Quod nisi declinare solerent, omnia deorsum, Quare etiam atque etiam paulum inclinare necessest Libera per terras unde haec animantibus exstat, Nec regione loci certa, sed ubi ipsa tulit mens? 156. The Universe was formed out of Chaos. Ante mare et terras et, quod tegit omnia, coelum Quem dixere chaos, rudis indigestaque moles; Frigida pugnabant calidis, humentia siccis, Densior his tellus, elementaque grandia traxit, Ovid, Metam., i. 5-9, 19-31. 157. Amid the Variety of Conflicting Views as to the Origin of the Universe, One Thing is Certain-viz., that it presents the Spectacle of an Orderly Arrangement. Ipsa mihi primum naturae forma canenda est, Et paene ex nihilo summum est nihilumque futurum, Manil., i. 120-148. 158. The Universe is Spherical in Form. Nec vero tibi natura admiranda videri Cum luna et stellac volitent per inania mundi; Nec patulas distenta plagas, sed condita in orben 159. The Sphere is the most Perfect Figure: the Regular Motions and Unchanging Order of the several Parts of the Universe are due to the Fact of its Spherical Shape. Conum tibi ais et cylindrum et pyramidem pulchriorem, quam sphaeram videri. Novum etiam oculorum iudicium habetis. Sed sint ista pulchriora dumtaxat aspectu : quod mihi tamen ipsum non videtur: quid enim pulchrius ea figura, quae sola omnes alias figuras complexa continet, quacque nihil asperitatis habere, nihil offensionis potest, nihil incisum angulis, nihil anfractibus, nihil eminens, nihil lacunosum? quumque duae formae praestantes sint, ex solidis globus, (sic enim otaigav interpretari placet ;) ex planis autem circulus aut orbis, qui zzo; Graece dicitur: his duabus formis contingit solis, ut omnes earum partes sint inter se simillimae, a medioque tantum absit extremum, quantum medium a summo: quo nihil fieri potest aptius. Sed si haec non videtis, quia numquam eruditum illum pulverem attigistis: an ne hoc quidem physici intelligere potuistis, hanc acquabilitatem motus constantiamque ordinum in alia figura non potuisse servari? Itaque nihil potest esse indoctius, quam quod a vobis affirmari solet. Nec enim hunc ipsum mundum pro certo rotundum esse dicitis; nam posse fieri, ut alia sit figura innumerabilesque mundos alios aliarum esse formarum. Quae, si, bis bina quot essent, didicisset Epicurus, certe non diceret. Sed dum, palato quid sit optimum, iudicat, caeli palatum (ut ait Ennius) non suspexit. Nam, quum duo sint genera siderum : quorum alterum, spatiis immutabilibus ab ortu ad occasum commeans, nullum umquam cursus sui vestigium inflectat, alterum autem continuas conversiones duas iisdem spatiis cursibusque conficiat: ex utraque re et mundi volubilitas, quae nisi in globosa forma esse noh posset, et stellarum rotundi ambitus cognoscuntur. Cic., N. D., II. xviii. 47, 48. 160. The Music of the Spheres. Quid? hic, inquam, quis est, qui complet aures meas, tantus et tam dulcis sonus? Hic est, inquit ille, qui intervallis coniunctus imparibus, sed tamen pro rata parte ratione distinctis, impulsu et motu ipsorum orbium conficitur et, acuta cum gravibus temperans, varios aequabiliter concentus efficit: nec enim silentio tanti motus incitari possunt, et natura fert, ut extrema ex altera parte graviter, ex altera autem acute sonent. Quam ob caussam summus ille caeli stellifer cursus, cuius conversio est concitatior, acuto et excitato movetur sono, gravissimo autem hic lunaris atque infimus: nam terra nona immobilis manens ima sede semper haeret, complexa medium mundi locum. Illi autem octo cursus, in quibus eadem vis est duorum, septem efficiunt distinctos intervallis sonos: qui numerus rerum omnium fere nodus est: quod docti homines nervis imitati atque cantibus, aperuere sibi reditum in hunc locum, sicut alii, qui praestantibus ingeniis in vita humana divina studia coluerunt. Hoc sonitu oppletae aures hominum obsurduerunt: nec est ullus hebetior sensus in vobis, sicut, ubi Nilus ad illa, quae Catadupa nominantur, praecipitat ex altissimis montibus, ea gens, quae illum locum accolit, propter magnitudinem sonitus sensu audiendi caret. Hic vero tantus est totius mundi incitatissima conversione sonitus, ut eum aures hominum capere non possint, sicut intueri solem adversum nequitis, eiusque radiis acies vestra sensusque vincitur. Cic., Somn. Scip., V. 161. Motions of the Sun and Moon: how they affect the Earth. Primus sol, qui astrorum obtinet principatum, ita movetur, ut, quum terras larga luce compleverit, easdem modo his, modo illis ex partibus opacet. Ipsa enim umbra terrae soli officiens noctem efficit. Nocturnorum autem spatiorum eadem est aequabilitas, quae diurnorum; eiusdemque solis tum accessus modici tum recessus et frigoris et caloris modum temperant : circuitus enim solis orbium v et LX et CCC, quarta fere diei parte addita, conversionem conficiunt annuam: inflectens autem sol cursum tum ad septem triones, tum ad meridiem aestates et hiemes efficit, et ea duo tempora, quorum alterum hiemi senescenti adiunctum est, alterum aestati. Ita ex quattuor temporum mutationibus omnium, quae terra marique gignuntur, initia caussaeque ducuntur. Iam solis annuos cursus spatiis menstruis luna consequitur: cuius tenuissimum lumen facit proximus accessus ad solem, digressus autem longissimus quisque plenissimum. Neque solum eius species ac forma mutatur tum crescendo, tum defectibus in initia recurrendo, sed etiam regio, quae tum est aquilonaris, tum australis. In lunae quoque cursu est et brumae quaedam et solstitii similitudo, multaque ab ea manant et fluunt, quibus et animantes alantur augescantque, et pubescant maturitatemque assequantur, quae oriuntur e terra. Cic., N. D., II. xix. 49, 50. 162. The Difference in the Orbits of the Sun and Moon explained. |