeal.

Recordare igitur illum, M. Antoni, diem, quo dictaturam sustulisti. Pone ante oculos laetitiam senatus populique Romani: confer cum nundinatione tua tuorumque: tum intelliges, quantum inter laudem et lucrum intersit. Sed nimirum, ut quidam morbo aliquo et sensus stupore suavitatem cibi non sentiunt: sic libidinosi, avari, facinorosi verae laudis gustatum non habent. Sed, si te laus allicere ad recte faciendum non potest, ne metus quidem a foedissimis factis potest avocare? Iudicia non metuis. Si propter innocentiam, laudo: sin propter vim, non intelligis, qui isto modo iudicia non timeat, ei quid timendum sit ? Respice, quaeso, aliquando rempublicam, M. Antoni: quibus ortus sis, non quibuscum vivas, considera: mecum, ut voles; cum republica redi in gratiam. Sed de te tu ipse videris: ego de me ipso profitebor. Defendi rempublicam adolescens, non deseram senex: contempsi Catilinae gladios, non pertimescam tuos. Quin etiam corpus libenter obtulerim, si repraesentari morte mea libertas civitatis potest: ut aliquando dolor populi Romani pariat, quod iamdiu parturit! Etenim si abhinc annos prope viginti hoc ipso in templo negavi posse mortem immaturam esse consulari, quanto verius nunc negabo seni? Mihi vero, patres conscripti, iam etiam optanda mors est, perfuncto rebus iis, quas adeptus sum quasque gessi. Duo modo haec opto, unum, ut moriens populum Romanum liberum relinquam: hoc mihi maius a diis immortalibus dari nihil potest: alterum, ut ita cuique eveniat, ut de republica quisque mereatur. Cic., Phil., II. xlv. 115, xlvi. 118, 119.

24. The Dignity and Privileges of Roman Citizenship.

Civem Romanum se esse dicebat. Si tu apud Persas aut in extrema India deprehensus, Verres, ad supplicium ducerere: quid aliud clamitares, nisi te civem esse Romanum? et, si tibi ignoto apud ignotos, apud barbaros, apud homines in extremis atque ultimis gentibus positos, nobile et illustre apud omnes nomen tuae civitatis profuisset: ille, quisquis erat, quem tu in crucem rapiebas, qui tibi esset ignotus, quum civem se Romanum esse diceret, apud te praetorem, si non effugium, ne moram

« PreviousContinue »