Volvitur ille vomens calidum de pectore flumen Frigidus, et longis singultibus ilia pulsat. Diversi circumspiciunt. Hoc acrior idem Ecce aliud summa telum librabat ab aure. Dum trepidant, iit hasta Tago per tempus utrumque Stridens, traiectoque haesit tepefacta cerebro. Saevit atrox Volscens, nec teli conspicit usquam Auctorem, nec quo se ardens immittere possit. Tu tamen interea calido mihi sanguine poenas Persolves amborum, inquit: simul ense recluso Ibat in Euryalum. Tum vero exterritus, amens Conclamat Nisus; nec se celare tenebris
Amplius, aut tantum potuit perferre dolorem : Me, me, adsum, qui feci, in me convertite ferrum, O Rutuli, mea fraus omnis; nihil iste nec ausus, Nec potuit; caelum hoc et conscia sidera testor; Tantum infelicem nimium dilexit amicum. Talia dicta dabat: sed viribus ensis adactus Transabiit costas, et candida pectora rumpit. Volvitur Euryalus leto, pulchrosque per artus It cruor, inque humeros cervix collapsa recumbit: Purpureus veluti quum flos, succisus aratro, Languescit moriens: lassove papavera collo Demisere caput, pluvia quum forte gravantur. At Nisus ruit in medios, solumque per omnes Volscentem petit; in solo Volscente moratur. Quem circum glomerati hostes, hinc comminus atque hinc Proturbant. Instat non secius, ac rotat ensem Fulmineum; donec Rutuli clamantis in ore Condidit adverso, et moriens animam abstulit hosti. Tum super exanimem sese proiecit amicum
Confossus, placidaque ibi demum morte quievit.
Virg., Aen., ix. 408-443.
81. Turnus is compared to a Horse.
Cingitur ipse furens certatim in proelia Turnus. Iamque adeo Rutulum thoraca indutus aënis Horrebat squamis, surasque incluserat auro, Tempora nudus adhuc; laterique accinxerat ensem: Fulgebatque alta decurrens aureus arce;
Exsultatque animis, et spe iam praecipit hostem;
Qualis ubi abruptis fugit praesepia vinclis Tandem liber equus, campoque potitus aperto, Aut ille in pastus armentaque tendit equarum, Aut assuetus aquae perfundi flumine noto Emicat, arrectisque fremit cervicibus alte Luxurians, luduntque iubae per colla, per armos. Virg., Aen., xi. 486-497.
82. Turnus is brought to bay.
Nec plura effatus, saxum circumspicit ingens, Saxum antiquum, ingens, campo quod forte iacebat, Limes agro positus, litem ut discerneret arvis. Vix illud lecti bis sex cervice subirent, Qualia nunc hominum producit corpora tellus. Ille manu raptum trepida torquebat in hostem, Altior insurgens, et cursu concitus, heros. Sed neque currentem se, nec cognoscit euntem, Tollentemve manu, saxumque immane moventem: Genua labant; gelidus concrevit frigore sanguis. Tum lapis ipse viri, vacuum per inane volutus, Nec spatium evasit totum, nec pertulit ictum. Ac velut in somnis, oculos ubi languida pressit Nocte quies, nequidquam avidos extendere cursus Velle videmur, et in mediis conatibus aegri Succidimus; non lingua valet, non corpore notae Sufficiunt vires, nec vox aut verba sequuntur: Sic Turno, quacunque viam virtute petivit, Successum dea dira negat. Tum pectore sensus Vertuntur varii. Rutulos adspectat, et urbem, Cunctaturque metu, telumque instare tremiscit; Nec, quo se eripiat, nec, qua vi tendat in hostem, Nec currus usquam videt, aurigamve sororem. Cunctanti telum Aeneas fatale coruscat, Sortitus fortunam oculis; et corpore toto Eminus intorquet. Murali concita nunquam Tormento sic saxa fremunt, nec fulmine tanti Dissultant crepitus. Volat atri turbinis instar Exitium dirum hasta ferens, orasque recludit Loricae, et clipei extremos septemplicis orbes, Per medium stridens transit femur. Incidit ictus Ingens ad terram duplicato poplite Turnus.
Consurgunt gemitu Rutuli, totusque remugit Mons circum, et vocem late nemora alta remittunt. Virg., Aen., xii. 894-927.
Copa Syrisca, caput Graia redimita mitella, Crispum sub crotalo docta movere latus, Ebria fumosa saltat lasciva taberna,
Ad cubitum raucos excutiens calamos: "Quid iuvat aestivo defessum pulvere abesse, Quam potius bibulo decubuisse toro? Sunt cupae, calices, cyathi, rosa, tibia, chordae, Et trichila umbriferis frigida arundinibus. Est et, Maenalio quae garrit dulce sub antro, Rustica pastoris fistula more sonans. Est et vappa, cado nuper diffusa picato.
Est strepitans rauco murmure rivus aquae. Sunt etiam croceo violae de flore corollae; Sertaque purpurea lutea mixta rosa'; Et quae virgineo libata Achelois ab amne Lilia vimineis attulit in calathis. Sunt et caseoli, quos iuncea fiscina siccat: Sunt autumnali cerea pruna die : Castaneaeque nuces, et suave rubentia mala: Est hic munda Ceres; est Amor: est Bromius. Sunt et mora cruenta, et lentis uva racemis: Est pendens iunco caeruleus cucumis. Est tuguri custos, armatus falce saligna; Sed non et vasto est inguine terribilis. Huc Calybita veni: fessus iam sudat asellus : Parce illi: nostrum delicium est asinus. Nunc cantu crebro rumpunt arbusta cicadae. Nunc etiam in gelida sede lacerta latet. Si sapis, aestivo recubans te prolue vitro; Seu vis crystallo ferre novos calices. Eia age pampinea fessus requiesce sub umbra; Et gravidum roseo necte caput strophio. Candida formosae decerpes ora puellae. Ah! pereat, cui sunt prisca supercilia! Quid cineri ingrato servas bene olentia serta? Anne coronato vis lapide ista legi?
Pone merum et talos. Pereant, qui crastina curant! Mors aurem vellens: vivite, ait, venio.”
O diva, gratum quae regis Antium, Praesens vel imo tollere de gradu Mortale corpus, vel superbos
Vertere funeribus triumphos:
pauper ambit sollicita prece Ruris colonus, te, dominam aequoris, Quicumque Bithyna lacessit Carpathium pelagus carina.
Te Dacus asper, te profugi Scythae, Urbesque gentesque et Latium ferox, Regumque matres barbarorum et Purpurei metuunt tyranni, Iniurioso ne pede proruas
Stantem columnam, neu populus frequens Ad arma cessantes, ad arma Concitet, imperiumque frangat.
Te semper anteit saeva Necessitas, Clavos trabales et cuneos manu Gestans ahena; nec severus
Uncus abest, liquidumque plumbum.
Te Spes et albo rara Fides colit Velata panno, nec comitem abnegat, Utcumque mutata potentes
Veste domos inimica linquis.
At vulgus infidum et meretrix retro Periura cedit: diffugiunt cadis Cum faece siccatis amici, Ferre iugum pariter dolosi.
Hor., Od., I. xxxv. 1–28.
85. Exile of Regulus.
Fertur pudicae coniugis osculum, Parvosque natos, ut capitis minor, Ab se removisse et virilem
Torvus humi posuisse vultum:
87. The Isles of the Blessed.
Nos manet Oceanus circum vagus; arva, beata
Petamus arva divites et insulas,
« PreviousContinue » |