Page images
PDF
EPUB

Ulixi fuisse, quare interfecerit Aiacem; inimicum enim acerrimum de medio tollere volebat, a quo sibi non iniuria summum periculum metuebat. Videbat, illo incolumi se incolumem non futurum; sperabat illius morte se salutem sibi comparare; consueverat, si iure non poterat, quavis iniuria inimico exitium machinari, cui rei mors indigna Palamedis testimonium dat. Ergo et metus periculi hortabatur, eum interimere, a quo supplicium verebatur, et consuetudo peccandi maleficii suscipiendi removebat dubitationem. Omnes enim quum minima peccata cum caussa suscipiunt, tum vero illa, quae multo maxima sunt maleficia, aliquo certo emolumento inducti suscipere conantur. Si multos induxit in peccatum pecuniae spes, si complures scelere se contaminaverunt imperii cupiditate, si multi leve compendium fraude maxima commutarunt: cui mirum videbitur, istum a maleficio propter acerrimam formidinem [sibi] non temperasse? Virum fortissimum, integerrimum, inimicitiarum persequentissimum, iniuria lacessitum, ira exsuscitatum homo timidus, nocens, conscius sui peccati, insidiosus, inimicum incolumem esse noluit; cui tandem hoc mirum videbitur? Nam quum feras bestias videamus alacres et erectas vadere, ut alteri bestiae noceant: non est incredibile putandum, istius quoque animum ferum, crudelem atque inhumanum cupide ad inimici perniciem profectum; praesertim quum in bestiis nullam neque bonam neque malam rationem videamus, in isto plurimas et pessimas rationes semper fuisse intelligamus. Si ergo pollicitus sum, me daturum caussam, qua inductus Ulixes accesserit ad maleficium, et si inimicitiarum acerrimam rationem et periculi metum intercessisse demonstravi, non est dubium, quin confiteatur caussam maleficii fuisse. Ergo absolutissima est argumentatio ea, quae ex quinque partibus constat; sed ea non semper necesse est uti. Tum enim complexione supersedendum est, si res brevis est, ut facile memoria comprehendatur; tum exornatio praetermittenda est, si parum locuples ad amplificandum et exornandum res videtur Sin et brevis erit argumentatio, et res tenuis aut humilis, tum et exornatione et complexione supersedendum est. In omni argumentatione de duabus partibus postremis haec, quam exposui, ratio est habenda. Ergo amplissima est argumentatio quinquepartita; brevissima est tripartita; mediocris, sublata aut exornatione aut complexione, quadripartita. Auct., Ad Herenn., II. xix.

esse.

75. Oratorical Proof should be kept Distinct from Syllogistic Proof.

Ego, ut in oratione syllogismo quidem aliquando uti nefas non duco, ita constare totam, aut certe confertam esse aggressionum et enthymematum stipatione minime velim. Dialogis enim et dialecticis disputationibus erit similior, quam nostri operis actionibus, quae quidem inter se plurimum differunt. Namque illi homines docti et inter doctos verum quaerentes, minutius et scrupulosius scrutantur omnia et ad liquidum confessumque perducunt: ut qui sibi et inveniendi et iudicandi vindicent partes, quarum alteram τοπικὴν, alteram κριτικὴν vocant. Nobis ad aliorum iudicia componenda est oratio, et saepius apud omnino imperitos, atque aliarum certe ignaros literarum loquendum est; quos nisi et delectatione allicimus, et viribus trahimus, et nonnunquam turbamus affectibus: ipsa, quae iusta ac vera sunt, tenere non possumus. Locuples et speciosa vult esse eloquentia; quorum nihil consequetur, si conclusionibus certis et crebris, et in unam prope formam cadentibus concisa, et contemptum ex humilitate, et odium ex quadam servitute, et ex copia satietatem, et ex amplitudine fastidium tulerit. Quint., V. xiv. 27-30.

76. Rules for Perorations (" Peroratio").

Conclusiones, quae apud Graecos izi^oyo, nominantur, tripartitae sunt. Nam constant ex enumeratione, amplificatione et commiseratione. . Enumeratio est, per quam colligimus et commonemus, quibus de rebus verba fecerimus, breviter, ut renovetur, non redintegretur oratio; et ordine, quicquid erit dictum, referamus, ut auditor, si memoriae mandaverit, ad id, quod ipse meminerit, reducatur. In qua curandum est, ne aut ab exordio, aut a narratione repetatur oratio [nis enumeratio]. Facta enim et dedita opera comparata oratio videbitur esse, aut artificii significandi, aut ingenii venditandi, aut memoriae ostentandae caussa. Quapropter initium enumerationis sumendum est a divisione deinde ordine breviter exponendae sunt res, quae tractatae erunt in confirmatione et confutatione. Amplificatio est, quae per locum communem instigationis auditorum caussa sumitur. Loci communes ex decem praeceptis commodissime sumuntur adaugendi criminis caussa. Auct., Ad Herenn., II.

xxx. 47.

77. Rules for Perorations-continued.

Primus locus sumitur ab auctoritate, quum commemoramus, quantae curae ea res fuerit diis immortalibus, aut maioribus nostris, regibus, civitatibus, nationibus, hominibus, sapientissimis, senatui. Item maxime, quo modo de his rebus legibus sancitum sit. Secundus locus est, quum consideramus, illae res, de quibus criminamur, ad quos pertineant; utrum ad omnes, quod atrocissimum est, an ad superiores, quod genus ii sunt, a quibus auctoritatis locus communis sumitur; an ad pares, hoc est, in eisdem partibus animi, corporis, fortunarum positos; an ad inferiores, qui omnibus his rebus antecelluntur. Tertius locus est, quo percontamur, quid sit eventurum, si omnibus idem concedatur, et ea re neglecta, ostendimus, quid periculorum atque incommodorum consequatur. Quartus locus est, quo demonstratur, si huic sit remissum, multos alacriores ad maleficia futuros, quos adhuc exspectatio iudicii remoretur. Quintus locus est, per quem ostendimus, si semel aliter iudicatum sit, nullam rem fore, quae incommodo mederi aut erratum iudicum corrigere possit. .. Sextus locus est, quum ostendimus, ex consulto factum, et dicimus, voluntario facinori nullam excusationem, imprudentiae iustam deprecationem paratam. Septimus locus est, quo ostendimus, taetrum facinus, crudele, nefarium, tyrannicum esse: quod genus iniuriae mulierum, aut earum rerum aliquid, quarum rerum caussa bella suscipiuntur et cum hostibus de vita dimicatur. Octavus locus est, quo ostendimus non vulgare, sed singulare esse maleficium, spurcum, nefarium, inusitatum, quo maturius et atrocius vindicandum sit. Nonus locus constat ex peccatorum comparatione, quasi quum dicimus, maius esse maleficium, stuprare ingenuam, quam sacrum legere: quod propter egestatem alterum, alterum propter intemperantem, superbiam fiat. Decimus locus est, per quem omnia, quae in negotio gerundo acta sunt, quaeque rem consequi solent, exponimus acriter et criminose et diligenter, ut agi res et geri negotium videatur, rerum consequentium enumeratione. Auct., Ad Herenn., II. xxx. 48, 49.

78. A Concise Summary of the Art of Rhetoric.

Nempe enim plurimum in hoc laboris exhausimus, ut ostenderemus rhetoricen "bene dicendi scientiam, et utilem, et artem, et virtutem esse:" materiam eius "res omnes," de quibus

dicendum esset: tum et eas in tribus fere generibus, "demonstrativo, deliberativo, iudicialique" reperiri: orationem porro omnem constare "rebus, et verbis:" in rebus intuendam "inventionem," in verbis "elocutionem," in utraque "collocationem:" quae "memoria" complecteretur, "actio" commendaret. Oratoris officium, "docendi, movendi, delectandi" partibus contineri; ex quibus ad docendum, "expositio et argumentatio;" ad movendum, "affectus" pertinerent, quos per omnem quidem causam, sed maxime tamen in ingressu ac fine dominari. Nam "delectationem," quamvis in utroque sit eorum, magis tamen proprias in "elocutione" partes habere. "Quaestiones" alias "infinitas," alias "finitas," quae personis, locis, temporibus continerentur. In omni porro materia tria esse quaerenda, “an sit? quid sit? quale sit?" His adiiciebamus, "demonstrativam" laude ac vituperatione constare. In ea, quae ab ipso, de quo diceremus, quae post eum acta essent, intuendum. Hoc opus tractatu" honestorum utiliumque" constare. "Suasoriis' accedere tertiam partem ex coniectura, "possetne fieri ?" et "an esset futurum?" de quo deliberaretur. Hic praecipue diximus spectandum, "quis, apud quem, quid?" diceret. "Iudicialium" causarum alias in singulis, alias in pluribus controversiis consistere: et in quibusdam sufficere modo "intentionem," modo "depulsionem :" porro "depulsionem omnem infitiatione duplici, "factumne, et an hoc factum esset?" praeterea "defensione" ac "translatione" constare. “Quaestionem" aut ex facto, aut ex scripto esse. "Ex facto," de rerum fide, proprietate, qualitate. "Ex scripto," de verborum vi aut voluntate in quibus vis tum causarum, tum actionum inspici soleat, quaeque aut scripti et voluntatis, aut ratiocinativae, aut ambiguitatis, aut legum contrariarum specie continetur. In omni porro causa iudiciali quinque esse partes: quarum "exordio" conciliari audientem, "narratione" causam proponi, "confir matione" roborari, "refutatione" dissolvi, "peroratione" aut memoriam refici, aut animos moveri. His argumentandi et afficiendi locos, et quibus generibus concitari, placari resolvi iudices oporteret, adiecimus. Accessit ratio divisionis. Credere modo, qui discet, velit, certam quandam viam esse, in qua multa etiam sine doctrina praestare debeat per se ipsa natura, ut haec, de quibus dixi, non tam inventa a praeceptoribus, quam, quum fierent, observata esse videantur. Quint., viii. Prooem., 6-12.

79. Theory of Panegyric.

Laus igitur potest esse rerum externarum, corporis, animi. Rerum externarum sunt ea, quae casu aut fortuna secunda ant adversa accidere possunt; ut genus, educatio, divitiae, potestates, gloriae, civitas, amicitiae, et quae huiusmodi sunt, et ea, quae his sunt contraria. Corporis sunt ea, quae natura corpori attribuit commoda aut incommoda: ut velocitas, vires, dignitas, valetudo, et quae contraria sunt. Animi sunt ea, quae consilio et cogitatione nostra constant: ut prudentia, iustitia, fortitudo, modestia, et quae contraria sunt. In huiusmodi igitur caussa principium sumetur aut ab nostra aut ab eius, de quo loquemur, aut ab eorum, qui audient, persona aut ab re. Ab nostra, dice

mus aut officio facere, quod caussa necessitudinis intercedat; aut studio, quod eiusmodi virtutis sit, ut omnes commemorare debeant velle, quod rectum sit, aut ex aliorum laude ostendere, qualis ipsius animus sit. Ab eius persona, de quo loquemur, si laudabimus, vereri nos dicemus, ut illius facta verbis consequi possimus; omnes homines illius virtutes praedicare oportere; ipsa facta omnium laudatorum eloquentiam anteire.

Ab auditorum persona, si laudabimus, quoniam non apud ignotos laudemus, nos monendi caussa pauca esse dicturos: aut si erunt ignoti, ut talem virum velint cognoscere, petemus; quoniam in eodem virtutis studio sint, apud quos laudemus, quo ille, qui laudetur, fuerit aut sit, sperare nos facile iis, quibus velimus, huius facta probaturos. Ab rebus ipsis: incertos nos esse, quid potissimum laudemus; vereri, ne, quum multa dixerimus, plura praetereamus, et quae similes sententias habebunt ; quibus sententiis contraria sumuntur a vituperatione. ... Ad omnes autem res, in quibus animus hominis maxime consideratur, illae quattuor animi virtutes erunt accommodandae; ut, si laudemus, aliud iuste, aliud fortiter, aliud modeste, aliud prudenter factum esse praedicemus; si vituperemus, aliud iniuste, aliud ignave, aliud immodeste, aliud stulte factum esse dicamus. Auct., Ad Herenn., III. vi. 10–12, and viii. 15.

80. Hints on the Training and Management of the Voice.

Augentur autem sicut omnium, ita vocis quoque bona, cura: negligentia minuuntur. Sed cura non eadem oratoribus, quae phonascis, convenit: tamen multa sunt utrisque communia, fir

« PreviousContinue »